Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

741

<< Nr. 740 | Index | Nr. 742 >> 

Absender: Ballista, Christophorus

Empfänger: Zwingli

Ort: Zürich
Datierung: (nach 23 VII 1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 513-514




--513--

Salutem Plurimam.
Reversus a Seduno meus Claudius literas abs Farello ad me
dedit, quibus me hortatur, operarium ut agam et gnavum et sędulum
in messe domini [Matth. 9. 38], seque daturum operam pollicetur, ut
triturantis bovis os minime adligetur [1. Cor. 9. 9-11]. Ego quamquam
in animum induxeram meum, hic venari quampiam vivendi conditionem,
videns tamen frigere hic philosophicum studium, quod desumpseram hac
in florentissima urbe disseminandum, nolens praeterea sacrarum literarum
quantulumcunque talentum mihi abs domino creditum in terram fodere
[Luk. 19. 20], iam abscessum in Aquileiam adorno, ubi Farellus agit.
Scripsit is ad te literas, in quibus si quid est, quod mea scire referat, id
mihi communicatum velim. Des, precor, literas mihi ad Bertoldum
meumque illi negocium eo animo commendes, quem hactenus erga me
gessisti, et facilem et propicium, itemque ad alios, qui Berne sunt, euangeli
praecones. Si tue litere brevi confecte essent, vellem quam ocissime ad
viam me procingere ob summam, qua laboro, penuriam, maiorem profecto,
quam hactenus expresserim. Si ex vestri senatus eleemosinis viaticum
mihi te procurante conferretur, opus faceres cum pium imprimis tum

--514--

Christianissima tua mente dignum. Id ut facias, etiam atque etiam
hortor. Facias, queso, quam citissime conveniendi tui mihi copiam, ne
cogar hic diutius manere.
Vale in Christo.
Scriptum raptim in tua bibliotheca.
Tuus amicus, frater et humillimus discipulus
Christophorus Ballista.
(Ohne Adresse).