Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 237

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

237

<< Nr. 236 | Index | Nr. 238 >> 

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 23 IX 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 583-584




--583--

S. Obruo te literis, sed ita fieri plane convenit. Mirum est enim,
quam nihil sentiam mali, imo quam mihi videar apud te esse, dum ad
te scribo. Permittas igitur mihi sic me solari, dum nihil incommodi
feram tibi; potes enim legere vel abiicere literulas. Friburgenses
nihil adhuc rescripserunt, quamobrem nescio, quid rei sit. Hoc audio,
vix alios esse per Helvetiam, qui peius velint sanae doctrinae. Id
quod etiam legatus, de quo nuperrime scripseram, mihi narravit; sed
Lutherianam hic vocabat, non sanam et euangelicam. Siquid boni
ab illis mihi oblatum fuerit, hoc unum dolebit, quod abs te atque aliis
bonis amicis inter lupos positus tam longe separabor. Hic unicus

--584--

Christus me poterit consolari, qui facit, ut, ubicunque sis, aequo
animo sis. Animum administratoris, quem renunciasti, tam amplector
atque exosculor, ut nihil possim magis. At ut is maneat, imo
augeatur, tuum est efficere. Ni verum sit, quod fama circumfert,
administratorem cum omnibus suis propediem expulsum iri a Suicis.
De te quae hic dicantur, nec libet nec possum scribere; unum tantum
ex praeposito nostro, qui dixit nunquam se vidisse hominem pro suggestu
concionantem, cuius gestus aptiores fuerint, atque adeo nunquam
audisse, qui omnia dicat audacius. Vides, ut etiam Lucerna habeat
homines iudicio valentes. Caeterum filium adloquere atque meos
amicos; illum adhortare ad literas, hos ad Christianismum, ne te
frustra adierint.
Vale in Christo.
Salutabis amicos omnes, Leonem, Lucam, Petrum, Bovillum.
Administratori et Francisco me commenda.
Vale in Christo iterum, et sis meus.
Lucernae xxiij die Septembris anno M.D.xxij.
Clivanus te plurimum salutat.
Myconius tuus.
Erasmus Constantiae est. Veniet Tigurum. Velim, ut
scribas mihi, quo tempore illuc sit adventurus etc.
Domino Huldricho Zuinglio, amicissimo suo amico - Eremi.