Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 151

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

151

<< Nr. 150 | Index | Nr. 152 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 24 VII 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 341-345




--341--

Huldrichus Zuinglius Myconio suo S.
Angit animum tuum, Myconi charissime, expectatio nostrorum
temporum, quibus omnia sursum deorsumque moventur, omnia miscentur,
ita ut nativam faciem nullius sit agnoscere; rursum ita confusa
omnia, ut nihil proferre caput queat, cuius non contrarium vel diversum
e regione emergat; unde cuilibet perspicatioris ingenii, ut spes
nascitur, ita illi coniunctus metus ob oculos versatur. Nata pridem
est spes omnibus humanitatis candorem amantibus, reditura haec secula,
docta scilicet, quibus tantum non omnes vulgo etiam doctos fuisse
suspicari licet; at eam e diverso spem evertit pervicax quorundam
inscitia, ne dicam impudentia, omnia passura, priusquam doctum aliquid
et elegans admittat, ne scilicet eius inscitiae nevi appareant.
Hanc iuvat Mavors, ἀτρυτώνῃ semper infensus. Nata est et spes
non modica renascentis Christi et euangelii, cum non pauci et boni
et docti viri remis et velis (quod dicitur) eo contenderunt, ut sementem
ad maturitatem frugemque perducerent. At eam infirmat zizaniorum
conspectio, quae inimicus homo dormientibus et male cautis
superseminavit; et cum iam radicem altius egerint, metuendum, ne
et tritici radices amplexa sint, ut iam illud ab his ἀκινδύνως repurgari
nequeat. Quo igitur modo huic rei consulendum erit, inquis?
Christum audi: Sinite utraque crescere, inquientem, usque ad
tempus messis; et tempore etc. Sic oportet, circumspectissime Myconi,

--342--

aurum igne colari, sic argentum a terra purgari; sic Christus apostolis
dixit: "In terra pressuram habebitis"; et iterum: "Et eritis
odio omnibus hominibus propter nomen meum"; et "Venit hora, ut
omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare deo".
Filii Israël, tametsi promissam olim terram habitarent, Philistinis
tamen nunquam caruerunt, qui eos exercerent, qui ad εἰδώλων culturam
illicerent praeceptorumque dei praevaricationem, qui ex Israël
gentiles eos facerent. Sic nobis nunquam deerunt (Christianis dico),
qui Christum in nobis persequantur, etiamsi Christi nomine fastuosissime
incedant. Nam Christianus solus ille est, qui eam notam
habet, qua Christus suos signavit, quum diceret: "Hoc veluti symbolo
omnes cognoscent, quod discipuli mei sitis, si feceritis, quae
vobis a me praecepta sunt". Quod si qui magis parent humanae
quam divinae legi, iam tales deprehendes Christi nota carere, si
eius posthabeant suis praecepta; ac inde, si quid ab illis tibi ingeritur,
intus tibi canes: Hae sunt muscę Egyptiacę, hii Cananei, Pheresei,
Amorrei, Ethei, Iebusei, qui sibi te vendicare student; hi,
contra quos pugnantem corona manet. Militia est vita hominis super
terram; armis igitur munitum Paulinis oportet strenue in acie pugnare
eum [cf. Eph. 6. 11 ff.], qui cupit gloriae particeps fieri, mundum hunc, in
altum se tanquam Goliath erigentem, tribus limpidissimis lapidibus
prosternere. Et cum tanquam obiiciens inquis: Quid docebimus nostrae
fidei commissos, cum videmus inaniter operam ludi, nullis aut paucissimis
euangelio vel doctrinae apostolicae parentibus? Tanto, inquam,
enixius tibi laborandum est, ut hoc pretiosum margaritum,
vulgo aut spretum aut neglectum, sua tamen quadam pulchritudine
nitens, quamplurimis potest, ostendas, ut eius amore capti, divenditis
omnibus, illud comparent. Nonne Christus semen in quatuor divisum
esse partes dixit, quarum una solum in terram bonam cecidit? Nonne
ignem se venisse in terram ut mitteret, asseveravit? et quem velit omnino
accendi [cf. Luc. 12. 49]? Quem autem alium rectius dicere poterimus
hunc ignem, quam in malis perseverantiam, qua parentes ad perfidiam
retrahentes etiam odio habemus, imo fratrem in mortem nos tradentem
ferimus? Nonne hic ignis est, qui unius cuiusque opus quale sit probat,
num nam pro mundi gloria prodeat in pugnam, an pro Christi?
Nam si pro illa: stipula comparabitur, quae mox, ut ignem probationis

--343--

senserit, in fumum redigetur, et eius memoria cum sonitu peribit;
si pro hac: supra petram tanquam prudens pater familias ędificabit
domum suam, quae petra (Christus scilicet) dum in ignem proiicitur,
adustionem non sentit [cf. 1. Cor. 3. 12 ff.]. Sic omnes, qui supra illam
ędificati fuerint, qui pro illius, non pro sua gloria pugnant, illęsi permanebunt
in aeternum; quos scilicet neque mors neque vita neque
gladius et cetera, quae apostolus annumerat, a charitate illius separare
possunt; quos item ipse Christus ad triumphandi ęmulationem
hortatur, dum inquit: "Confidite, quia ego vici mundum". Quid hoc
est: "Quia ego vici mundum"? Num et ego propterea vici? Imo in
ipso vicimus, quia ipse vicit; sed in eo vincimus. Non sumus enim
sufficientes cogitare aliquid a nobis tanquam etc. Unde dixit ille, qui
verax est: Confidite; quasi diceret: Si in me omnem fiduciam ieceritis,
vincetis et vos, ut ego vici; ergo confidite! Haec omnia nobis eo
dicuntur, ut currentem quod dicitur incitem, eoque properantem, ut
plurimos Christo milites conscribat, qui sint olim strenue pro illo
pugnaturi; ut eos magis ac magis animet, ut velint quanto saevius
persecutio pulset, tanto minus terga dare. Nam ut et hoc tibi promam:
Ecclesiam puto, ut sanguine parta est, ita sanguine instaurari,
non alia via, posse. Docebis itaque tuos semper Christum; imo
quo magis in eius ecclesia rudera nasci cernes, eo plures armabis
Hercules, qui fimum tot hactenus boum efferant, non cunctabundi
neque fastidiosi, etiamsi grillorum examina illos circumstrepent; quippe
mercedem non in hoc mundo expectantes, et ex hoc nihil offensi, si
hominibus maxime displiceant; dummodo secum mussitent: "Si adhuc
hominibus placerem, Christi servus non essein", et ut omnia summatim
dicam: "Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam"
etc.. Nunquam mundo conveniet cum Christo; et retributio illa
Christi cum persecutionibus promissa est. Suos ille misit tanquam
oves in medio luporum. Vide, frater, qua via possis sperare ovem
Christi te esse; ea nimirum, si tibi pro Christi gloria nihil non
facienti, nihil non patienti, improba luporum gens mortem intentet; si
dentibus frendant, unguibus lacerent. Lutheri vitae parum timeo,
animae nihil, etiam si fulmine Iovis istius fulminetur; non quod
excommunicationem contemnam, sed quod putem damnationes istas

--344--

magis corpori quam animae infligi, si iniquae infligantur. Aeque autem
an inique cum Luthero agatur, nostrum non est decernere. Ipse
tamen nosti, cuiusnam sententiae sim. Ego his diebus Gulielmum,
pontificium commissarium, adibo et, si sermonem de hac re serere
coeperit, ut paulo ante fecit, suadebo, ut pontificem admoneat, ne
excommunicationem ferat; quod putem hoc maxime e re eius futurum.
Nam si feratur, augurer Germanos cum excommunicatione pontificem
quoque contempturos. Tu vero bono animo esto; nunquam deerunt
nostrae tempestati qui Christum germane doceant, quique vitam sint
pro illo libenter expensuri, etiam si apud homines pessime post hanc
vitam sint nomina illorum auditura: id quod iam olim coeptum est,
nempe: hereticus fuit, seductor, nequam. Apud talia dicentes enim
seductores reputantur; at veraces erunt. Ego quod ad me attinet,
dudum devotus expecto omne malum ab omnibus, ecclesiasticis dico
et laicis; hoc unum Christum obtestans, ut masculo omnia pectore
ferre donet et me, figulinum suum, rumpat aut firmet, ut illi placitum
sit. Si excommunicabor, memor ero Hilarii doctissimi et
sanctissimi viri, qui e Galliis in Africam relegatus fuit, et Lucii,
qui a Romana sede exturbatus cum multa gloria rediit. Non
quod me illis comparem, sed quod his me sim solaturus, ut longe
melioribus nobis, ita longe indignissima passis; et si forsan gloriari
expediret, gauderem pro nomine Christi contumeliam pati. Sed qui
se putat stare, videat, ne cadat! Lutheri nunc ferme nulla legimus;
at quae vidimus hactenus, in doctrina euangelica non putamus
errare. Scis hic si memineris, qua maxime illum gratia commendaverim:
quod scilicet sua non levibus testibus firmet, etc. Quae de
οἰκονομίᾳ percunctaris, mihi abs te petenda erant; at ne videar morem
non gessisse, dicam quod tumultuarie introspicienti visum sit. Nam ad
calcem a capite nunquam legimus haec Melanchthon "Rhetorica";

--345--

unde veniam putamus nobis iustius deberi, si quid hallucinemur.
Dixerat de elocutione sublimi, mediocri et humili; vult deinde tanquam
notas aliquas ostendere, quibus quodlibet horum trium generum
possimus agnoscere, non modo ab ipso orationis filo, sed a re ipsa,
quod nimirum autores putet ita providos fuisse orationis dispensatores
atque dictionis, ut non humili stilo, aut languida orationis vi sublimia
describere sategerint; rursus nunquam ita sui oblituros, ut grandisono
stilo rem humilem magis interimerent ac suffocarent quadam orationis
maiestate atque fastu, quam explicarent. Itaque puto oeconomiam,
quae alioqui dispensationem significat, hic pro proprietate, accommodatione
ac adpositione positam, ut dixerit οἰκονομίαν istam stili ad
rem accommodationem; artis autem rudiores stilum vel a materia ipsa
posse agnoscere, cui nimirum sit ab autoribus stylus accommodatus.
Statui proximis diebus in manus resumere literas Hebraicas; nam
futuro Decembri et futura Quadragesima, si Christus velit, psalmos
praelegam rudioribus quibusdam; unde admoneas Xylotectum, ut
rudimenta Capnionica remittat intra mensis spacium. Ad primitias
haud scio anne venturus sim, posteaquam Utingerus. ad
Thermas lotum abiit; me tamen Xylotecto, organario, tuis
omnibus commendo.
Confusissimae huic epistolae precari oportet ut parcas: nam tantus
circum aedes nostras strepitus nasci coepit, ut plerunque mihi vix
constem, simque aliquo, quocunque gentium quandoque, migraturus,
si non liceat maiori commoditate literis operam impendere. Tamen
haec tacita sint apud te
Vale in Christo.
Ex Tiguro, pridie natalicia Iacobi Zebedei filii, anno M DXX.