Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

746

<< Nr. 745 | Index | Nr. 747 >> 

Absender: Hedio, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 2 VIII (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 523-524




--523--

Salve in Christo.
Literas tuas 5. Iulii datas 24. eiusdem mensis accepi. In causa
fuit profectio ad Marchionatum, ubi mihi patria est, ad salutandos
et exhortandos fratres. Nam Satan per organa sua, malos pręfectos,
gravia intentabat cordatis verbi ministris per eum districtum, videlicet
ut abolitas ex verbo dei ceremonias reducerent. Sed non successit conatus.
Citius enim laturi sunt exilium fratres symmistę, quam hoc facinus
inexpiabile designaturi. Et puto principis edicto abusos fuisse pręfectos.
Id quod oblique etiam in gloriam domini faciet; nam aiunt principem
lecta fratrum supplicatione admisisse, ut in immutandis ceremoniis agant,
quod verbo dei defendere possint. Prępositus Vualshudanus sub
festum Ioannis Baptistę apud principem fuerat, et suspitio est conatum
istic cursum verbi remorari, ut Satan in filiis diffidentię nihil non tentat.
Sed novit dominus iter istorum [Ps. 1. 6]. Ubi Argentinam redii,
literas tuas legi et harum copiam ad Iacobum Kirscherum, Ioachimi
parentem, misi. Huic admodum gratum erit, si dabitur filium apud
vos et eruditione et pietate formari. Ni fallor, in nundinis nostris
Cartander recepit se cum adolescente Turregum concessurum et
curaturum omnia. Id si factum est, bene quidem, sin minus, subinde

--524--

fiet. Pater totus propensus est recte iuvandis filiis. In hoc non parcit
sumptibus, et habet domini favore, quantum satis est.
Hęc volui in praesentiarum tibi scribere et meminisse gratiarum, qui
amici causam curaris diligenter. Vicissim nobis impera.
Responsionem tuam in Lutherum libenter legam, sed longe
libentius "Complanationem in Esaiam", cuius meministi in epistola ad
Capitonem.
Bene vale. Raptim.
Argentinę 2. die Augusti 1528 a concione pomeridiana.
Saluta Pellicanum, Leonem et reliquos fratres ex me.
Tuus Caspar Hedio.
Ornatissimo viro, Vlricho Zuinglio, pręceptori suo amatissimo.