Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

727

<< Nr. 726 | Index | Nr. 728 >> 

Absender: Haller, (Berchtold)

Empfänger: Zwingli

Ort: (Bern)
Datierung: 31 V 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 483-484




--483--

S.
Habes hic, charissime Huldrice, vivam epistolam, Emanuelem
nostrum, qui et verbis et coloribus rerum nostrarum statum optime
depingere poterit; quicquid ergo tibi minus consulte actum a nobis
videtur, increpa fortius. Nam post magistrum nostrum Christum non
parum a te pendemus. Electus est Emanuel in iudicem unum consistorii.
Unde, si per ocium fieri posset, vestrorum consuetudinem inquirendarum
partium, item, cum sententia lata literis invulgari debet,
quibus titulis, aut quo, ut vocant, instrumento id fieri soleat, illi communicares
per copiam. Habemus siquidem ordinationem vestram impressam;

--484--

at et acta iudicii vestri, si transscribere nostris expensis liceret,
maxime ambiremus, ut rerum gestarum ordine et nostris sanius consulere
possemus. Quod si tua auctoritate fieri non posset, senatus noster aput
vestratem laborabit precibus, ut tantum condonent. Tu igitur quaecunque
ad rem facere putaveris, Emanueli communicato, qui nihil
negliget. Cęterum consuluerunt in senatu nostro, quatenus Hallerus
vester ad Frutingenses vocaretur, populum mire cervicosum. Quod
si malis Zinggium illuc promoveri, non deerimus, modo mox cum
Emanuele rem conferamus. Nam precatus sum illum, ut, antequam
Hallerum conveniret, te prius alloqueretur. Reliqua omnia Emanuel.
Salutat te tota Berna.
Vale.
Ultima Maii anno 1528.
Tuus ex animo Hallerus.
Huldricho Zuinglio, ecclesiastę Tigurino,
maiori suo unice observando.