Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

729

<< Nr. 728 | Index | Nr. 730 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Capito, Wolfgang

Empfänger: Bucer, Martin

Ort: Zürich
Datierung: 17 VI 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 487-488




--487--

Gratiam et pacem a domino.
Esset, charissimi fratres, quod in primis scribendum ducerem, si me
meę occupationes non tantopere constringerent. Scripsit enim ad me
Sebastianus Oeconomus hisce diebus ex Zophinga Bernensium
municipio, quo missus est ad prędicandum euangelium, se ex quodam,
exule arbitror, intellexisse, Cellarium quiddam dissidii inter vos, qui
isthic verbo pręestis, adparare. Dii meliora. Et mire gratulatur mihi
Sebastianus de cognitionis spirituum dono [1. Cor. 12. 10], quod aliquando,
cum ipse dixisset de Cellario loquens: forte mutabit animum,
respondissem: quomodo potest eum mutare, qui ad hoc unum incumbit,
ut nomen magnum fiat, id autem tam expedita, attamen profunda hypocrisi,
ut similem ipse nunquam viderim, sed hoc tamen viderim, non temere
esse, qui ad eam profunditatem hominis penetrare possit. Talia charissimi
fratres, sunt quorundam ocia, ut viam, nobis interim mille negociis
distractis, inveniant, per quam seducant, non aliter quam boves assiduis
laboribus fessos, qui quamvis herbam, quam ociosi fastidirent, decerpunt.
Sed de his alias. Interim vobis duobus Theseo et Pirithoo, Davidi

--488--

ac Ionathę et pręterea nihil aliud esse per vos liceat. Dissentiant alii;
at vos iunctis viribus ad pacem omnes compelletis etc.
Lis est huic bono viro cum pessimo, nempe cum Ioanne Burckardi.
Vos igitur non obsecro, sed moneo, ut ei adsitis in producendo
adversus nihilivirum testimonio, consilio et opitulatione apud omnes.
Nam si vicerit, hominem triliterum [!] opido pellet, imo Helvetia tota,
nisi vos nihil pudeat. Nihil ergo operę reliquum faciatis, quo compos
voti fiat vir bonus et in euangelio Christi frater.
Luteri librum cras legere ordiar; sed, ne diffidatis brevitati temporis,
ad nundinas Franckfordinas prostabit. Interea fratres alii
legerunt, et ineptissima quęque, imo et firmissima quę isti videntur
obiter cum deambulante contulerunt, ut multorum responsionem non
iam foverim, sed etiam excluserim.
Valete candidissimi fratres, et unum sentite in domino Iesu.
Tiguri 17. die Iunii MDXXVIII.
Huldricus Zuinglius.
Den hochgelerten herren doctor Capiton und Butzer,
zuo Straßburg, predicanten, sinen lieben herren.