Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

726

<< Nr. 725 | Index | Nr. 727 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 20 V 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 481-482




--481--

Gratia Christi. Mi frater
Si quid hic est iucundi, quod nescio, si quid varii, ut crebro, sin
quid amari denique, ut non raro suspicamur, quanto melius narrare
poterit Cratander, qui literas reddit, quam literę ipsę non tam verecundę,
quam suspiciosę. Semper eodem hęremus luto, ne multa verba
insumam. Porro ex te audire velim, num Luthero responsurus sis.
Id sane tuo nomine fratribus pollicitus sum. Equidem ut interim
minime ociosus ero minimeque dormitabo, privilegio nuptiarum primo
anno iuxta legem, ut iocer, a preliis abero, tu conserito manum, propicio
Christo. Hac hora exul quidam mihi exhibuit hoc edictum,
quo ipse, nolens consentire, extorris factus est, rediturus tamen ad
Wittenbergę confines pagos, per quem paucos quosdam versiculos
vel lineas et Melanchthoni et Martino scribam, e quibus videant,
an simus phanatici καὶ δαιμονόληπτοι. De Hesso et Saxonibus

--482--

quid moliantur, incertum adhuc; ita varia narrantur. Nihil auspicati
pręsagit animus. Atqui Christus rex mundi et dominus universę
carnis. Gaudeo Bernates aliquanto pacatiores factos.
Vale in Christo.
Basileę anno 1528, 20. Maii.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, suo charissimo fratri.