Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 284

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

284

<< Nr. 283 | Index | Nr. 285 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Xylotectus, Johannes

Empfänger: Kilchmeyer, Jodocus

Ort: Zürich
Datierung: 1 III 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 38-39




--38--

Fratres carissimi, non est, quod vos multis turbem, ipse multis
obrutus negociis, eos, quibus paucissima possunt satisfacere, quam
quod unum hoc vobis significari cupio nos vehementer exultare, quod
pro nomine Christi digni habiti sumus apud vestros contumeliam
pati [Act. 5. 41]. Res creditu certe difficilis; sed gratia deo, nihil

--39--

unquam adversitatis ęquanimius tulimus; unde vobis spes maxima nasci
debet Christum suis nunquam defuturum. Audio praeterea decanum
apud vos, nescio quę axiomata promulgaturum contra me, ut defendat.
Ibi ante omnia opus est, ut tuto possint omnes, quotquot veritatem
quęsituri sunt, loqui, quę ad eam inveniendam faciant, fraudique non
esse, quicquid liberius etiam dixerint, modo intra mensuram integritatis
Christianę sese contineant. Quicquid in ea re certi indicare potestis,
oro, ut indicetis. Tabellio iste tutus est et fidus. Miratus sum vehementer
tanto me tempore nihil literarum a vobis accipere; sed mirari
desino, qum omnia, quę apud vos aguntur, contemplor. Servet vos
Christus optimus maximus incolumes cum ossibus vestris, quas et
salvas esse iubeo.
Ex Tiguro prima Martii M.D.xxiij.
[Domi meę non scripsi, ideo sigillum nostrum non indidi. Signa
sint, Ioannes Xilotecte, quod contentionem Eremi inter te et N.
ortam diremi, et Iodoce, quod tecum in Wolfgangi domo cęnavi.
Ex domo Leonis Iudae.]
Huldrichus Zuinglius.
Meister Johansen Zimerman oder Josten Kilchmeyer,
korherren zuo Lucern, sinen getrüwen. - Gen Lucern.