Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

736

<< Nr. 735 | Index | Nr. 737 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Blarer, Ambrosius

Ort: Zürich
Datierung: 21 VII 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 503-504




--503--

Gratiam et pacem a domino.
Commendo tibi, carissime frater, virum istum, quantum ipse video,
adprobe cum doctum tum pium tum denique moderatum. Supra annum
apud nos egit, mirum dictu, quanta sanctimonia, humanitate ac integritate.
Ioanni Sneewolffio nomen est (Chiolyco). Magnus immo
immensus fuit inter eos, qui Carthusani adpellari gaudent. Provectę
autem ętatis cum sit, nec inveterata novam insitionem facile recipiant,
factum est, ut nostratem linguam ne verbo quidem agnoscere videatur.
Nostri autem, pręsertim Bernenses, qum a peregrina lingua vehementer
abhorreant, conducibile videtur esse, si alicubi circum vos aut vicinos
vestros pręfici possit verbi ministerio, maxime tamen Augustę, Ulmę
aut Nördlingę. Tu quod poteris, facito.
Ego nunc in confutatione Luterici libri versor, quam ad Calendas
Septembres videbis. Equidem totus fastidio hoc pugnę genus; verum
quid huic faciendum censent, qui punctim ac cęsim petit? Nonne
omnes in propellendum hostem, distinendum, et si aliter fieri nequeat,
contrucidandum ducunt? Et nobis non essent machinę opponendę
arietibus istis, quibus non iam theologia omnis, sed fides et veritas

--504--

quoque labefactarentur? periret amicicia? et quicquid sanctum ac moderatum
est inter mortales contemneretur? Quid enim Luteri liber aliud
est, quam caligo, per quam Christi mysterium probe non possis videre?
quam exemplum negandi, quod paulo ante dixeris? quam scaturigo
enormis maledicentię! Vos, mi plane care Ambrosi, pergite constantes
esse Constantię prędicatores. Ego mihi plurimum boni polliceor, si
urbes dexterę conveniant ad deliberandum candide ac sine pręiudicio.
Vale, et pro nobis orate.
Tiguri 21. die Iulii M·D·XXViii.
Salvi sint Blaurerus Thomas et Zuuiccii.
Huldricus Zuinglius tuus.
Nihil immane expuemus in Luterum, quod inprimis ipse facere
non debuerat; at qum factum est, memores erimus pietatis et christiani
decori.
Ambrosio Blaurero, apud constantem Constantiam Christum
adnuncianti, fratri suo in domino carissimo.