Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 219

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

219

<< Nr. 218 | Index | Nr. 220 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 21 VII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 542-543




--542--

S. Venit puer, quem misisti, inter prandendum. Aderat Iodocus,
magister Wolfgangus Pratensis, per multos annos olim Fabri
Stapulensis auditor, atque alii quidam boni viri. Inspicimus libellos
verius, quam legimus, placent. Deus coepta fortunet, id enim
unum nunc precandum. Distribuimus, prout nobis visum est. Praeterea
in quantis tu turbis verseris, e puero isto cognovi. In primis
rem commemoravit actam cum Franciscano, et quid hac septimana
futurum sit cum omnibus monachis Tigurinis. Quae fortuna hactenus
tibi favit, eandem spero in hoc etiam conventu fauturam. Intelligo
tam, quam nunquam alias, uti veritas divini spiritus sit semper
firma, semper solida, semper inlaesa. Nonne dicit [Ps. 119. 98ff.]: "Super
inimicos meos prudentem me fecisti mandato etc. Super omnes docentes
me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. Super
senes intellexi, quia mandata tua quaesivi". Nam quod hactenus divinarum
literarum es usus clypeo, invictus perdurasti non uno praelio, non
duobus sed tribus, et quartum iam ostium pulsat, nec finem video,
etiamsi hoc perviceris. Utere igitur his tam fortibus tam adamantinis
armis, ut hactenus, ut videamus, quam Christus ad sua tuenda nullius

--543--

alterius indigeat praeter verbum suum. Non credere poteris, quantum
pectoris addat isthaec res omnibus, qui Christo se mancipaverunt. Is
permaneas, qui es, in Christo Iesu.
Vale cum uxore quam felicissime et tuis omnibus.
Lucernae in vigilia Magdalenae anno M D XXII.
Petit Xilotectus, ut plus librorum quam ocyssime mittas, si
ita commodum est. Solvet ipse omnes suo aere.
Myconius tuus.
Domino Huldricho Zinglio, theologo Christianissimo, amico optimo.