Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 144

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

144

<< Nr. 143 | Index | Nr. 145 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhenanus, Beatus

Ort: Zürich
Datierung: 17 VI 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 323-327




--323--

Beato Rhenano Zuinglius S.
Potuisses iure stomachari, Beate amicissime, quod tanto iam
tempore nihil literarum a nobis acceperis, ni te vetaret, qua pręditus
es, summa animi moderatio, non quod nostrę aliquid secum gratię
essent allaturę, quo te frustrari graviter ferres, sed quod homo longe
nobilioris notę ultro nobiscum amiciciam inieris, quam ne per somnium
quidem appetere ausi fuissemus, ac eam subinde literis creberrimis,
colloquio suavissimo firmaveris et ornaveris, nos tamen pertinaci silentio
possimus eam fastidire videri potius, quam negligere. Longe
tamen secus vides habere rem, quam malefida suspicio suggerere audeat,
quam te nunquam audiisse multis signis persuasum habeo. Nihilo
tamen minus diuturnum hoc silentium apud te purgare pergam,
non certe ut te placatum reddam, qui, si quisquam mortalium, omnia
boni consulis, sed ut verecundiam mihi scribendo ipse excutiam, ne
immodice tacendo scribere tandem desperem. Primum igitur tabellarios
si excusavero, mox insurges, immo ridebis communem hanc satisfactionem;
at ne rideas, iubet vafricies Aesopica; nam plane te etiam
teste nullus hactenus est nobis tabellarius inventus, qui tibi a nobis
literas attulerit; num igitur recte tabellarios excuso? Iam vero si
strepitum negociorum excusem, urbanitate referies ista, prę ocio non
quivisse scribere. Sed hęc iusta erit excusatio, si ocium fuit tantum,
quod prę illo non scripsimus, quod forsan tantum fuit, ut eius fama

--324--

ad te quoque pervenerit. Has communes causas nunc puto nobis satis
superque adesse, quibus taciturnitatem nostram vindicemus. At ne
nimis vel nugemur vel nauseam altiorem atque velimus moveamus: statuimus
autem tam longam ad te scribere epistolam, ut non una, sed
altera quoque vice ad nauseam usque (si modo velis legere) legere
cogaris indeque gratiam summam nobis habeas, si perpetuo a calamo
temperemus; atque id quidem merito, qui nobis ocium obprobrasti.
En tibi ocium nostrum! Videtur hoc tibi ocium, quo rem tibi tam
molestam futuram tractamus? Sed rursum cępimus μωρολογεῖν.
Ego, carissime Beate, ita sum molestissimis negociis undecunque
circumseptus, ut vix etiam maxime necessariis sufficiam, frequentius
alioquin nimirum ac feci ad te scripturus, quo cum, ut libentissime,
ita tutissime nugor. Atque, ut aliqua in re tibi respondeam, non
quidem par pari reddens, scribam de communi amico nostro Conrado
Fabro. Tu enim de Sapido mira et gratissima quedam narrasti,
ad quę postea. Is Conradus cum nuper anxie mecum nugaretur,
post multa, quę de te ultro citroque fabulati sumus, veluti coronidem
addidit, nihil se magis in te mirari, quam invictam modestiam, qua
eum ad sophistas semper respectantem tam comiter tuleris, alto nimirum
consilio, nempe tum quidem pręsentiscens futurum, ut quandoque
in universum illis laqueum remissurus esset. Gratulabatur subinde
sibi, quod totum se ab his crabronibus vindicasset; recte nimirum ille
ac sancte; nam, ut plane scias, homo nihil quam sacras literas tractat
et super his Origenes, Cyprianos, Chrysostomos, Hieronymos,
Ambrosios, cęteros, crebro ingemens (convenimus autem sępe): o infęlices
horas, quas fatorum, credo, iniquitate in his sentibus detrivi
Pauli epistolam ad Romanos suis enarravit cum mira et gravitate
et gratia. In fortunam autem amplam successit nec tantillo factus
est insolentior, tam vero liberalis in bonos, ut tantum non molestus
fiat invitando. Hunc talem tibi debemus, et ego maxime illius gratia
plurimum tibi debeo. Nam quoties auditores mei illum inaudiunt, incipiunt

--325--

minus mihi indignari, quod alium quoque testem euangelii audiunt,
quod ita exoleverat, ut nemo faciem illius agnosceret, haud secus
ac septem illorum, qui tot seculis dormisse, plus quam Eumenidis
somnum, Christianis dicuntur, ne scilicet pigriculis illis deessent sua
numina. Sed deo gratia, per quem servis eius datur fiducia in παῤῥησίᾳ
predicandi euangelium, ut sperandum sit veterum quandoque innocenciam
renatum iri, quemadmodum et eruditionem videmus. - Quę
de Sapido scripsisti, gratissima fuerunt; gratię enim, quam ille in
carmine habet, olim gustum facientes sępe sumus homini bene precati;
commendo plurimum, quod intra amicicię terminos tam acriter pro
Christo euangelioque pugnat, ac ut ipse hominem alteri, scis cui,
comparasti, ita ego eum puto multis illum parasangis antecedere, ex
cuius iam, cum apud nos esset, ore iucundum prorsus nihil audivimus,
quam seditiosa quędam has partes nunc vehentia, illas vero
deiicientia, et e diverso aquilas Romanas nunc vultures facit, mox
cornices, immo vix cum graculis volitare permittit, et, dum vehementius
incalescit, non modo e rerum natura tollit, sed etiam pingi vetat.
Quas autem de Sapido concertationes narras, faęlicissimae nimirum
sunt. Admonendus est homo, ne alio contentionum se trahi patiatur,
ut, dum sanguis aduc calet et est ad vincendum vehementior, in tam
fructuosis se potius exerceat, quam illiusmodi inanibus digladiationibus.
Quid enim de Sapido aliud speres, quam quod olim sit verus futurus
episcopus, tenax eius, quę est fidelis doctrinę eruditio, qua possit in
sana doctrina et persuadere et adversarios convincere. Nec episcopum
hic nobis dictum putes, ut vulgo solet; nam Sapidus cui sorti
se aptet, haud scio; sed quemadmodum alicubi Origenes eos dicit
episcopos, etiamsi sint uxoribus constricti, qui tanquam in specula
multitudinis saluti provideant et gladium imminentem prospiciant, bona
procurent apud omnes; ita futurum puto et hunc nostrum episcopum,

--326--

qui autoritatem non ex titulis aut olivę unguine metiatur, sed qui sit
Christus domini, non diaboli, quales heu multos hodie cernere licet,
quibus promptissimum in ore est: Nolite tangere Christos meos,
quos potius diceres abdomene [!] τοῦ κακοδαίμονος oblinitos, quam
spiritus sancti gratia. An hosce quisquam tam hebes est, qui episcopos
dicat, quibus ne una quidem dotium Paulinarum adsit? E diverso:
quis non eos vocet episcopos, quos Origenes pinxit? Quibus
vulgi salus curę est, quales forsan sunt Capnion, Zasius, Bilibaldus
Byrkeimer, Rhenanus, Vadianus, alii Germanię, immo Christiani
orbis flores et nardi odorem domini spirantes? Quod autem de
Sapido magna quędam mihi pollicear, facit munus, quo nunc fungitur,
in quo tam diligenter et strenue versari dicitur, ut merito illum cum
iis numeres, qui gratiam linguarum et interpretationem dono acceperunt
a domino. Genus hominum summe necessarium hoc plane est
nec unquam pro dignitate in honore habitum. Nam unde proventuros
vere prophetas et episcopos facilius et fęlicius speres, quam ubi diuturno
labore literatus homo plurimos ab incunabulis recte docuerit et
educaverit, nimirum coactus, veluti propheta, virtutum specimen pręferre,
quod verbis toties pingit, ac linguam disertam reddere quottidiana
recte loquendi meditatione. Hos ego nostro tempore multis
etiam prophetis pręfero, quamquam nimirum, si ęqua undique portione
omnia disposueris, vere propheta vere interprete aut linguis loquente
potior sit. Huic, inquam, generi non satis scio, an unquam benefactis
respondeamus, quales sunt Melanchthon, Glareanus, Petrus Mosellanus,
Myconius noster et hic Sapidus aliique innumeri, qui
nobis optimę spei adulescentium examina indiem producunt, cum interim
sacerdotum etiam vulgus eos vel spernat vel negligat, tanquam
nihil ad eorum sortem pertineant, cum hi soli sint, qui feroces animos
cicurent, cicuratos egregie instituant, virtutum surculis inserentes. Hac
in re diu tecum nugatus sum, sed in ea nimirum, quam putem omnibus,
si in eum modum expendant, mire profuturam. - Cętera libellos
dono missos accepi et reddidi item alios, quibus debui, gratiam subinde
habens magnam, maximam tamen pro hac ultima satisfactione Luteri,
qua vix vidi aliud ex eius operibus vel vehementius vel pressius.
Bilibaldus Birckeimer istis diebus literas ad nos dedit, quibus

--327--

veretur, ne tibi libellus cum epistola traditus sit anno iam superiore,
quod nihil ad eum hactenus scripseris; quare si non potes alia ad
eum mittere literas via, ad nos mittito; nam bis in anno quidam
mercatores ad eum vadunt. Transtulit Luciani "Rhetorem" et "Fugitivos",
quos etiam ad nos dono transmisit. Sed iam video te
connivere, quare canam receptui, ne sopito excidat epistola illa, illa
docta scilicet, quamquam huius nauseę tu αἴτιος εἶ, qui indignatiunculam
prę te tulisti, quod diu non scripserim. En tibi epistolam
Querere, si placet, postac iterum de taciturnitate nostra
At omnia boni consule et vale.
Ex Tiguro decimaseptima die Iunii MCCCCCXX.
Beato Rhenano Selestadiensi, viro doctissimo et integerrimo,
amicorum summo. Selestad.