Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 110

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

110

<< Nr. 109 | Index | Nr. 111 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 31 XII 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 243-246




--243--

Myconio suo Zuinglius S.
Scis, carissime Myconi, quam ęgre ad stilum accingar; nec tamen
hanc tarditatem silentio nostro patrocinari volumus. Nam organarium
vestrum obtestatus eram, ut rediens apud me diverteret, quo esset
maior cum eo fabulandi et ad te scribendi commoditas. At ille vel
pacti oblitus, vel decori studiosus, domi enim non fuimus, cum ille
rediisset, alio declinavit. Καί ὅλον, nunquam mihi tabelliones offeruntur,
quam cum tu eos mittis. Ternis autem epistolis si una satisfaciam,
non aliud intererit, cuius gratia mecum expostules. Audi igitur
Ioann Iacobi soror Regula peste laboravit, dum ipse interea Mediolani
constitit Stephanum Nigrum auditurus, egregia doctrina hominem.
Hęc in epistola ad nos missa tibi indicare iussit et Clivano.

--244--

Quod ad reliquias attinet, etiam qui eas vehunt (non tamen ex animo
nostro) nihil amplius tribuunt, quam ut illa ossa miremur ceu templi
columnas, in quo dei spiritus olim habitarit; vulgus nimium tribuit,
quod nemo non malit, aliena quam sua opera salvus fieri. Quod vero
imprudentius tibi excidit, Petri latronisque cuiuspiam ossium comparatio,
neutiquam adeo male habeat, quod te perinde latronis ossibus
ab inauspicatis terreri ac a Petri ad bona moveri respondere poteris.
Cautiorem tamen oportet te in diem reddi, ne illorum obiectionibus
nimium accendaris; ira enim quantum tibi noceat, ex meipso coniecto.
Quę denique illis abs te responsa scripsisti, placent; velim tamen
hoc pertinax hominum genus benevolentia honestoque obsequio potius
allici quam animosa oppugnatione trahi. Hęc ad primam epistolam
ut festinanter, ita minus consulte responsa nobis sunt, quę tu consulta
facies, dum boni consulis. His, quę secunda scripsisti, minus certe
respondere possum, quod qum tandem intempesta nocte accingor scribere,
illa nusquam comparet, ut suspicer, lectorem mearum epistolarum
(scis enim, quis sit, qui me absente audet omnia mea explicare) vel
abstulisse vel certe disposuisse. Tamen, nisi me fallit augurium, hęc
inerant, pro syringodo i. e. organario scriberem ad Constantiensem
a sacris responsis. Feci, quod imperasti, libens, at quid effecerim,
ex neutro accepi, quanquam literas miserit a S. R.. Quare admoneto
proximis, quid cum illo actum sit, ut posthac vel gratiam habeam
apud eum, apud quem valuerit mea gratia, vel pro aliis intercedere
temperem. Rursus continebat ea, precium casei Claronensis te scire
cupere. Hunc tu tibi canona habeas, ubi precium exolvi velim, non
taciturum! tuus est, ut auspicato domum tuam ingrediaris, laremque
tuum et fumum ego propiciem, ne dum ad te venero, hic oculos incessitet,
ille tristis torpeat. In terciis quotidie literas nostras expectas.
En tibi eas, quas quidem, at non tam longas, fors velles. Parcis tamen
nobis, ac una literula tibi satisfactum iri spondes. Scias, me nunquam
gravaturum esse, etiamsi quotidie sit ad te scribendum, stilo vel ipso
adhortante, quod nimirum nullibi excipiantur nostrę epistolę magnificentius,
nullibi melius audiant. In eisdem, terciis dico, consulis, quid
facto usus sit tuo dialogo. Ego volo, te reditum meum a Basilea
spectare: descendam namque dominica proxima post τὴν ἐπιφανίαν τῆς
ἁγίας τριάδος, ac super hac re cum Capitone, Hedione aliisque

--245--

sermonem miscebo. "Pestem" meam (de qua in 2a credo epistola
postulaveras doceri), atque pestem omnem vellem, quę in illa continetur,
emortuam. Scripsit quoque ad me Hedio, scripturum ad me de illa
Nepotem; nemo scripsit, neque nepos, gener aut vitricus: Selestadii
fuit apud Rhenanum. Hoc vulgo iactari audivi, doctis eam
probari, verum mihi timeri, quod sit amarior; at ego voluissem eam
quoque dulciorem tum nobis fuisse, cum enecabat: nam quę nobis illic
dicuntur pestes, haud minus male nos habent, quam illa, quę nos orco
missuram minabatur. "Epitomen Lutherianam" habeo, legi, probavi
speroque fugacem hunc glorię ventulum sequentem Ecceum operam
ludere. "Paręnesin" Chrysostomi habebis brevi. Quod Antichristorum
turpis ille grex tum imprudentię tum impudentię nos accusat,
gratis te oportet audire: iam enim incipimus esse non hęretici, cum illi
interim fortiter dicant, ne dicam, mentiantur. Non enim soli sumus:
Tiguri plus duobus millibus parvulorum et rationalium, qui lac iam
spiritale sugentes mox solidum cibum perficient [cf. Hebr. 5. 12], illis
misere esurientibus. Quod diaboli doctrinam nostram vocant (quę
tamen Christi est, haud nostra), bene habet: in hoc enim Christi
doctrinam agnosco et nos veros eius precones. Sic Pharisei Christum
aiebant habere dęmonium, et se id recte facere asseverabant.
Non convenit fatuo huic mundo cum ἐυαγγελίῳ; non possunt tacere
dęmones pręsente Christo; et si quidem obmutescere iubentur, tamen,
quem possident, discerpunt; tortuosus est serpens, cui sunt cum fęmina,
hoc est ecclesia, immaculata Christi sponsa, odia internecina [Apoc.
12. 1ff.]. Tuos interea magis ac magis instrue, ut quandoque duodecim
annorum puer Christi rite legis doctores indoctos esse doceat [Luc.
2. 46f.]. Et scribe, que polliceris, ut miremur. Mihi pręterea cum
malis pugna est perpetua; non quidem quod moribus meis cum illis
non conveniat, sed quod euangelium et Christum in me persequi illis
studium est. Wirrenwerrius tyrannus nova serit; nescio, an illa
vobis sint vel visa vel audita. Ego paci male timeo et Helvetię,

--246--

quamquam spem semper maiorem habeam mutaturas quandoque ordinem
res in longe meliorem.
Valeo equidem; heri tandem ultimum ceratum de ulcere abieci
pestis. An non hęc habebis trium epistolarum loco? habes certe,
scio; nam legendo solum tibi nunc caput dolet. Nam et mihi dolet
intempesta nocte scribenti.
Vale et tu in Christo cum coniuge, filio F. Myconio, Xilotecto,
Clivano, Nicolao Solodurino, in summa cum tuis
omnibus.
Ex Tiguro pridie Kalendas Ianuarii anno etc. XX supra
MCCCCC.
Accepi literas quoque a Zasio, quas olim videbis.
Miconio suo Lucernati, viro vere Christiano. -
Dem schuolmeister zuo Lucern.