Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

732

<< Nr. 731 | Index | Nr. 733 >> 

Absender: Bucer, (Martin)

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 24 VI (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 492-493




--492--

Gratia et pax.
Scite et callide tu neque minus fęliciter officium fecisti tuum
monendo de conservanda inter nos concordia; ita Capitoni animum
permovisti. Sed gratia Christo. Partim Cellarii vultibus parum
bene respondens spiritualitas et catabaptistarum iam multorum inexcusabilis
improbitas effecerunt, ut nostra homini rursus maiore in pretio
sint, tametsi paedobaptismum nondum sustineat nostris rationibus probare.
Fortiter autem resistit catabaptistis, dum illum damnant; liberum
enim agnoscit, quanquam adhuc somniet abolendum. Nuper nobis cum
Cutzio colloquium fuit, o Christe, quanto cum sycophanta quamque
dextro nato Mercurio! At gratia domino, qui vaferrimos etiam et
catissimos, adde et facundissimos, veritati suae nihil nisi ilico evanescentes
fumulos sinit offundere. Ne pigeat te subinde ad nos dare literas;
omnia apud Capitonem potes meque habes in domino tibi addictissimum.
Hactenus aliquot menses admodum nutarunt nostra excelsa relicta
quatuor, nunquam tamen adhuc ruinae propius accesserunt atque secundo
huius septimanae, hostibus Christi ἐν τῇ βουλῇ extrema nequicquam
experientibus. Si, quod speramus, illa ceciderint, simul multa casura

--493--

mala, et vicissim multa scimus bona constabilienda et nova accessura.
Occasio etiam erit cogitandi [*Hebräisch] .
Reliqua Capito. Unum te oro: Credidimus Christophoro
chalcographo vestro ego et Capito libellos aliquot Bernam amicis
deferendos. Illi literas quidem nostras libellos offerentes, libellos autem
minime percęperunt, quinta Iunii. Eo enim die ad nos Berchtoldus
scripsit. Oro, inquam, te, ut cum illo agas, ut libros Bernam deferendos
curet. Si quid eius caussa insumpserit, nos reddemus.
Optime vale, et saluta fratres nominatim omnes.
Argentorati 24. Iunii 1528.
Tuus Bucęrus.
Eximio Christi ministro Huldericho Zuinglio, maiori suo.