Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 269

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

269

<< Nr. 268 | Index | Nr. 270 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 17 I (1523)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 5-6




--5--

S. in Christo. Recte facis atque rem plane dignam et officio et
pio animo tuo, mi Udalrice, quod paratus es et offers te ad reddendum
rationem de fide [1. Petr. 3. 15] atque de omnibus his, quae a te
hactenus docta sunt. Nimirum hoc fuerit apostolicum canonem imitari
et per omnia Christianae mentis sinceritatem prę se ferre. Precor
dominum nostrum Christum, ut, quod bono mihi spiritu ceptum videtur,
in carne non consummetur [Gal. 3. 3], id quod non raro fieri novit
tua prudentia. Et ego sane bona ominor atque non mediocria Christiani
gregis commoda; tantum fiant sancta sancte, ut aiunt. Audio esse
quendam magni nominis, qui rideat et parum probet. Sed valeat ille
quantus quantus est. Quis scit, unde lucis suae radios magis et prius
prodire velit dominus? Tu mihi recte facere videris. Verum si hoc
ageretur, quod primum fama ferebat, non admodum probarem, tametsi
non ignorem sententiam meam vere nihili hominis esse. Rumor autem
narrabat fore apud vos disputationem te praeside. Scis, quot annis
acerrime disputatum et digladiatum sit in scholis; at quanto magis
pugnatum verbis, tanto ampliorem veritatis fecimus iacturam. Sequitur
enim ferme, si non et pręcedit disputationem, vincendi libido; parit
haec contentionem, contentio profert mala alia longe deteriora. Interim

--6--

quomodo salva veritas et divina sapientia, quae pectus amat
humile et quietum tremensque sermones domini, ac eligens potius extremam
suam ignominiam, addo et omnia barathra, quam ut tantillum
veritati gloriaeque divinae decedat? Proinde, ut magnopere probo,
quod sinceritatem doctrinae tuae coram adversariis tuis mansuete tueri
vis (atque o utinam idem is omnibus esset animus), ita abominarer institutum,
si ad contentionem descenderes, quod longe abesse non dubitarim
a tam miti ingenio. Porro, mi Udalrice, boni consulas amici
etiam intempestivam et supervacaneam admonitionem. Videor mihi
videre, quos arietes nunc instruant, quos cuniculos acuant adversarii,
nempe si te modestia et mansuetudine destituere queant et ita minus
attendentem, quid spiritus domini dictet, dein, si evincere queant, ut
humanis constitutionibus et consuetudinibus, etiam qualibuscunque,
suus honor salvus maneat, dicentes summa cum blasphemia divinas
et euangelicas leges parentes disturbiorum. Habes propheticum sermonem,
habes oracula Christi, sat scio; permittes tibi vitam potius,
quam illis unum iota adimi. Nihil tuo capiti tribues; sed primae in
omnibus partes erunt sacrę scripturae atque adeo dei, qui per illas
loquitur, et illae solae iudices sint inter te et adversarios. Arbitri
qui futuri sint, ignoro; spero tamen fore bonos et pios viros, veritatem
maximo loco habentes etiam irato orbe toto. Sed iterum fraudes antiqui
hostis mihi suspectae sunt, ne forte aliqui ex his parum exercitatas
mentes habeant et magis, quid fieri soleat, et quanto tempore
durarit mala consuetudo, attendant, quam quę sit voluntas domini pia
et sancta. Precor illis spiritum sapientiae et fortitudinis. Dominus
Ihesus sit tecum et per te adversarios suos vincat et destruat, eos
autem, qui eius sunt, soletur et exaltet.
Boni consule amici in Christo monitus, id quod mihi certo
certius polliceor.
Vale.
Basileae in die sancti Antonii.
Ioannes Oecolampadius, ab animo tuus.
Vdalrico Zwinglio, sacerdoti Christianissimo Turraegii,
domino suo observandissimo.