Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 23

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

23

<< Nr. 22 | Index | Nr. 24 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Einsiedeln
Datierung: 13 VI 1517

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 54-55




--54--

Ioacimo Vadiano Hulderycus Ζήγγλιος [!] S.D.P.
Te recte quidem et salubriter vivere ab omnibus audio, Ioacime
doctissime, quorum posterius et de nobis rescisce! item, nihil interim
de amicicia excidisse: maior enim est, quam ut cartis oporteat eam
semper fulcire, quod et apud te tam sanctum scio et intemeratum,
quam apud me, scilicet neutrum alterius posse oblivisci. Cętera, germani
nostri inopinata mors quantum ęgritudinis animo attulerit, D.
O. M. novit, cui tu omne officium, id quod tuam humanitatem humanissimam
decebat, impendisti. Insuper ultima epistola deberi aliqua
significabas; verum summam reticuisti. Velim id igitur quoque significes:
non enim etiam mortuus apud nos viluit, ut non eius causa,
quicquid poterimus, faciamus. Locum mutavimus, non cupidinis aut
cupiditatis moti stimulis, verum Gallorum technis; et nunc Eremi
sumus. Valentinus, egregius adulescens, qui abs te prima rudimenta

--55--

tam pure tamque probe potavit, Papię aliquanto tempore, post
Basilię, nunc Parrhisiis, ubique tamen sub Henrico Glareano
strennue [!] latinicatur, grecatur, hebraicatur. Henricus Glareanus
ille meus, tuus, immo noster, immo Helvetiorum, immo omnium, ut iam
audisti, Parrhisiis quoque degit, vereque philosophum agit, qui etiam
Erasmo teste (epistola, quam ad nos Claronam scripsit, homo omnium
doctorum doctissimus) non tam doctrina, quam vitę integritate
clarus est. Quid cladis nobis attulerit tandem factio illa Gallica,
dudum famę ventus ad vos perflavit; omnia tamen, nisi dudum scisse
te non dubitarem, percenserem. Fuimus enim pars quoque rerum
gestarum: calamitates enim multas vel tulimus vel ferre didicimus. Est
Viennę Huldericus Institor, Kramer, cuius genitor, homo minime
malus et iustarum quoque divitiarum, id apud te precor obtineat,
quod apud nos valet. Videlicet iam dictum Huldericum ad te accersas,
vitam perquiras, mores et disciplinam spectes, et si quid adulteri
stolonis offendas, extirpes. Facies nobis rem gratissimam et
parentibus eius tantam, ut nesciant, quibus viis rependant. Hęc
miscellanea, mi Ioacime, optime consule! Scio tibi venustissima
deberi, sed quę a nobis minime possunt pręstari. Scio item, te tam
nostri admiratorem, ut si solum sint aliqua nostri, iam grata sint.
Nuncii quoque festinatio non nihil ad literarum inelegantiam attulit.
Vale, et te mihi ex animo carum, ubi animo tuo nunquam exciderit,
hoc quoque persuasum habe me laudum tuarum strenuum
praeconem et buccinatorem.
Ex Eremo dive Virginis anno etc. 1517, 13 die Iunii.
Ioacimo Vadiano, philosopho clarissimo.