Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

740

<< Nr. 739 | Index | Nr. 741 >> 

Absender: Farel, Wilhelm

Empfänger: Zwingli

Ort: Aigle
Datierung: 23 VII 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 511-512




--511--

Gratiam et pacem a deo.
Christophorus Gallus istic agit, quantum audio, cui tu adfuisti,
ut medicinam profiteretur. Alio dominus, ut spero, virum vocat, curationi
animorum ut sit intentus. Simon, qui nuper in ministerium fuit
cooptatus, istum non ineptum prorsus ad verbum iudicat, quamvis novos
non inficietur, qui vel facile in his saxis rescindi possint, nec potest
talis esse, qui multo nobis commodior non sit lupis, quos hic ferre
cogimur paenuria pastorum. Proinde Christi ardens gloriam, pro qua
in horas mortem perfers, animatum istum ad nos celerius advolare des
operam, ubi probe commonefeceris officii et eorum, quę ministro adesse

--512--

oportet, quibus te Christus in multorum ędificationem ornavit. Poteris
et huius admonere Bertoldum, ut a multis instructus aptior veniat,
quo unamines sic disseminemus verbum ad multorum salutem, ut barbara
hac gente quod superest cultioris Gallię ad pietatem provocetur,
quandoquidem sic assolet magnus orbis rector a desperatissimis exordia
sumere. Aliis opus esset ministris; sed extrudet eos dominus. In qua
re si nos iuvare potes, labora, quęso. Euangelium reciperent multi
plures, ni comes crux esset ac spiritus libertatem carnis anteverteret aut
saltem sequeretur, quam cum non doceamus, mirum quam nos oderit
mundus; qui utcunque insaniat, suos non deserit dominus.
Vale, vir dei, et semper clariorem gratia dei, quę tibi adest, redde
ecclesiam, quam cum omnibus Christus ab omni aquę et carnis aliaque
prorsus liberet contentione, ut plene libera uni innitatur Christo.
Salutato fratres cooperarios in verbo ac pios bonarum literarum
professores.
Salutant te Simon ac Deodatus ministri.
Aquileię 23. Iulii 1528.
Tuus ex animo Guilielmus Farellus.
Sapienti et fido dispensatori verbi Huldricho Zynglio
ecclesiaste Tigurino - Tiguri.