Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 102

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

102

<< Nr. 101 | Index | Nr. 103 >>

Absender: Hedio, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 21 XI 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 225-227




--225--

Caspar Hedio Hulricho Zinlio S. dicit.
Amas, tu mi charissime Zingli, πολυφιλίαν, ἀλλὰ τῶν βεβαίων,
qui me nihil de te meritum, sed paulisper mediocribus litteris salutantem,
tam arctissime complecteris, ut non inter amicos gregarios,
quod genus nemo non habet, sed inter pręcipuos adoptavisti. Nam in
Brunonis et Fontei locum videris surrogare, summos certe apud
te, dum viverent, aestimatione. Ego, nisi omnes gratię adversentur,
adnitar, ut tibi syncerus amicus sim, illis adsimilis, perpetuus etiam,
ut amicitia nostra, quę non facultatibus, voluptate ac caducis rebus
conciliata est, sed virtute, ἔσται ἀθάνατος καὶ βεβαιοτάτη ἐν τᾷ Χριστῷ.
Quod si non possim, quę illi potuerunt, agnosco equidem meam tenuitatem,
sive ingenium spectes sive fortunas. Officiis tamen animi
propensissimi non deero, facturus quicquid amicitię Christianę leges
pręceperint. Modo tu me amico et fratre liberaliter et frequenter
utere! Habeo tibi uberes gratias, quod non es gravatus ad me scribere
rationem declamandi evangelii secundum Matthaeum. Ferme
iisdem commentariis uterque nostrum utitur. Nec puto aliquid eum
latere, qui hosce diligenter evolvat. Origenis ut multa desyderamus,
ita hoc maxime desyderandum est, ut ea aliquando in manus nostras

--226--

veniat exemplaria, e quibus emendatissimus emitti possit liber sic
pius, sic primus, ut nullus cum illo committi possit. Videor mihi ingenue
hoc posse dici de Origene, quod Afranius de Terentio affirmat,
neminem illi similem esse. Assidue privatim et publice pręcor, ut
dominus deus spiritum alicuius boni viri excitet, qui Origeni pristinum
splendorem restituat. Bruno Amorbacchius, sacrosanctę memorię
pręceptor, mihi semel retulit, quod annotasset in schedula, ubi nam
locorum Gręca exemplaria Origenis haberentur, subinde Latina vetustissima.
Erasmus, ut est omnipotentis ingenii, posset non modo
interpretem agere, verum et paraphrasten, si modo vellet; atque utinam
volet [!] olim!. Vulgario male caremus, qui esset utilissimus
evangelium annuntiaturo. Scripsit, ut ipse nosti, doctissimos commentarios
in quatuor evangelistas, quibus frequenter utitur Capito,
quoties illi incumbit declamae. Ego qui semigreculus sum, hunc intelligere
nequeo sine magistro, quandoquidem scriptura est antiquissima,
καὶ λακονικῶς scripta, et quę parum exercitato facillime imponat. Eiusdem
commentarii in Paulum hic habentur, sub nomine Athanasii,
quos Volphgangus Capito fortassis hac hyeme est restituturus in
communem studiosorum utilitatem. Dialogum Miconii legi. Placet
argumentum, quod scite admodum et venuste tractavit. Capito abęquitans
Selestadium tulit secum lecturus in via. Curabimus, quando
redierit, ut eleganter excudatur. Officina Frobeniana, ut iam est
occupatissima, si imprimere non potuerit, Andręe Cartandro [!] committemus.

--227--

Ceterum quod mandaveras de adeundo reverendissimo cardinale
et pręposito tuo, executum est cautumque per antistitem
Basiliensem et senatores, ne quis Basileę huius sordidi fratris
nugamenta imprimat. Equidem comitatus prępositum accessi. Dominus
reverendissimus statim visis nobis annuit tuis votis. Amat te
cardinalis et synceriter amat multis nominibus, in hoc maxime, quod
evangelicus es, quod audes auriculas teneras mordaci radere vero.
Nominavit te in pręsentiarum non sine magnifico laudis pręconio. Inquit
inter confabulandum: monachus ille iniquo animo fert, quod concionator
noster doctores scholasticos spinosos vocat. Hinc illę tragedię,
hic tumultus. Tu, optime vir, quieto animo vive nihil reveritus
impudentem monachum, vel, ut vocas, ferratrem. Flagellum paravit,
ut vulgo dicitur, quo vapularet. Agnoscent posteri impudentiam nebulonis
huius. Pingetur suis coloribus cruenta bestia. Scio pictorem
exquisitissimum.
Vale in domino et Gasparem, quantus quantus est, tuum putato.
Basileę 1519. 11 Kalendas Decembris.
Capito curabit, ne Argentinensium pręla venenis monachi inficiantur.
Evangelico sacerdoti Ulricho Zuinglio, Tigurensium pastori,
observandissimo meo.