Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

725

<< Nr. 724 | Index | Nr. 726 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: (Bern)
Datierung: 17 V 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 479-480




--479--

Gratiam et pacem a domino.
Quod modo de Sebastiano nescis, postea scies. Nam inconsulto
factum non credas. De Tuginis Batti cranium allaturis quęstori
locutus, qui senatus decreto rem praevenit; sunt enim in Interlacu
quattuor ex senatu et .4. ex diacosiis, qui rusticorum tumultum
composituri advertent per exploratores, ut sacrificulus ille deprehendi
posset. Ceterum de Caspare nihil sollicitus sis; et plebem et

--480--

magistratum sic sibi devicit, ut nec ipse quippiam magis ęquo temerarium
attentabit in eos, nec vicissim illi in ipsum. Ad lectiones et
conciones pęna duorum Ursigerorum sacrificuli coguntur. Gebennenses
cum Sabaudo comitiis in Baierno habitis et nunc
Bernę conclusis compositi sunt. Sic omnes speramus. Christophoro
Froschover dicas, disputationis versionem in latinam linguam
imparem esse humeris Tunensis scribę. Querat ergo alium.
Vale.
Datum ocyssime 17. mensis Maii anno 1528.
Tuus Bertoldus.
Huldricho Zwinglio, fratri suo charissimo.