Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 537

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

537

<< Nr. 536 | Index | Nr. 538 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhegius, Urbanus

Ort: (Zürich)
Datierung: 16 X 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 737-739




--737--

Urbano Regio, apud Augustam Christum adnuncianti,
Huldrichus Zuinglius.
Gratiam ac pacem per Christum.
Recte putavisti, excidisse nobis, doctissime Urbane, Origenem
in hac fuisse sententia, quem ante omnes olim diligentissime in his
saltem, quae hodie circumferuntur, legimus. Sed oblivionis haec
arbitror causa fuit, quod cacodęmonibus quiddam promittere videtur,
quos in rationem nostram non admittimus. Hi enim per Adamum
non corruerunt, igitur neque resurgent per Christum. Verba Marci
[Marc. 16. 15f.] synecdochica sunt, ac de iis modo intelliguntur, qui
audito euangelio non crediderunt. Praecessit enim: "Praedicate euangelium".
Qui ergo praedicato euangelio credunt, inter beatos locantur;
et contra, qui praedicato euangelio non credunt, diris mancipantur.
Neque hoc electioni praeiudicat. Nam et qui ad Christum veniunt,
per patrem huc trahuntur: haec est electio; et qui ad patrem veniunt,
ab ipso eliguntur. Sic tamen, ut per Christum, salutis pignus, ad
se tandem veniant, cum eis fruendum est perpetuis bonis. Firmam
enim esse oportet electionem, etiamsi, qui eliguntur, per unicum Christum
adducantur. Eligi enim oportet eos quoque, qui ad Christum
veniunt, et electos per eum in gloriam regni ingredi. Ipse enim est
via, veritas et vita [Joh. 14. 6]. Sic et iste locus, quod sine fide impossibile
sit aliquem deo placere [Hebr. 11. 6], synecdochicôs intelligi

--738--

debet, de his modo, qui verbum audiunt, ac resiliunt, aut qui audiunt,
ac recipiunt. Qui vero per aetatem non audiunt, his universalibus
non continentur. Apud illos enim nulla est praevaricatio, cum nulla
sit apud eos lex. Si vero ex Christianis prognati sunt, iam virtute
testamenti filii dei sunt; sin ex gentibus, iam nihil decernimus. Quanquam,
ut ingenue fatear, mihi magis arridet ea sententia, quae virtuti
mortis Christi omnium innocentium salutem acceptam fert. Sic
enim paria sunt: ubi abundavit delictum, ibi exundavit gratia [Röm.
5. 20]. Si quaeres, quomodo possunt haec fieri?, hoc modo: Quicquid
uspiam mortalium nascitur, salvum est per Christum. Ubi vero
tandem pervenitur in legis cognitionem, eaque vel diligitur vel contemnitur,
iam sequitur felicitas aut calamitas aeterna. Si dicas: Quid
ergo magis est Christiano, quam impio? Multum per omnem modum;
primum, quod Christianis exponitur euangelium, prędicatur
innocentia; dein, quod, dum nos peccamus, habemus qui pro nobis
advocet [1. Joh. 2. 1], quo monente ac castigante perpetuam agimus
poenitentiam. Isti, posteaquam a gratia exciderunt primigenia, ut
sciant, quomodo instaurari aut possint aut debeant? Si vero legis
opus faciunt, quod in cordibus eorum scripsit deus, iam et isti salvi
fiunt. Signum enim electionis est, deum amare ac timere. In adultis
ergo sic requiritur fides, ut, ea nisi adsit, frustra salus speretur; in
pueris ac innocentibus etiamsi fidem non habeant, non tamen plus est
eis metuenda damnatio, quam eis, quorum parentibus dicebatur: "Maledictus
qui non fecerit omnia verba legis huius [Jac. 2. 10]". Qui tamen
salvi fiebant, quanquam legem non agnoscerent, tam abest, ut, quod
lex iubebat, facere possent. Synecdochici igitur sunt huiusmodi sermones.
Atque is ex istis locis unus est, qui nos morantur, ne salutem
temere prophanorum liberis polliceamur, tametsi non multum obstet.
Nobis satis fuerit, non nimium curiosos esse: posteaquam Christianae
familiae liberos sciamus vere esse redemptione filii dei liberos. "Non
adparebis in conspectu meo vacuus", interim hunc sensum habet:
"Non videbuntur vultus mei frustra": [*Hebräisch] , quemadmodum
in Exodo [2. Mos. 23. 15] videre licet. Hac enim promissione ἐπιχειρεῖ
ὁ θεὸς persuadere, ut ad se veniant: nunquam enim frustra venturos.
Aliquando vero istum prae se fert, quod sine munere adparere non
debeant. Et hunc sensum omnes sequuti sunt, tam Hebraei quam
Christiani, cum nonnihil avaritiae in recessu habere videatur. Locos
istos ubique excute, et videbis nos non temere esse locutos, et vim
passivi verbi hoc requirere. Tametsi non nesciam, illis nonnunquam

--739--

passiva, quamvis rarissime, vice activorum, quo modo Graecis, accipi.
Is ergo locus, qui est Deut. 16. [5. Mos. 16. 16]. "Non videbitur vultus
meus frustra", magis videtur absolute, quam in consequentiam positus,
cum et Hebraei pasuk post "eum" habeant, quo nonnunquam
etiam non in periodo utuntur, scio. Sed isto loco priorem sensum,
quem diximus, videtur habere divinus sermo, ut sit sensus: Cum ad
me venietis ἐν πανηγύρει, non frustra venietis; ut κατ̓ ἀποσιώπησιν
obmittatur: "Ego enim reficiam vos". Quomodo Christus loquebatur,
cum diceret: "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et
ego reficiam vos [Matth. 11. 28]". Ac dein iungatur: Quum ergo venietis,
quisque munus quantum dominus dicabit [*Hebräisch] [5. Mos. 16. 17] secum
baiulabit. Qui ergo nihil habebat, nihil quidem adferebat, sed
gratiam referebat. Hęc velociter tecum, mi Urbane! Utinam epistolae
maturiori tempus fuisset! Sed docto tibi pauca totum sunt
pelagus; haustum enim si habeas, ipse iam bibis.
In eucharistiae re gratulor vobis, te nostrum esse factum.
Verum gratiam meretur novitas; brevi enim spero omnes, qui adhuc
obstrepunt, tropum, qui nullo negocio videri vobis debebat, visuros
esse, ac sententiae nostrae simplicitatem ac claritatem. Una est spiritualis
manducatio, quo filio dei, pro nobis delitato, fidimus, non duę;
quarum altera nescio quod verborum figmentum prodimus, carnaliter,
corporaliter, spiritualiter.
Vale, ac constans esto! noli desciscere ad hoc seculum, quod
Augustae perhibent vehementer pollere; moneque principes, thesauros
omnes ecclesiae in Turcae expugnationem esse expendendos. In
hunc enim usum aliquando colligi praetexebant pontificii; citra enim
hunc ecclesiae (iam loquor ut isti) thesaurum, non est ubi hauriatur,
quo in hunc usum opus est, praesertim in Germania.
16. Octobris 1526.