Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

728

<< Nr. 727 | Index | Nr. 729 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: Anfang VI (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 485-486




--485--

Gratia et pax Christi tecum. Mi frater
Reposueram a prima lectione furibundi Lutheri latratus; nunc
eosdem repeto, quandoquidem id consilii vobis probari video, ut et ipse
causę nostrę non desim, tametsi Cyrillus ac Ezechiel, ut cętera
taceam, tantumnon obruant. Sed proderit esse occupatum, quo memor
sim, hostem non esse acrius urgendum, si seipsum pręcipitet. Grata alias,
nunc gratissima erit verborum parsimonia. Relinquam tibi communia,
et quę peculiariter in te dicta sunt, refutanda; ipse, ut ab hoc labore
me statim liberem, quę in me vibravit iacula, depellam τοῦ θεοῦ ῥοπῆ.
Iam consilium tuum, ut sermonem ad principes vertamus, multum
placet. Sed hoc tibi magis integrum erit, quam mihi brevitatis rationem
habituro et vel minimas digressiones vitaturo. Fortassis, ubi calamum
in manus sumpsero, ut me tuę phrasi accommodem, etiam in hoc persuadebitur.

--486--

Delicati principes sunt et adulationibus educati; parum illis
grati erimus. Adulari nescimus nec debemus. At si adulati non fuerimus
et tanquam deos non adoraverimus, ita interpretantibus malis consiliariis,
contemni se arbitrati magis irritabuntur, ὡς κινδυνεύει. Suum
apostolum salvum volent, cui nos per omnia parcere non poterimus.
Itaque cautissime agendum. Ante omnia autem utile fuerit, si senatus
vester ac Bernensis dignentur amico scripto nos commendare, imo
rem ipsam. Age, haec tuae providentię relinquam, equidem mox accingar
operi, et succisivis horis, quantulum potero temporis, huic negotio furabor.
Tu quoque vide, ne tardior laborem accedas. Angustum enim tibi
tempus pręscribis. Slesitarum amicorum literas nudiustertius exuli
cuidam te visuro, ut tibi reddat, concredidi; nescio, an reddiderit.
Petrus Gynoreus, de euangelio pessime meritus, virgis publice
cesus magnaque cum ignominia hinc eiectus est, mirum, quanta adversariorum
iubilatione ac triumpho. Semper petivit a nobis commendari,
homo tam male sibi conscius, portionem suam ponens cum adulteris,
ipse bis adulter. Ita nos quotidie fallunt homines et faciunt, ne
quem commendare audeamus tandem.
Vale.
Basileę Iunii die . . . . .
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, fratri suo charissimo.