Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 46

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

46

<< Nr. 45 | Index | Nr. 47 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius

Ort: Einsiedeln
Datierung: 2 XII 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 105-106




--105--

Myconio Zinlius S.
Percrebuerat apud nos fabula, Laurentium Fabulam (id enim
nominis habet, qui ex Rhetis Suevus apud vos conciones habuit ad
populum) caulis Tigurinis pręlatum; at illam literae domini Michaelis,
cardinalis a secretis, discusserunt, carissime Myconi! Nae,
mecum dicebam: verum est, prophetam in patria honorem non habere
[Matth. 13. 57, Marc. 6. 4], atque adeo Suevum Helvetio praeferri,
cui nec in ipsius quoque arena cedere animus est? Scio vulgi acclamationes
et illud blandum: euge, euge! Scio id etiam homini competere
plane fastuoso atque, ut unico dicam nomine, Fumo; sic enim
Glareanus ille noster hoc hominum genus adpellare solet, quod a
sue nomen mutuatur. Hunc apud te tutissimum amicum stomachum
effudi. Ceterum tu partes nostras agito, quum (ut ingenue fatear)
hoc sacerdotii cupido magis ardere cępit, cum hunc hominem audivimus

--106--

ad id aspirare, et quod alioqui eram ęquo laturus animo, cępi
habere iniurię loco contra quidem Pauli institutum, qui contentiosos
carnales esse statuit. Convenerat apud me, quod praedicarem evangelistam
Mattheum ex integro, inauditum Germanis hominibus opus.
Si hunc ergo Suevum acceperint, expectent, quę ille ex hara producat.
Domino Henrico Utinger dic nostro nomine salutem, et commendato
negocium et domino Michaeli, cardinali a secretis, salutem
item, et quod libellum sim missurus cum literis, quam primum ad me
venerint. Saluta Luchsinger, et consule rem optime, atque nostra
in re age, ut confidimus de te.
Epistolam item boni consule festinatam, et magis affectuose quam
prudenter scriptam.
Ex Heremo etc. altera die Decembris 1518.
Suo Myconio.
Dem schuolmeister zum Broßen münster z. Zürich. - Rescribito.