Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 160

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

160

<< Nr. 159 | Index | Nr. 161 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 1 XI 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 360-364




--360--

Glareanus Zinglio suo S. D.
Mirum vero tam diuturnum silentium, suavissime Ulderice. Quid
hoc rei, immo quid causae potius? Num nuntii? Atqui e Basilea
saepe commeant, et ad Frobenium tu faciliter missites, si voles.
Valeo ego recte, et te valere omnes optamus, praecipue vero Galateus
et Herus, quos benigne domi hospitio recepisti. Res apud
nos satis quietae. Inter nos non adeo convenit quorundam singulari
cum impudentia tum arrogantia. Conati sunt iuvenes meos, quos nunc
mecum advexeram, (ut aiunt) deponere. Dolebat enim, quod in lectione
vel privata vel publica cum beanis, ut vocant, studentes sedere
cogerentur. Ego, ut gliscere malum videbam, dissimulavi primum,
haud ignarus, quantum ex re vilissima tragoediae excitaretur; deinde
cum palam minarentur meos arrepturos, ut desisterent, iussi: meum
esse illos deponere, cum vellem. Multum illis sudoris instare, si
omnes, quotquot in urbe Parisiaca essent, deponere vellent, qui depositi
non essent. Tum vero convitia in me audisses iacta! Deum
immortalem, quantos boatus, quantos cachinnos mihi moverunt! Ego,
ut videbam tanto magis instare illos, rursus rogavi, quidnam sceleris
esset beanum esse? Me ita putare eum studentem, qui studeret,
bacchantem, qui baccharetur; meos mecum studere, nullum a studiis

--361--

intermittere tempus; non videre me, quis mores hos barbaros introduxerit;
neque Italiam neque Galliam hanc observare insaniam.
Tum autem vix temperatum a convitiis, imo a manibus, ut denique
cogerer iure patrio ab eis pacem postulare. Obiiciebant vero mihi in
primis Vadianum et Zinglium, qui eiusmodi mores et observarint
vehementerque approbarint. Ego, quid hac obiectione quidam eorum
machinarentur, intelligens, illos eos esse, qui multitudini et regionis
consuetudini hoc darent, respondi. Nunc nos in Gallia esse, ubi alii
sint mores. Praeterea non videre me, quid hoc, ungere merdis et
nescio quae stulta, vel ad disciplinam vel ad mores adderent. Iam
aliquot dies cum quibusdam egimus, cum quidam illorum palam profiterentur,
se meliores esse non depositis et digniores; tantum enim
latine poterant. Quidam etiam Vadianum anxie obiiciebant, cum
viderent te mihi nimis amicum. Illis ego respondi, Vadianum amicum
esse meum; ne obstreperent; cur ergo non imitarer, querentibus,
et mihi, inquam, meum est iudicium. Illius quale sit, ipse viderit;
ego meum vobis declaravi. Sciebam enim, quo illi vellent. Tandem
quidam, totus ὄνος πρὸς κιθάραν, etiam opiniones Vadiani adversus
me allegabat. Ego tot irritatus convitiis huc tandem erupi: ne mihi
eum obiicerent, qui me docere non posset, adieci et abii. Hoc ut
acceperint, nondum intellexi. Tu pro tua humanitate, si aliquid huiusmodi
tibi subolebit, admoneto hominem, ne credat hominibus iis, qui in
rebus humanis veros Alastoras agunt. Scis enim scelestissimos quondam
quoque fuisse, qui inter te et me eadem tentarint; verum et mea
modestia, tum tua prudentia feliciter ablata sunt e medio apparuitque,
et te eum esse, qui non omni spiritui crederet, nec ad aurem popularem
iudicium ferret et me eum, qui quidvis potius quam doctos
studiososve offendere vellet. Quod si Vadianus is est, quem credo,
certe horum hominum latratibus neutiquam acquiescet. Et hercle
pudet, quoties eius rei mihi venit in mentem. Si, quam ignavi, quam
sordidi sint, scires, mirareris cum his quicquam esse mihi negotii. Et
ipse nonnunquam miror. Sed haec sunt fata mea, cum insanientibus
me insanire oportere. Vide, quam Iliada nunc tibi recito! fortassis
quod nunc Iliada lego et Livium, quorum uterque tragediae speciem

--362--

obtinet. Verum de hac re satis. Audio, Myconio nostro cum nescio
quo clamatore esse negotium. Tu, mi Uldrice, hominem consiliis
adiuva! potes namque et vides eo nunc redactam rem, ut statim heresios
[!] crimine etiam innocentissimos ipsi ignavissimi insimulent. Nisi
huic rabiei occurratur, huc tandem res devenient, ut sit Christianus, qui
omnia adversus Christum agat; qui Christi decreta observet, sit
haereticus. Sed frustra haec apud te. Nunc de Luthero audi nova
Universitas Parisiensis, quandoquidem ad eam ipsam disceptatio
inter Gecckium et Lutherum delata fuit tanquam ad iudicem,
posteaquam audivit damnatum Lutherum a pontifice maximo, ipsa,
quae quosdam articulos fortassis vellicatura erat, nunc iudicio supersedit.
Nulli libri avidius emuntur. Audivi a bibliopola quodam,
qui ait sese Francivadi nuperis nundinis vendidisse exemplaria mille
et quadringenta, quot nunquam antea alicuius authoris. Passim bene
dicitur Luthero. Verum monachorum longa est cathena. Salutat
te S. P. Q. R. atque ego in primis. Vale Luteciae anno Christi
M D XX ad Calendas Novembris.
De canonicatu, si quis casu quodam contingere posset, aut spes
fuerit, videto! neque enim est, quod verba quaedam aut contractus
interciderint. Ego enim ita constitui, utrum prius contingat, vel beneficium
vel uxor, in quam fors fortuna obtulerit me, eam adcipiam, in
utramque sortem paratus, quam obtulerit Christus, neutrumque
uspiam libentius quam Tiguri, si consilium tuum quoque accesserit.

--363--

Tu facito pro me, quemadmodum confido. Vale rursus, et, si vacet,
rescribito! immo diem dicturus sum tibi, nisi rescripseris.
Sed hoc mirum quo pacto iam primum occurrat. De negotio
Basileensis studii nullum accepi responsum. Invitor quidem cum
a doctore Claudio, tum a Bero; verum uterque nihil certi promittit.
Claudius magnam spem dat rerum summam in manum meam
venturam, si articulos aliquanto non ita singulares describam. Ego
contra admonui, ut, qui ii sint, monstret, indicet, declaret; nolle pro
certo incertum sequi χρύσεα χαλκείων, ἑκατόμβοἰ ἐννεαβοίων commutans,
ut ille ait. Caeterum ordinationem quandam novam nunc
facturi sunt, nimirum timentes me, ne ab imperio deiiciantur; haberi
itaque his meis rogationibus gratias. Ut tamen promorint rogatae,
non dum perlatae, ut ad novam rerum formam excitarint hos, qui
publicum studiorum commodum aliquot annis parum iuvasse videri
queant, atque utinam bene et pro literarum fructu introspiciant legesque
salubres non habita ulla mei ratione condant, tantum abest, ut
id invitus videam, ut etiam adiutorem me ultro exhibeam. Verum
spectemus annos sequentes! Ego interim cum doctissimis huius urbis
Graecos evolvam, ut, si Christus mihi huius biennii quietem concesserit,
ut videar non parum promovisse. Idque ad meam gloriam haud
dubie magis conducet, ad publicam utilitatem nescio an item. Annitar
tamen, ut utrumque accidat, et mihi prosim et patriae non desim.
Vide, in quam loquacitatem devectus te mecum traham. Sed crede,

--364--

amor in te meus hoc facit. Tu iam tertio vale, hoc est: perfecte
vale.
Dominum praepositum et dominum Henricum Utinger pulrimum
meo nomine salutes; inter cives Grebelios, Cunradum Luchserum
[!], Ammanum et reliquos, et Ammanum fortassis cum tota
familia, si tibi placet. Hic ridebis, sed recte.
Domino Vldrico Zinlio, Doggio, philosopho et theologo
vere Christiano, amico nostro praecipuo. Tiguri.