Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 406

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

406

<< Nr. 405 | Index | Nr. 407 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 18 XI (1525)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 421-422




--421--

Gratia a Christo. Mi frater.
Ut nihil rerum nostrarum te fugiat: accersiti sunt heri a consule
et tribuno plebani Albanensis ac Leonardinus, petitumque est ab
eis, ut iuxta veterem consuetudinem sacrificent, ut ipsi vocant, missent,
vel etiam a ministerio verbi desistant. Albanensi nihil erat in promptu,
quod causaretur; paratus igitur cedere, quam impietatem admittere,
ni plebs intercedat. At illius quantula fides! Leonardinus munitus
literis conventionis suę indicavit se nihil intermittere, quod sui officii,
et iam olim excepisse id molestię. Quid futurum sit, nescio. Miror,
quare non et me vocarint. Fortassis in libello meo offensuros se
existimant, quo me commodius aggrediantur. Certe videmus Sathanam
omnem movere lapidem. Eo die iterum cenam adornaram dominicam,
ut videns populus nostram simplicitatem et innocentiam nihil
suspicaretur grave. Quandoquidem semper clamant papistę nos tollere
omnia sacramenta, cogit necessitas, ut re ipsa indicemus, quod docentibus
minus credunt. Urbano, ut monuisti, scribam diligenter
de unctione, neque ille ęgre feret, etiamsi non obtemperaturus fortassis.

--422--

Retulit Ludovicus quędam de testamento luculentius et copiosiore
spiritu in disputatione proposita. Fac, oro, per ocium, ut studiosis
communicentur. Nequeunt enim singula referre auditores, prout dignitas
rei postulat.
Salvos opto fratres omnes Leonem, Myconium, Ceporinum.
Et tu cum uxore letus esto, nec te moveant nostratium conatus! Nihil
contra Christum poterunt. Is si plebem hic sibi delegit, eam suis
pastoribus reget.
Basileę 13. Novembris.
Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, fratri suo charissimo.