Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 316

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

316

<< Nr. 315 | Index | Nr. 317 >> 

Absender: Erasmus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: Anfang September 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 119-120




--119--

Erasmus Roterodamus eruditissimo Ulricho Zvvinglio
apud inclytam Helvetiorum civitatem Thurregium concionatori. S. D.
Quoniam isthuc primum hinc allatum est venenum, Zuuingli
doctissime, visum est convenire, ut eodem primum iret antidotus, non
quod metuam, ne apud te aut ullos cordatos viros laederet existimationem
meam Huttenica criminatio, sed ut his quoque mederer, qui
vel mihi parum sunt aequi, vel naturae vitio libentius ea credunt,
quae laedunt famam hominis, quam quae commendant. Quis enim
vir bonus aut cordatus non detestetur hoc exemplum, quod Huttenus,
nec verbo nec facto unquam laesus a me, sed sic toties etiam aeditis
voluminibus a me praedicatus, ut nemo neque benignius aut candidius
neque crebrius toties meis literis apud primates viros commendatus sit,
subito velut ex insidiis talem libellum emisit in amicum, etiam tum
candidissime atque amantissime de ipso praedicantem, quum ista
scriberet, nihil omnium minus suspicantem, quam ut ab Hutteno
nasceretur aliquid tragoediae? Quid excogitari potuit alienius ab
omni humanitate fideque Germanica? quid optatius aut gratius bonarum
literarum hostibus? quid ipsis bonis literis incommodius? quid
euangelico negocio perniciosius aut, si libet, etiam Lutherano, cui
se iactat favere? Bellum indixerat Romanensibus, et amicum syncerissime
amantem, nulla expostulatione praemissa, tam amarulento

--120--

libello inexspectantem aggreditur, ut in nullum hostem adhuc scripserit
virulentius. Et interim auxit, ut audio, libellum, quasi parum ibi
fuisset veneni, nec videtur unquam facturus finem, posteaquam semel
bellum indixit et Musis et Gratiis. Equidem non invideo illi Helvetiorum
humanitatem, qui concedunt latebras, quo tutus sit interim
ab his, qui venantur illum ad supplicium. Sed tamen curandum est,
ne sic abutatur Helvetiorum humanitate, ut apud eos tuto latitans
tales libellos eiaculetur in capita quorumlibet de studiis publicis bene
merentium, interim nec pontifici parcens nec caesari nec Germaniae
principibus ac ne Helvetiae quidem gentis integerrimis viris, quorum
de numero est Ludovicus Berus. Haec quoniam scribit apud
Helvetios latitans, metuendum est, ne quid hinc olim invidiae aut
incommodi perveniat ad hanc gentem, quam optamus publica tranquillitat
cunctisque bonis esse florentissimam. Nihil autem facilius,
quam serere dissidia, quum difficillimum sit mederi malo semel nato.
Bene vale.