Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 261

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

261

<< Nr. 260 | Index | Nr. 262 >> 

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 19 XII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 640-641




--640--

S. Aureola, dum adhuc esset Tiguri apud maritum, morbo
adfecta nescio quo, simulachrum fecit divi Appolinaris [!] atque hic in
templo Beguttarum erexit, ut morbus discederet. Nunc idem simulachrum
ablatum e templo, ut liberaret conscientiam, combussit suo
ipsius consilio mota, quod tot pullastros attraxerat per vulgi indocti
vota, quos Beguttarum gula delicatissima devorarat. Qua re comperta
senatus eam accersit, exprobrat rei indignitatem, conqueritur similem
rem apud senatum hunc nunquam actam; eam esse contra fidem, contra
ecclesiam catholicam, contra euangelium Christi, contra sacra prophanaque

--641--

omnia: Quapropter multam imposuerunt xxxx. aureos et
simulachri restitutionem et eius facinoris, quod peregit, confessionem;
quam ut sciant peractam, iusserunt, ut literas signatas a plebeiano
ad ipsos referat. Reddidit ea pecuniam lubens. Adibit etiam plebeianum,
non quidem ut confiteatur, sed ut edoceatur per divinas literas
sese peccasse, si sic fieri potest. Verum illud grave, si restituenda est
imago. Videt enim duplo gravari conscientiam; aderit enim scrupulus
antiquus, et novus additur, si obtemperabit hominibus contra deum.
Consyderavimus rem atque ponderavimus in omnes parteis, nec
possumus invenire, ut conscientia salva queat reponere idolum; idolum
enim est, praeterea nihil. Te consulimus ergo, quid hac in re nobis
sequendum, quod animae conducat, putes. Ex te pendemus toti. Fac
igitur, quod confidimus. Non clam nobis est, quam penitus immersus
sis undis vęhementissimis; verum quod haec res tam nos premit nec
parva est certe etiam apud deum, consilium tuum remittas per hunc
absque omni mora. Sic plane opus est. De me: animus est Tigurum
transire, dum Eremum peto. Fac ergo, ut sciam, ubinam tum
habites. Ante Kalendas Ianuarii nescio an Lucerna solvam ob
canonicorum in solvendo tarditatem.
Vale et responsionem nobis per Christum remitte.
Lucernae xix. Decembris anno M.D.XXII.
Mittimus hunc nuncium nostris expensis; quamobrem non sinas
vacuum redire, rogitamus.
Myconius tuus.
Domino Huldricho Zuinglio, euangelistae Tigurino
Christianissimo, amico primo.