Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 268

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

268

<< Nr. 267 | Index | Nr. 269 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Oecolampad, Johannes

Ort: Zürich
Datierung: 14 I 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 3-4




--3--

Huldrichus Zuinglius Ioanni Oecolampadio,
fratri suo in Christo charissimo, S.
Varie iactor, piissime et doctissime Oecolampadi, immotus tamen
maneo, non meis nervis nixus, sed petra Christo, in quo omnia possum
[Phil. 4. 13]. Is enim est, qui me confortat et animat. Cum enim hinc
tristibus adflicti euangelii nunciis deiicior, illinc lętis profectibus levor
et fulcior; minatur alius mille mortes, reficit alius Christianis scriptis:
quod tu quoque facere orsus tantum es, crebro in posterum facturus,
si me perges amare. Non quod tam altam laudem, qua nos oneras,
digne nobis imponi putem; sed quod mentem tuam talem esse video,
qualem nos habere cupimus, iamque veluti seminaria quaedam sentimus.
Nam dum accipimus bonos aliquos recte sentire de Christo,
mox effundimur, tantaque laude illos adobruere gestimus, ut etiam
ineptire videri possimus, ni ad quos scribimus, animum scribentis
potius quam seipsos spectent. Sic ni animum tuum potius quam
nosipsos spectaremus, liberare te ab ineptiis non possemus, quod nos
magnificum Christi praeconem, te vero apud sarcinas sedentem facis:
quem ego magis semper suspexi, quam pictos quosdam ταῶνας, qui
propter pigmenta fastuosae orationis soli sapiunt, sua quidem sententia,
aliosque omnes naso suspendunt. Is enim es, qui pietatem humanitati
eruditionique ita adiunxisti, ut haud facile cognitu sit, quaenam

--4--

in te primas teneat. Verum ista mittamus posthac, atque haec mutuo
conferamus, quae ad coelestis doctrinae incrementum facere possunt.
Adlata est autem hisce diebus ad nos schedula N. Eggii vestri,
verborum monstris inusitatis ambitiosa; quam nec Sybillas ullas, nec
magos intellecturos puto. Ibi hominem obsecro pro dignitate rideatis.
Oportunissimus enim erit Glareanus noster, ut ὄνον istum, Musas
suas conspurcantem, exibilet iocis et salibus. Ego enim, cum paulo
ante Glareanus rem significasset, statueram pars aliqua fabulae
fieri; at postquam propositionem adspexi, satius esse duxi domi manere;
citra enim periculum haud fieri posse, ut motae mentis homo attingeretur.
Τῷ θεῷ χάρις, ὅτι τῶν ἀντιχρίστων causa huc sit redacta, ut
talibus nitatur propugnatoribus. De certamine nostro, quod senatus
consulto indictum est, narrabit, si voles, is, qui literas adfert. Spargitur
rumor, Constantiensem vicarium adfore. Faxit deus, ne
retineatur, ne solitis triumphis fraudetur vel Roma vel Constantia:
quos scilicet hactenus reportare solitę sunt.
Vale, et crebro literis tuis nos doce, admone, hortare.
Ex Tiguro, 14. Ianuarii 1523.