Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 344

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

344

<< Nr. 343 | Index | Nr. 345 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Eck, Johann

Ort: Zürich
Datierung: Ende VIII 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 216-218




--216--

Gratia et pax a domino. En tibi, audacissime homo, repercussionem
non hercle te, sed nobis dignam! Tu enim merebaris, ut,
quicquid usquam est contumeliarum, scommatum, laedoriarum, in te
iaceretur, nisi nos decuisset has artes tuas contemnere potius, quam
pro dignitate referire. Nam quę porro est insania, ut te induci patiaris,
ut ad Helvetios de nobis scribas tam impudenter tamque tum
impure tum nequiter? An putas obscurum esse, quibus impulsoribus

--217--

id feceris et in quem usum? Tune tam foeliciter unquam in hac arena
depugnasti, ut victor abieris? quamvis quid refert, etiam si victor
abeas? An propterea veritas non est veritas, an verbum dei vim et
ingenium suum mutabit, quod tu quemquam clamosa ista loquacitate
tua obruas? Contentus non fuisti, quod superioribus pugnis victus
abiisti? scilicet novum incendium excitare oportuit, qui ad hoc natus
est, ut omnia turbet. Hoc deerat factis tuis, ut, qui prius stoliditatem
tuam omnibus notam reddidisti, etiam animi malignitatem proderes,
quo mundus longa post sęcula Eggii non modo stulticiam, verum
etiam improbitatem exempli vice ante oculos haberet. Tacebuntur
olim Herostrati, Plemminii, Antonii, Catilinę, et soli Eggii,
velut flagitiosorum Θάσσοι, memorabuntur. Omnis vita tua iam inde
ab unguiculis spurca fuit, lingua petulans, os maledicum, vox impura,
oculi libidinosi, frons impudens, ut quę ista quoque auderet simulare,
quę malicia quidem suasisset, sed fractus conscientia animus designare
prę muliebri formidine non posset. Cor tum habendi tum glorię cupiditate
sic flagrans, ut iuxta prophetę verbum [1. Chron. 22. 9] pacem
aut ocium ferre nulla ratione potueris. Nunc Rhomam petis, paulo
post, quod episcopus illic non es factus, in Germaniam redis, omnia
mixturus. Nec est, quod zelo dei te ista facere causeris; nam quem
ex omnibus mortalibus proferes, qui tam scelestam vitam duxerit, quam
tu? Venter ita ingluviei et peni deditus, ut vel harpyam factum esse
pręstiterit, si Momum dii audirent, vel asinum, quam hominem. Quamvis
quid attinet, humanam speciem circumferas an simię, modo re non
aliud sis quam belua, nec te uti alia ratione quemquam puto, quam
qua mulis et asinis utitur. Opportunus es ad omne facinus; nullius
enim te pudet. Tales frontes habere oportet eos, qui patrum sensum
exuerunt et tyrannorum furorem induerunt. Verum quid saxum obiurgo?
quasi vero tu sensum aliquem hominis habeas, aut spes ulla sit, te
ullius obiurgationem, sive blandam sive fortem, auditurum. Deploratiorem
hominem, ita me dii ament, dum universam Germaniam perlustro,
non video. Sunt, qui ęquiparari tibi stulticia, iactantia, malicia
possint, pręferri nemo. Deliberaveram diu mecum, quam te amanter

--218--

convenire vellem; at quanto magis cogito, tanto magis video nihil per
humanitatem confici tecum posse. Nunc ergo, qum neque mitibus
neque acerbis restitui potes, nihil aliud superest, quam ut fustuario
vapules haud aliter quam fugitiva mancipia et asini molares; nam ad
Anticyram quis est qui releget? Quasi vero ullę Anticyrę sufficere
possint, ut tam perditum restituant! Cum enim maxime restituissent,
nihil nisi ex insano et furioso stolidissimum et pessimum fecissent;
talis enim natura prius fueras. . . .
(Adresse fehlt).