Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 305

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

305

<< Nr. 304 | Index | Nr. 306 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Wyttenbach, Thomas

Ort: Zürich
Datierung: 15. VI 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 84-89




--84--

S.
Cum iam olim ferme literas ad nos dederis, quibus nihil hactenus
respondimus, duplici nomine nunc puderet vel hiscere, Thoma iuxta
piissime et doctissime, vel quod tam rustice tam diu tacuerimus, vel
quod supra, quam par est, abs te vecti summus, nisi tua nos animaret
atque adeo cogeret humanitas et pectus plane Christianum, quocum
agere, quicquid libuerit, secure licet. Quod igitur quereris frustra te
ętatem tam tuam quam nostram in sophistarum nugis detrivisse, non
iniuria facis, quanquam nihil est, cur nostra causa turberis. Dedimus
hęc iam olim temporum iniquitati; verum pęnitendo nihil efficimus,

--85--

quam quod aliis exemplo sumus, qui paulo sunt ingenio magis ingenuo,
ne illi diutius, quam par sit, his hęreant, a quibus nos esse
avulsos, ut vehementer gaudemus, ita non parum dolet sero nimis
avulsos. At sic voluit is, qui vocat ea, quę non sunt [Röm. 4. 17], et ex
persecutoribus asseclas facit. Quod vero supra modum nos vehis, animi
tui bonitati, non dolo acceptum referimus aut adulationi, a quibus tu
vitiis tam abes, quam a cęlo tellus. Nam quod de eucharistia percontaris,
libens ac volens meam sententiam dicam, non quod ista opus
habeas, sed ut, sicubi errem, admoneas ac in viam, quod dicitur, reducas.
Eucharistiam illic edi puto, ubi fides est; in eum enim usum
data est, ut mortis domini fructum, gratiam et donum cantemus, usque
dum dominus veniat, 1. Cor. 11. [1. Cor. 11. 26]: Quotiescunque etc.
mortem domini annunciabitis, donec veniat. Quis autem mortem domini
adnunciabit, nisi is, qui indubie credit salubrem esse? nisi is,
qui novit hunc cibum in hunc tandem usum esse datum, ut altera
parte confortet fidei imbecillitatem? panis enim cor hominis confirmat,
altera deiectam desperatamque mentem ad hilaritatem extimulet; nam
vinum letificat cor hominis [Ps. 104. 15]. Sicubi fides non est, non robur
editur aut lęticia, sed malum ac morbus advehitur animę, quę, si absque
fide accedit, aut perfida est aut desperata damnationisque dignissima.
Nam quod Paulus iudicium manducari docet [1. Cor. 11. 29], hinc est,
quod non diiudicatur corpus domini, hoc est non tale esse creditur,
quale est, nempe redemptio nostra et sanguis eius lutra sive balneum;
ac ut firmiter credatur, data sunt in cibum, quo animus, intus spiritu
dei doctus, intra tamen corporis huius, quod aggravat animam, nebulas
perpetuo cęcutiens, visibili signo certior reddatur ac lętior. De transsubstantiatione
nihil moveor, sicut nec de aquę substantia in vinum mutatę;
videntur enim mihi philomachi isti sophistę nonnunquam prope
professionis obliti fuisse; nam si verum est, quod de materia somniant,
unam scilicet esse rerum omnium, per accidentia tamen ac idiomata
hanc propriaque distingui, nihil igitur fuit opus substantiam aquę
transire in substantiam vini, sed satis fuit accidentia fuisse mutata.
Nec, ut isti faciunt, hic multa dicam de discrimine substantię et materię;
nam hęc ut probabunt transsubstantiationem? Ego haud aliter
hic panem et vinum esse puto, quam aqua est in baptismo, in qua
frustra millies etiam ablues eum, qui non credit; at non frustra credit,
qui credit. Fides igitur est, quę illic requiritur; quę si tanta est, ut

--86--

nullo certo temporis articulo opus habeat vel loco vel persona vel
aliqua alia re, qua ipso momento cupiat certa fieri et secura, tinctione
opus non habet; at si est paulo aduc rusticior ac rudior demonstrationeque
eget, lavatur fidelis, ut iam sciat se fide haud aliter intus
ablutum, quam extra aqua. Sic etiam hic panem et vinum vere esse
puto ac edi etiam, sed frustra, nisi edens firmiter credat hunc solum
esse animę cibum, si certus sit, corpus Christi pro nobis traditum
ac mactatum nos ab omni tyrannide diaboli, peccati et mortis liberasse,
quę unica est et sola spes animę subindeque cibus; nam quid
tam poterit animam pascere, ac certa et inconcussa spes? Hoc verbum
est panis et cibus, de quo Christus loquitur Io. 6. [Joh. 6. 48ff.].
Hunc cibum si quis in cordis penetralibus germana fide commanducaverit,
ut nihil hęreat, nihil diiudicet aut ambigat, iam edit panem
et sanguinem haurit, ut rustica mens, sensus quoque testimonio certior
fiat et hilarior; quę quidem certitudo et hilaritas, quoad a sensu proficiscitur,
imbecilla est et deflua, novaque semper instauratione opus
habet. Si vero ab inconcussa mente, fidem suam amęnare potius
quam firmare cupiente, crebra quidem instauratione non eget, deliciando
tamen saturari non potest, sicque sequitur, ut imbecilli crebro
debeant edere, si modo fidem firmari senserint; firmi ultro accurrent
spiritaliter deliciaturi. Hęc omnia planiora cunctis erunt, si τὰ σῦκα
σῦκα, id est ficus ficus, adpellaverimus, panem dixerimus panem, vinum
vinum. Rursus si libeat panem corpus adpellare et vinum sanguinem,
id quoque faciamus; sed quemadmodum dicimus baptismum delere
peccata, cum non tinctio, baptismus enim est tinctio, deleat, sed fides,
ita per xatachresin dicamus panem corpus et vinum sanguinem, quod
eis Christus nos liberaverit et mundaverit; non quod panis liberet
aut vinum mentem spiritaliter exhilaret, sed fides, quam Christus
haberi iussit in corpus et sanguinem suum, quod illo nos redemerit,
isto laverit, si etiam plane docuerimus, quicquid hic agitur, divina
virtute fieri, modum autem nobis penitus ignotum, quo deus illabatur
animę, neque curiosos esse in hac re oportere, quam soli fideles sentiant.
Imo qui in hac re curiosi sunt, fidem nondum habent; nam si
fidem haberent, facile acquiescerent puris Christi verbis. Si panem,
istum cibum animę, hoc est fidem, quod Christus pignus nostrę salutis
pro nobis occisus est, ante omnia comedissent, quemadmodum
ipse Io. 6. [Joh. 6. 51] docuit, non essent amplius anxii, qui fieret, ut

--87--

eum ederent, qui in dextera dei sedet? Porro quod de custodia τῆς
εἰχαριστίας sentis, vehementer placet, nempe non custodiri, nisi in
humano animo. Ego puto eucharistiam in usu tantum esse et, si usus
absit, abesse etiam eucharistiam. Christo convenit, ut aut in cęlo ad
dexteram dei sedeat, aut in terra in pectore fideli. Cibus est animę,
quem non reponi oportet, ut haberi ad manum possit. Deus enim de
propinquo est; cum vocatur, dicit: ecce, adsum. Cibus est non manu
paratus, sed mente, ad hoc tantum datus, ut edatur; sic enim Christus
dixit [Matth. 26. 26]: Accipite et comedite. Ecce in hunc usum
accipitur, ut comedatur. Et si verba ipsa pęnitius aspicias, iussit ante
comedere, quam corpus suum esse dicat. Ac nisi voluisset isto verborum
ordine docere, quod ad edendum tantum corpus suum tradiderit,
dixisset nimirum: Ecce hoc est corpus meum, quod pro vobis datur,
accipite igitur et comedite. Quo certe ordine intelligi potuisset corpus
Christi alicubi esse potuisse, ubi non ederetur; nunc autem, qum
iubet edere, antequam dicat corpus suum esse, adparet ea causa factum,
quod illic tantum est, ubi editur. Atque ut baptismus tantum
est, dum lavatur credens, non, dum aqua in templo servatur, ita panis
quidem servatur, quem, dum usus exigit, depromimus ac per fidem
edimus, ut corpus Christi in nobis et sanguinem accipiamus, at, nisi
comedamus, panis est materiaque, quam in usum eucharistię servamus.
Unde, si publicus error permitteret, non puto opportunius porrigi posse
eucharistiam, quam si porrigens dicat ipsis Christi verbis [Matth.
26. 26]: Accipite et comedite; hoc est etc. tam sublata voce, ut edentes
exaudiant; si autem unus tantum sit conviva, ut mutato numero dicat:
Accipe etc., quanto id magnificentius, estas, esset, quam dicere: Corpus
Christi proficiat tibi in vitam sempiternam? Quamvis barbara
ista precatio impia non sit, impium tamen est non ea fide accedere, ut
firmiter credas, Christum unicam spem tuam esse, quod se in precium
nobis redimendis exposuit, id quod unice animum pascit fidelem, ac, ut
virtutem hanc eius annunciemus usque ad consummationem mundi certioresque
reddamur, sese in cibum nobis obtulit, quo se ipse nobis ac
nos sibi sociat, qui tam abest, ut prosit, nisi ei, qui esurit, ut etiam,
ni rite esuriat, noceat; nam nisi iam sępe dicta fide accedat, frustra
se pasci sperat.
Ex his omnibus, puto, sententiam nostram, doctissime pręceptor,
capis - non quod etiamnum ita doceam; vereor enim, ne porci in nos

--88--

conversi [Matth. 7. 6] disrumperent tum doctrinam tum doctorem; non
quod tanti faciam tumultuosam hanc vitam, sed ne, quod recte sancteque
doceri poterit, dum intempestive doceretur, damni quiddam aut
tumulti[!] Christo daret - quam tu quidem sententiam temperabis, ut
collubitum erit, et, sicubi ab amussi declinavi, retrahes, omnia tamen
iuxta regulam Christi. Exemplo etiam ad hoc uti soleo apud eos,
quibuscum de hac re confero: ignem non esse in silice, nisi, dum
excutitur, iam habundanter profluere; sic sub panis specie Christum
non teneri, nisi, dum fide illic quęritur ac petitur, iam edi, sed mirabili
modo, quem fidelis non anxie scrutatur; fide etenim omnia constant,
qua is, qui edit, securus est et quietus, atque si securus non
est, fidelis, quemadmodum oportet, non est. Metuo nobis omnibus
vehementer ab idololatria, quam nimirum isti cum sua transsubstantiatione
pepererunt; panis enim si illic tantum est, ubi nos corpus et
sanguinem Christi esse docemus, in conservaculis dico, in quibus
panem consecratum tenemus, panem igitur adorent necesse est, qui
adorant, quod illic est. Unde pręstaret clare ante omnia doceri, quomodo
unus ac solus deus adorandus sit ac ne Christus quidem, ut
creatura est, adorari possit. Aduc multa sunt, quę coram fortasse
tempestivius commentaremur quam literis, pręsertim cum non adeo
frequenter detur literas transmittere propter commeantium inter nos
raritatem. Si quid de hac re scribere statueris, oratum te volo, ut
accingaris. Expectavimus iam dudum Thomę nostri partum aliquem,
frustra tamen hactenus; at cum fęnore non dubitamus te aliquando
spei nostrę satisfacturum. Quę autem nunc effigiasti, ad nos transmitte
Cudentur apud nos, sive Latina sint sive Germanica. Fac, ut
Bernenses tui per te clari reddantur ac fides eorum orbi commendetur.
Alia narrabit Slegelius. Spero nos multa aliquando propter
Christum laturos, sed lęta fronte; is enim animare solet, ut magna
magnis etiam animis aggrediamur.

--89--

Vale cum omnibus tuis, et servet te Christus incolumem, nec
unquam tibi in mentem venire permittas, quod me tui unquam vel
puduerit vel piguerit. Scio, qualis fuerit hęc etas; scio, quales tum
fuerint Vitembachius et Zuinglius.
Salutat te Leo, adiutor noster in euangelio Christi; salutat et
Conhardus Kuesnaci episcopus et pastor, sui semper similis, hoc
est fidelis minister euangelii. Det deus Helvetiorum genti mentem
amplectendi sermonem suum! nam pontifex Romanus tentat ei rursus
imponere, ac, ne hoc ignores, transmisit ad me breve sub annulo piscatoris
cum egregiis pollicitationibus. At nuncium ego pro dignitate
tractavi; docui enim, quid sit Romanus pontifex, nempe quod
sit Antichristus etc. Longum esset hanc tandem tragędiam ordiri,
qum me avocet "Conclusionum" cura.
Vale iterum, imo perpetuo.
Ex Tiguro 15. Iunii MDXXIII.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Thomę Wytembachio, pręceptori suo ac fratri
in Christo carissimo. - Gen Biel.