Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

734

<< Nr. 733 | Index | Nr. 734a >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 9 VII (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 496-498




--496--

Gratia Christi tecum.
Affert hic meus Conradus, Zwingli charissime, responsionem meam
adversus Lutherum, quę arctior quidem, quam res exigat, diffusior vero,
quam statueram. Quam vellem tantum suffurareris temporis, ut illam legas
et, si quid minus tuę explanationi assimile, emendes, minuas, locupletes ac
quasi in re tua agas. Est autem et res tua, non solum quia Christi, sed
quia pariter periclitamur unamque causam agimus. Etenim quum tester
nostram unanimitatem, Babylonem captam putabunt adversarii, si vel
in minimo dissidere viderint. Locum ex 10. ad Corinthios [1. Cor.
10. 16] de communione ac societate corporis tuę sententię repugnare non
censeo. Tuum fuerit curare, ut sub prelo etiam fideliter excudatur.
Quod si tibi non vacat, Pellicano vel Leoni id muneris iniungito.
Minister ille meus tui videndi avidissimus fuit, quem tu hortaberis, ut
perseveret in ministerio meo. Valde enim mihi utilis est et obsequens
et tanti ingenii ac docilitatis, ut illum olim honesto loco pręficere valeamus,
tametsi etiam ipsum eo animo erga me esse non dubitem, quod
ęgre sinat se consuetudine mea avelli. Poterit tibi omnia mea recensere
et infelicitatem civitatis ac gymnasii Basiliensis in recipiendo Christo.

--497--

Tyrannis profundas radices egit. Exosi sunt, qui nos vel minimis officiis
prosequuntur, imo quotquot audiunt. Grati et ad meliorem fortunam
provehendi, quicunque nobis vel maledicere solent, etiam si nulli
vel pietate vel literis sint. At dominus pro nobis est, qui nos sub
talibus hactenus servavit. Senatus innovatus non magis pro nobis erit,
quam antea, nisi quod noster ille Iacobus a Stella nigra iterum
tribunum plebis gerit.
Est quod non parum a te rogarim: Cancellarius marchionis
Badensis inferioris filium olim mihi commendavit, Ioachimum nomine,
qui nunc anni spacio mecum vixit, optimę indolis adolescens et per
omnia obsequens. Is videns, quam frigeant hic bona studia et gręcanica
potissimum, et quam iniquo loco sit euangelium, impetravit a patre, ut
isthuc sibi liceat divertere, ubi et literę ac pietas melius habent. Indulgens
pater hoc illi non negavit et ad me scripsit, ut vel apud te,
vel alium quempiam pium et eruditum virum, contubernium et convictum
impetrarem, quo pariter et inspectorem vitę habeat et non egeat. Nihil

--498--

morę erit in precio. De hoc tecum loquetur minister. Si igitur tecum
illum alere poteris, facies rem mihi gratissimam, sed et patri illius, viro
praecipuo et de euangelio optime apud marchionem merito. Imo solus
ipse, qui se pro euangelio opposuerit. Nihil eo viro integrius est. Quod
si tibi commodum non est, Collinum precor, inducas, ne hunc eiiciat.
Minime sumptuosus est. Poteris ex ministro ingenium percontari. Scio,
si tecum habitare posset, fore tibi iucundissimum, atque adeo etiam
uxori non poenitendum. Omnino curabis, ut vel tecum vel apud Collinum
vel Leonem vivere possit. Mallem eum apud me retinere, sed
peccarem in tam egregiam indolem. Simplicior nonnihil videtur, sed
vestra consuetudine etiam id vitii emendaret.
Argentinenses nondum potuerunt missam omnino abolere.
Nuper accepisti, quid velim Capitonem moneri sed nolim prodi me
instigatorem. Certe catabaptistę favore et benevolentia eius abutuntur
ac gloriantur.
Saluta uxorem ac fratres.
Vale.
Basileę 9. Iulii 1528.
Tuus Ecolampadius.
Huldrico Zwinglio, Tigurinorum fidelissimo doctori, suo fratri.