Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 324

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

324

<< Nr. 323 | Index | Nr. 325 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Haller, Berchtold

Empfänger: Bern, Prediger

Ort: Zürich
Datierung: 4 XII (1523)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 136-141




--136--

Huldrichus Zuinglius Berchtoldo Hallero
caeterisque in Christo fratribus Bernae euangelium praedicantibus
salutem in domino.
Gratissimum nobis fecisse beneficium, o fratres Christi milites,
ne vos ipsos quidem ambigere, quae vestra est pietas, arbitror. Sollicitudinem
enim omnium ecclesiarum, si quenquam, vos angere autumo:
quarum ubi profectum videatis euangeliique incrementum, fieri non
potest, ut non impense gaudeatis. Nam qui proximum diligit, in hoc
deus est. Deus enim charitas est; et qui manet in charitate, in deo
manet, et deus in eo [1. Joh. 4. 16]. Ubi autem deus est, inde nihil
non divinum prodire potest: spiritus enim ille divinus liberaliter omnibus
bene vult, gratis omnibus impertit; sic et omnis, qui natus est ex
spiritu [Joh. 3. 8]. Unde manifestum fit, longe aliter atque calumniatores
opprobrant, eos, qui miseras Christi oves hodie quaerunt et
adserunt, esse animatos: nempe, ut non ex invidia, ut isti ganniunt,
sed ex charitate, sed ex deo, qui in eis est, rem gerant. Macti virtute
pergite, ne retro respicientes sulcum obliquum ducatis; neve ea, quae
aedificastis, stipula fiant aut foenum, aut lignum [1. Cor. 3. 12]. Quae
autem misistis, commodissime vulgabuntur: tametsi praelum nostrum

--137--

"Paraphrasibus" germanicis est occupatum. Basileae enim excudi
curabo. Quae autem tacenda erunt, diligentissime tacebuntur. De
recens autem electi pontificis electione quid statueritis, non probe
constat, an excudi velitis, nec ne; quamobrem, quid fieri velitis, significate.
Utrum autem ei liceat, qui propter fornicationem uxorem dimisit,
aliam ducere, ut breviter quid sentiam aperiam: per Christum
licet aliam ducere. Nihil enim adversatur vel obstat, quod dixit, dimitti
posse propter fornicationem solum; etiamsi manifeste hoc verbis disertis
non expresserit. Expressit autem Paulus 1. Cor. 7. [1. Cor. 7. 2. 9. 28].
"Propter fornicationem autem quisque suam uxorem habeat", et:
"Melius est enim nubere quam uri", et: "Virgo si nubit, non peccat".
Igitur, si uritur, nubat; aut si connubium excusat peccatum, nubendum
est. Necque me fallit, Paulum in sequentibus [1. Cor. 7. 10f.]
ita de dimissa vel digressa potius uxore loqui: "His autem, qui matrimonio
iuncti sunt, praecipio non ego, sed dominus: uxorem a viro non
discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari".
Nam clarum est, Paulum de ea specie divortii non loqui,
de qua Christus Matth. V. et 19. Marci. 10. Luc. 16. [Matth.
5. 31f., 19. 3ff., Marc. 10. 2ff., Luc. 16. 18]. Alioqui enim dixisset de
divortio secundum Mosen et divortii aequitate: cum scilicet uxor
fornicata fuerit. Quam exceptionem nimirum Paulus non tacuisset,
si de eodem genere divortii fuisset mentio, de quo agebat Christus
cum Iudaeis. Sed quandoquidem hi, qui nuper ad Christum
conversi erant, pro veteri gentilique more auderent uxores quamvis
levem ob causam repudiare, nec tam apostolus eos vellet austeritate
legis gravare, ne viso connubii rigore ab ipsa coelesti disciplina abhorrerent,
dixit: "His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio
non ego, sed dominus, uxorem a viro non discedere". Si hic fornicationis
causa verteretur, procul dubio addidisset: nisi accedat fornicatio,
nisi non voluisset fideliter praeceptum domini recitare; quod
longissime ab apostolo abesse putamus, qui tam diligenter divina
separat a suis, hisce etiam notis: "Dico ego, non dominus" [1. Cor.
7. 12], et: "Praecipio non ego, sed dominus" [1. Cor. 7. 10]. Cum igitur

--138--

fornicationis exceptionem omisit apostolus, clarum est, eam non in
controversiam venisse; sed, ut dixi, ex recepto more quasdam Christo
credentes ob levem simultatem tentasse maritos deserere; eas igitur
vetat Paulus a maritis discedere (fornicationis scelere nimirum semper
salvo): nam si discedant, non licere eis copulari aliis maritis. Quod
si Paulus in genere dixisset, non licere uxori maritum deserere (quod
absit! verumtamen adversariorum instar obiicimus): potior tamen est
Christus, qui dixit, propter fornicationem posse dimitti [Matth. 5. 32].
Sed non diversum sentiunt Christus et Paulus. Hic non permittit
quamvis ob causam, ille permittit propter fornicationem. Qui permittit
ob fornicationem, non abest ab eo, qui non permittit ob quamvis causam;
et qui non permittit quamvis ob causam, non obstat ei, qui permittit
ob ingentem, nempe ob fornicationem. Sed dicetis: Adhuc non adsertum
est, licere aliam ducere eum, qui propter fornicationis flagitium
dimisit. Respondeo: Nec tu probasti non licere. Quin si recte
Christi verba ponderes, citius exprimes licere, quam non licere; hoc
pacto: Quicunque uxorem dimiserit, nisi ob fornicationem, et aliam
duxerit, moechatur; igitur qui ob fornicationem dimiserit et aliam
duxerit, non moechatur. Vide hic, si vis contentiosus esse ac ranarum
ritu sophisticari, argumentationem hanc optime valere, si exceptivam
particulam, nisi, expendas et propositionem de copulato extremo:
dimiserit ob fornicationem et (ecce et) aliam duxerit; Pauli quoque
sententiam non negligas, qua cuique libidine tentato praecipit uxorem
ducere, qua item sentit [1. Cor. 7. 4], melius esse nubere quam uri; et
qua pronunciando dicit: "Et virgo si nubit, non peccat" [1. Cor. 7. 28].
Neque hic velis nuptias desponsionem intelligere, non etiam cubicularem
congressum: illa enim coelibatus rectius diceretur, quam nuptiae. Adde
quod Graecis γαμεῖν non modo uxorem despondere, verum etiam coire
significat. Neque id velim ignoretis: In bibliotheca nostra vetustus
libellus est, nomine "Poenitentialis" inscriptus, in quo sic fuisse observatum
apud veteres scriptum est: Ut, si uxor fuerit in adulterio
deprehensa, marito liceat ab ea dissociato post anni spacium aliam
uxorem ducere, uxori vero minime, nisi poenitens reperta fuerit annis
tribus, aut ad summum, si recte memini, quinque. Videte, quid apud
veteres servatum sit. Longior fui hac de re; verum locus iste hoc
exigit: nam et ipse eum anxie expendi aliquando. Caetera ex Erasmi
annotationibus petatis velim; puta: an non liceat deserere, si uxor

--139--

fuerit venefica, homicida, insidiatrix, parricida, fur, proditrix et id genus
alia. Ad secundum scire oportet, Christum frequenter Iudaeis esse
loquutum, iuxta formam tum praesentis status; puta, iuxta statum, qui
adhuc in lege esset. Legem enim mordicus tenuerunt Iudaei semper,
etiamsi Christo credere coepissent; hinc bella Paulo et Barnabae
cum circumcisione [Ap.-Gesch. 15.]. Et, ut aperte dicam quod sentio,
verendum est, quod iusta ceremoniarum pars, qua vel hodie Christiani
utuntur, a Iudaeis defluxerit; partim a priscis illis Iudaeis
fidelibus veluti per manum tradita, partim ad legis normam ab hypocritis
nostris veluti postliminio producta. Quid enim aliud vult aqua
ista, qua nos quotidie lustramus, et fumus, quo defunctis parentamus,
quam quod apud Iudaeos aspersio aquae vitulae cinere infectae, et
incensa et thymiamata? Quid templorum dedicationes et feriae, quam
tabernaculorum festa et sabbatorum ocia? Quid ambitio templorum,
vestium, ararum, quam ut hac puerili stultitia crassos istos Iudaeos
etiam superemus? Quid ordines aut sectae monachorum aliud volunt,
quam Essei, Sadducaei, Pharisaei, et quarta philosophia, ut Iosephus
ait? Praetereo praecipua ista, cantus in templis, oblationes
(ut putant), decimas, stipem ad aram collatam, et reliqua, quae non
est memorandi locus: quae omnia sunt ad legis praescriptum comparata,
adeo ut Iudaei facile sua, modo admittas, agnituri sint. Et
quod Christus et apostoli hac gratia fecerunt, ut rudi rusticoque
populo non nihil donarent, hoc nos, qui iam viri esse debebamus,
loco vere pietatis usurpavimus. Cum itaque Christus dicat Matth. 5.
[Matth. 5. 23f.]. "Si ergo munus tuum offers ad altare" etc. meminisse
oportet, quibus quoque sit tempore locutus: Iudaeis inquam, et
ea tempestate, qua lex vigebat, quum adhuc hostiae ad propitiandum
numen offerrentur. Volens igitur Christus amorem erga proximum
commendare, docuit ne deum quidem sibi honorem fieri existimare, ni
erga proximum gratiam geramus. Hostiam enim, qua ipse tum colebatur,
tantisper omittendam censuit, donec cum proximo sit in gratiam
reditum [Matth. 5. 23f.]. Ad eum modum Christus non raro tum loquutus
est, tum operatus. Festos dies gentilitio more observavit, et
reliqua legalia. Docendi vero modus ita passim ab illo observatus est,
ut, ubicunque cum Iudaeis sit loquutus, aperte ad legis observationem
accesserit, non hercle illam adserens, sed, per eius occasionem veram
iustitiam docens: ut hoc loco, et Matth. 23. [Matth. 23. 15]: "Vae vobis,
scribae et Pharisaei, qui circumitis mare et aridam" etc. Nunquid
Christo curae erat, ne factum proselytum bonum redderent iuxta

--140--

legis observantiam? Minime; sed quandoquidem Pharisęi id facerent
non alia ratione, quam ut diligenter viderentur aemulari legem, si
multos adventicios adtraxissent; negligerent tamen interim nervos legis,
iusticiam, misericordiam, fidem, obprobravit eis malitiam, qua non
alliciebant incredulos ad legem, ut meliores per eam redderentur, sed
ut viderentur strenui legis adsertores. Quasi diceret: Vos omnia opera
vestra facitis, ut videamini ab hominibus. Nam et hoc, quod suo tempore
forsan fieri iuste bonaque mente solitum est, pervertitis: proselytos
vobis conciliatis, sed non in eum usum, ut meliores reddatis, verum
ut opus vestrum ab omnibus praedicetur; ut ita etiam in sua, hoc est
legis, professione hypocrisim eorum accuset et malitiam; qua dum
Christum audire nolebant, produntur nec sua sancte aut recta intentione
servare, non quod sua probaret. Ut si monachus mihi obprobret,
quod minus caste vivam, ego idem in hunc modum obprobrem:
tute arctius castimoniam promisisti, verum ut serves palam est. Sic
eodem capte de templo et auro eius, de ara et hostia [Matth. 23. 16ff.];
non adserit illic hostias Christus, aut templorum magnificentiam; sed
quod ne in suis quidem rem recte gererent. Similiter facit Paulus
1. Corinth. 10.. "Hi, qui in sacrario operantur" etc., ad statum servatae
legis loquens, ac primam similitudinis partem ponens, quasi diceret:
Hi, qui iuxta legis ritum hostias offerunt, ex hostiis participant,
id quod aliquando iustum erat ac licitum: "sic (ecce aliam simulati
partem) qui euangelium praedicant, de euangelio vivunt" etc. Quod
autem, Berchtolde, petis, ut locos quosdam in Matthaeo exponam:
non est profecto nunc opportunitas praestandi, quod ipse tam velim
esse praestitum quam tu; partim quod supra vires nostras est, partim
quod negotiorum strepitus et ecclesiarum curae ita me undique quatiunt,
ut nuper Henricus Engelhardus decretorum doctor diceret,
sese vehementer admirari, quod nondum essem ad insaniam redactus.
Nam ut exempli causa dicam, plus decies ab hac epistola sum avocatus.
Scribunt ad nos Suevi; exigunt quotidie, quod ipse praestare nequeo,
tametsi pro virili illis satisfacio. Scribunt ex Helvetiis ferme omnes,
qui propter Christum praemuntur. Haec, ut omnia boni consulatis,
scripsi. Si vero quiddam occurret, in quo tibi usui esse potero, ne
parcas: nam maiori tranquillitati brevi restituar. Locum istum Matthaei
6. de eo, qui in nervos coniectus cogitur omne debitum reddere,

--141--

cave de purgatorio intelligas, sed de hoc, quod Christus noluit,
ut sui sese mutuis litibus attererent: periculosum enim esse litigare;
saepe enim compertum esse, eum, qui se victorem sperabat futurum
apud iudicem, victum esse ac in nervos et vincula coniectum, donec
etc. Omnia oro aequi bonique consulatis nec nostrum hoc blandimentum
oraculi loco ducatis: ansam enim cogitandi solam tradidi vobis.
Vestrarum virium erit, longe praestantiora aliquando in vulgum dare.
Reliqua omnia narrabit Fabianus noster, cuius memoria epistolam
superat.
Salvi sint Vadivillius, Lupulus, Trempius, episcopus Hoestetterhiz,
omnes.
Ex Tiguro, 4. Decembris 1521 [!].