Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 180

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

180

<< Nr. 179 | Index | Nr. 181 >>

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: Worms
Datierung: 23 V 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 454-456




--454--

Salve, vir pientissime. Tam vitae quam doctrinae tuae atque
constantiae suavissimus quidam odor amoene adeo, quotquot sunt per
Germaniam, veritatis studiosis adblanditur, ut me quoque, non incognitum
modo tibi, verum etiam obscuriorem, quam qui inotescam,
invitarit iam pridem ad amandum te plurimum, nunc etiam audere
fecerit literis te compellare, hominemque ignobilem aeque tuae charitati
commendare. Certus enim sum: qui euangelium tam doces fortiter
et vivis adeo syncere, citra delectum nulloque personarum respectu
quemlibet proximum non verbo tantum et lingua, sed opere et veritate
diligis, quantumvis sit terrae filius nulloque nobilis merito. Quo nimirum
nunquam satis laudata illa sese eleemosyna exerit maxime, quando
videlicet miseria est certior. Iam hic frater ab obsequio mihi fuit,

--455--

amans scilicet bonarum literarum atque theologiae syncerioris, qua
caussa, cum compellente iniquitate atratorum, quos falso praedicatores
appellant, nuper reiecta cuculla in Christianam me libertatem asserui,
misere ab Hochstrato et huius farinae reliquis affligitur, neque alia
patet liberandi eius fenestra, nisi si, vale ipsis dicto, in communem se
Christianismum restituat, hocque iam agit. Cum autem Helvetius sit,
tuque apud hos habearis, quod par est, magno in precio, non dubitat,
quin tuo patrocinio, si uti contingeret, acturus esset ex sententia hanc
caussam; oravit, se tibi commendarem. Cui cum plane negare (ita de
me meritus est) nihil queam, quanquam ipsi mihi opus iure sit apud
te commendatore, morem gessi fratri et amico. Per Christum igitur
te obsecro, cum ea sit cum vitae tum doctrinae apud atratos perversitas,
cum pertinacius nemo euangelio adversetur, ut ex sententia
Christi esse non dubitem, bonos omnes ab illis desciscere: velis
adesse adflicto et, nisi aliud sentis, dare homini consilium, ut Christiano
olim liceat esse, hoc est in domino libero. Me si refert nosse, Martino
Bucero nomen est. Municeps et patronus meus est amicissimus
tibi Beatus Rhenanus; obnoxius eram sodalitati dominicali, a qua
nuper assertus sum in communem Christi religionem auspitiis, spero,
Christi. Iam a sacris sum Friderichi Palatini. Lutherum
scias captum quidem, sed, nisi me fallant omnia, minime ab hostibus.
Res mire caelatur, et prudenter sane. Speramus hic edictum, quod

--456--

Rhomanistae caesari dictaverant in studiosos euangelii crudelissmum,
nequaquam edendum. Tantum potens est Christus. Migrant hic in
orbem alium multi Hyspanorum et Italorum, praesertim purae
religioni qui negotium exhibuerunt: episcopi, comites et nobiles alii.
Sed et dominus de Schiners iam agit animam. Christus omnia
bene vertat.
In quo vale felicissime bonique consule hanc meam audentiam.
Apud Vangiones X. Calendas Iunias MDXXI.
Magister Bucerus tuus quantus est.
(Adresse fehlt.)