Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 333

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

333

<< Nr. 332 | Index | Nr. 334 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 19 IV (1524)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 170-180




--170--

Gratia Christi tibi augeatur, frater multo charissime. Literae
tuae tam apertae tamque Christiano spiritu odorae dici vix potest,
ut me exhilararint. Quod autem professum palam te maritum in
literis Capitonis legi, id prae immenso gaudio me propemodum extra
me posuit. Unum enim hoc desiderabam in te. Non poteram nanque
tantam fideo pusillitatem tibi tribuere, qui veritus sis te marito
non tam feliciter usurum Christum in negotio verbi sui, atque usus
fuisset male coelibi, qui ea cottidie designabas, quae multo minus
quam conubii tui confessionem Antichristus posset ferre. ῎Αγαμον
ab eo, quod cum fratribus donum hoc te desiderare edito libello
episcopo Constantiensi conquestus es, nullis credidi; at qua ratione
id tam diu caelares, ferens te ab aliis scortatorem, ab aliis male

--171--

confidentem Christo haberi mecum rem reputans non vulgari cum
diligentia tum candore, assequi tamen non potui, nisi quod ex aliis
fructibus suspiciens te non dubitarim rationibus huc adductum, quae
apud virum euangelicum non queant omnino repudiari. Verum utcumque
sit, ex amussi nunc te Apostolicae respondere per omnia serio
triumpho. Sed ad imagines nostras, multo amatissime frater! Gratias
tibi ago, qui libere admonentem tanto cum candore acceperis nec minus
libere ac candide responderis. Ita plane velim omnes nos esse,
qui sumus ab euangelio, qui lucis filii sumus [Joh. 12. 36], ut aperte
omnia ageremus, non plus fratrum, quam Christi conscientiam verentes.
Si cui frater sum, non potest suspicari iam me non optimo animo erga
eum esse. Quantalibet igitur utar libertate, qui possit male consulere,
quando charitas etiam indigna fert omnia [1. Cor. 13. 7]? Accipe
itaque meam de imaginibus sententiam! nam ex prioribus literis obscurius
aequo scriptis eam, quantum ex tuis literis coniicio, nondum
es assecutus. Imagines et statuas, ut praesens est saeculum Antichristi
imposturis obscuratum, optarim ex animo ablatas omnes,
praesertim ex templis, sed per Helyam aliquem, hoc est eo divino
spiritu impulsum; dumque huiusmodi abest, magnopere cupio, ubicumque,
ut apud vos, verbi scientia inundavit iam, eodem spiritu
loquente in scripturis magistratum impelli, ut Christianorum templa
εἰδώλων ἁπάντων repurgent neque ferant uspiam, ubi coluntur, idque
quam primum. Atque sic puto convenire nobis de summa rei. Verum
si huius me sententiae caussam roges, aliam quam tu, respondero, aut
certe aliam volo cogere quam tu, nempe hanc solam: quicquid offendiculo
esse potest infirmis, pro quibus Christus sanguinem fudit,
etiam vita mea redimere debeo ablatum. At statuae illae et imagines
offendiculo multis sunt, ut non solum remissius proximos ament et

--172--

benefitiis iuvent, sed etiam humanis inventis se demerituros deum
credant, ut reliquam crassiorem impietatem taceam, qua postea multi
pręsens numen illic adorant; ergo submovendae sunt. Tu eandem
hanc rationem indubie respondebis, at niteris magis eo, quod εἴδωλα
ubique scriptura vetat et haberi et coli, neque esse ἀδιάφορα; quae
enim verbo dei damnantur, indifferentia esse haud posse. Verum, mi
frater, audi! iam iusto non est lex posita [1. Tim. 1. 9]; liberi lege
sumus in totum accepto spiritu filiorum, quo ultro, spontanei nimirum,
eo ferimur, quo frustra antea lex impellebat, nempe ut solo deo fidamus
patre per Christum et proximum ita amplectamur, ut nos amplexus
ipse est per filium. Caetera omnia, ut Christo, ita et nostris
per eum sunt pedibus subiecta [Ps. 8. 7, 1. Cor. 15. 27, Eph. 1. 22, Hebr.
2. 8]. Domini est terra et plenitudo eius [Ps. 24. 1]. Qui igitur non
liceat habere imaginem aut statuam, si sine iactura id fiat tam
fidei quam charitatis? Fateor, ut in presenti refriguit multorum
charitas, haud facile sine iactura charitatis quis multum insumet in
statuas et imagines, sed neque in vestes, in annulos, in cibos non admodum
necessarios, in cultum aedium aliaque infinita. Ipse non tam
pie quam necessario subinde mones, ut venerandum verbum dei non
nisi genuino sensu usurpemus. Iam si locum illum Exodi 20., item
illum Levitici 25. [Exod. 20. 4f., Levit. 25. 56 (bezw. 26. 1)] obieceris,
equidem non video, quid aliud eviceris quam non adorandas colendasque
statuas. Id quemlibet etiam unctio docet Christianum. At vetari,
etiam alias haberi, si verum est, non potes mecum ferre; id quod
tamen scribis te laturum, pro parietibus domorum et in foro, si nemo
colat aut adoret, poni statuas. Nam si literae heres et negas usum
statuarum indifferentem, ut quis sincera fide et charitate preditus possit
tamen habere imagines, nullo loco plane neque ullius rei potuerit
habere, ut, si in cubiculo tantum gramen depictum habeat, quando id
res sit supra terram, abradere oporteat aut esse impium. Deinde
Christiano mihi, hoc est iusto, dicam: cur obiicis legem? Neque enim
ceremoniarum statuta tantum abrogata sunt, sed legem, ait Paulus
[Gal. 5. 18, 2. Cor. 5. 17, Röm. 10. 4], abolitam, quae peccati reos peragit,
quod non solum cerimoniarum, imo solum legis morum erat, et
est hodie in omnibus, quibus vetus Adam nondum mortuus est; illi,
ut uxor vivente marito obnoxia legi est [Röm. 7. 2], quod nulli alteri
nubendi ius sit, ita adhuc sub lege sunt, quae peccati cognitione cor

--173--

premat, non autem vitam eorum dirigat doceatve, quid amoliendum
quidve permittendum; nam omnes dociles dei sunt [Joh. 6. 45]; qui nisi
interius doceat, lex frustra auribus obiicitur. Docet autem ita. ut
sine ullo legis obiectu, unctione, pii nihil ignorent ad salutem necessarium.
Itaque, mi Zuinglie, a sententia tua diversum nunquam
censui, sed quod visus sis mihi sentire cerimoniarum tantum statuta
abrogata esse et solis verbis legis niti; quibus tamen si hęreas, facies
idolum aliquid, cum Paulo nihil sit, et impietatis accusas, quicumque
ullo loco, quavis occasione, quovis usu, ullius rei imaginem aut statuam
habuerint; his non potui subscribere. Usum imaginum, qui hodie
vulgo est, dum adorantur, dum in fraudem pauperum Christi et fiunt
et coluntur, nullus dixero indiferentem [!], sed impium, et forte minus
quam tu, aut certe ęque invitus ferrem in urbe, quae eatenus, ut tua,
in scientia verbi promovisset, doletque plane non ilico a disputatione
eiecta vestris templis idola omnia. Volo denique, quia hic peccatum
est, imo impietas, ut lege, per quam cognitio peccati [Röm. 3. 20], redarguatur,
sed lege, quae id efficiat, hoc est lege, quae fidei damnat
offendicula et charitatis lege, quae internum hominem respicit, non quae
externa illa. Quorum omnium potest pius usus esse, nisi negas cum
Christo nos dominos constitutos super omnia opera dei, omnia subiecta
pedibus nostris, oves, boves etc. [Ps. 8. 7]. An non, si pii omnes
essemus et universi scientiam haberemus idolum nihil esse, interim
tamen in templis nostris, quae Christiano nihil plus numinis habent
quam alie aedes, pictas Christi imagines et statuas haberemus: possemus
Christiani nomen simul tueri et huius rei gratia peccati et impietatis
pietatis excusari? neque enim pictoriam et sculptoriam artes, opinor,
impietatis damnabis. Ergo indiferentes [!] sunt imagines, indiferentes [!]
statuae ac indiferens[!] usus earum; at non indiferens [!] abusus earum,
nempe si adorentur et colantur. Et hactenus probavi orationem
Chunradi commendatarii, quod scripturis contra idola adductis non
in totum idola, sed idololatriam damnari contenderit et, quia pii possunt
bene uti imaginibus et statuis, sicut puris sunt omnia pura [Tit.
1. 15], et sicut tu, si etiam crucifixi imaginem in cubiculo habeas depictam,
ea queas pie uti: ut nihil temere ageretur, consuluit, hoc

--174--

est. ut nusquam externa idola deiicerentur, nisi ubi interna antea, hoc
est infidelitatis opiniones, essent demolitae. Quod ubi non est praemissum,
nemo potest inficiari, illic omnia idola esse noxia et nihil
pium, sive statuas habeant sive secus; verum ubi quis scientiam recepit
pietatis, ut purus est, ita ei non possunt non esse pura omnia
[Tit. 1. 15]. Pietatis amore odiet quidem et cupiet abolitum, quicquid
impietati subserviit; attamen, donec non poterit id effectum dare sine
abalienatione aliquorum, quos accessuros possit sperare verbo, spirituali
quadam prudentia sic rem temperabit, ut omnibus pateat suum
regnum non esse de hoc mundo [Joh. 18. 36], et posse eum in medio
idolorum in spiritu et veritate patrem, qui nullo vel idolo vel imagine
exprimi potest, colere. Equidem nullus probavero, quod idem Chunradus
in oratione sua potius duxerit niti imaginibus rudes, quam
penitus cadere, quasi non sit maxime cecidisse et pessime, si quis
Christi ignorans statuis et imaginibus nitatur. Item, quod adducens
illus Pauli [1. Cor. 8. 13]: "si esca offendit fratrem meum, non manducabo
carnem in aeternum", contendit nullum tempus dandum scandalo:
qui probem? cum non nisi impium possit istiusmodi res semper offendere.
Nihilominus unusquisque dicere debet: si offendat esca, non
manducabo etc. - ut ostendat moriturum se citius, quam fratrem,
quod in se est, offensurum. Sed quem semper offendit esca, hunc non
esca, sed sua offendit impietas, praesertim si, uti apud vos fit, verbo
diligenter doceatur, ad quod dextre adduxisti exemplum Pauli [Gal.
2. 3, Ap.-G. 16. 3], qui Titum circumcidere non sustinuerit, cum circumcidisset
Timotheum. His, puto, intelligis, quid ego hac in re
sentiam, et quatenus inter nos conveniat, quid vero sit controversum.
Ubicumque Christus annunciatus est [Phil. 1. 18], ut in animis omnia
corruerint eidola, quantum illa in hac peccati vita decidere possunt,
ne prępostere cum Antichristo manum conseramus, censeo amoliendas
imagines et statuas, quibuscumque locis fuerunt venerationi aut
periculum sit, ut porro venerentur. Ecce hoc puto inter nos convenire.
At si rationem roges, ut parati esse debemus, ut cum mansuetudine
et timore omnium, quae designamus, qui scilicet nihil non ex fide
facimus, omni poscenti eam reddere, et quidem non nisi ex scripturis

--175--

certam, dicam: sunt offendiculo parvulis non uno modo; iam morte
etiam redimendum est, ne quis parvulorum offendatur. Addam, quam
sancte deus praecęperit se unum deum in spiritu et veritate coli [Joh.
4. 24], nulla coli eidola aut adorari, hoc est reverentiae aliquid eis exhiberi,
quod a nullo, nisi credente numinis aliquid in eis latere, possit
fieri. At ut contendam pio nulla ratione licere, habere aut facere
idolum, cum, ut res externa est, ita queat pie haberi atque fieri, non
video, quibus evicero scripturis. Cum igitur certa nostra omnia esse
debeant nixa apertis ac irrefragabilibus scripturae testimoniis, non potui,
doctissime ac charissiwe Zuingli, neque solus probrare, quod ex. 20.
Exodi [Exod. 20. 4f.] et aliis scripturae locis, quae hinc velut fonte
promanarunt, interdictum contenderitis omni usu idolorum, cum tam
hic quam Levitici 25. [Levit. 25. 56] et aliis locis satis exprimatur,
qua ratione vetuerit. Id quod et tu in literis tuis agnoscis, nempe ne
adorentur, neve serviatur eis; ita enim Hebrea habent: [*Hebräisch]
[*Hebräisch] Quod autem Hebręis adhuc elementis mundi subiectis in
totum simul usu imaginum interdictum sit, etiam quovis: quid id ad
nos ab elementis mundi liberatis ac omni lege [Gal. 4. 3], qui cum
Christo iam omnium potestatem habemus [2. Tim. 2. 12]? Quam
sancte sabbathi religio praecepta fuerit, nosti, et alia multa. Quid
id vero ad nos? Licet immolatis idolis vesci, quia idolum nihil est;
licet et idolum habere Christi, apostolorum, crucis ad memoriae
usum, ad exhilarandum animum, ęque ac gramen et bestias depicta,
sed sic, ut nulli sim offendiculo; nam et immolatis idolis propter
alienam conscientiam abstinebo. Nunc habes, in quo vobis non subscribo.
Iam ad ea respondebo, quae insunt in tua epistola, quae
probem, quae secus, indicaturus. (1) Primum, quod ipse cum
Leone nostro magis favistis eorum proposito, qui cupiebant demolita
idola, quam qui volebant salva; probo consilium. Nam cum
tot modis sint offendiculo idola, praestabat ubique ea esse demolita.
(2) Quod Wittenbergensem maximam, quam ego scripturae puto,
quod possimus Christiani libere uti idolis, si modo omnes scientiam
habeant, idolum nihil esse, ut nulli simus offendiculo, non probatis:
hactenus probo, quod non vultis esse servi hominum [1. Cor. 7. 23],

--176--

scripturis et nulla hominum authoritate premi. Sed quia scripturae
sententiam non dubito (id quod cur non dubitem, supra ostendi), non
video, cur nolitis eam amplecti. Verbo dei abusum damnatum idolorum
scio, usum Christianis non scio. (3) Chunradum autem nostrum
crucem ferre, ut Lutherus suam cucullam, quia illud signum,
ut et cuculla, res externae sunt, quarum facta sit nobis per Christi
sanguinem libertas, permitto, ut hic quisque suae sententiae apud se
rationem habeat et nulli offendiculo sit. Quod tu vero argumentaris:
sectae non sunt indifferentes, igitur neque sectarum signa: recte colligeres,
si ita signa sint, ut certo sectarum hominem arguant. Alioqui
oblongam gestare togam et indui alba, stola ac alia multa signa
sunt papistarum, quibus nihil aeque impium. Sed ut non continuo
papista est, qui haec gestat, ita possunt sine peccato gestari; praesertim,
qui alias satis testetur, quam nihil commune cum papistis et
sectis habeat. Id quod egregie studuit hactenus Lutherus; Chunradus
non est ita mihi notus. (4) Deinde ita colligis: statuae per
verbum dei reiectae sunt, ne colantur. Quis igitur audebit habere,
ubicumque coluntur? Quid si ego subiiciam: vino interdictum est, ne
eo quis inebrietur; ergo non licebit bibere vinum, ubicumque eo homines
ebrii redduntur? nam non puto, te plus scripturis effecturum,
quam quod adoratione et cultu idolorum Christianis nobis interdictum
sit, non idolis etiam, sicut ebrietate vini, non vino. Ut, sicut etiam
in aeternum vino voles carere, si fratrem offendat, eadem ratione et
nulla habenda tibi ducas idola, et non quod per se impium sit habere
idola. Neque plus vel Pauli vel Ioannis loca efficient. Qui eidola
deos arbitrantur, pro se respondeant, nisi eo spectent forsan, quod,
dum coluntur, ea sibi impii deos faciunt. (5) Preterea recte probas
interioris hominis idola primum demolienda, neque minus recte subiungis
hunc externa postea haud laturum, si adieceris, quatenus sunt
offendiculo, ut certe in templis nunc sunt omnia. (6) Porro, quod ais:
Deus sic loquitur: "quis est homo, ut cum eo disceptet [Röm. 9. 20]?"
et mox negas quemque idolis bene posse uti, quod usum idolorum deus
vetuerit, non subscribo, donec scripturis eviceris usum vetitum. Equidem
abusum, nempe cultum solum vetitum credo. Rationes supra
subindicavi. (7) Postea refutas eos, qui rudibus frugi usum idolorum
faciunt; ea nihil ad me, nisi quod vellem certius te colligere. Etenim
aeque, licet non tam clare, potest quis religione Christi imbutus vel

--177--

mediocriter pictura Christum pro se passum admoneri, atque scripturis;
nam et scriptura litera occidens est, nisi internus doceat spiritus
[2. Cor. 3. 6]. At hoc docente non video, an bonitatis Christi non
ęque possit quis admoneri pictura gallinae euangelicae [Matth. 23.37] aut
pastoris humeris oviculam gestantis [Luc. 15. 5], atque si eos locos legat
euangelii, praesertim si ipsos antea legisset. Et si maxime deiicias, sines
tamen hactenus usui esse, ut admoneant eorum, quae legeris, si depicta
videas simulachra eorum, quae scriptura gesta describit. Quod autem
videri tibi scribis idola cerimoniarum supellectilem auxisse, fraudi fuisse
pauperibus, aucupio avaris papistis, et nobis idem videtur, quare et optamus
amolire, magis adeo hac ratione, quam quod credamus idola per se
vetita. (8) Sub haec iubes infirmos, qui idolorum amolitione possint offendi,
non in argutis cogitationum disceptationibus, sed verbo fidei suscipiendos.
Probo, modo fidei verbo et Christianae libertatis lege suscipias
neque elementis mundi rursum subicias, dicendo: ne feceris hoc neve
contrectaveris, quae omnia pereunt abusu! Neque puto diversum esse,
quod per charitatem censeo infirmos ferendos aliquantisper, ab eo quod
puto imagines indiferentes[!]. Nam non volo tolerari imagines, si per
se id impium est, ut neque tu; sed eo ipso, quod indiferentes [!] sunt,
et possumus pie et impie eis uti, neque certam video scripturam, qua
impietatis convincam utentes imaginibus, ferendos tantisper puto, dum
erudiero infirmos, quanto sint scandalo rudibus, et quid hic debeat
charitas proximis in fide adhuc parvulis, ut cum gratia eorum postea
templo eiiciam. Hoc gnaviter Tiguri prestitisse te iam in quartum
annum scio. Ergo placet a vobis pulcherrimum id exempli accipere
exordium. (9) De inconstantia quae scribis Chunradi, dolet admodum,
precipue autem, quod in responsione vestrae rei publicae ad
reliquos Helvetios legerim respondisse eum vestro senatui, se docuisse
decimas dandas tam ex novo quam veteri testamento, cum novum
testamentum, ut provideri velit egentibus et iis, qui in verbo bene
praesunt ac laborant, ita numerum prorsus ignoret, nempe spirituale.
Maxime autem dolet admonitionis esse parum tolerantem, haec namque
pestis quantum ecclesiae patrum saeculo obfuerit, non ignoras.
Recte igitur facis, qui sedulo caves, ne quid inter fratres suboriatur
simultatis. (10) Quod vero iubes ab holitore discere exarmare hostem,

--178--

non inepte mones; sed equidem idem semper censui faciundum. Quicquid
semel pietati obfuit, opto ita amoliri, ut prorsus aboleatur et
quam fieri commode potest maturissime, et, ut praefatus sum, non
placet apud vos dilatam rem hanc; spero tamen frustra Romanenses
spem cępisse regni recuperandi. Quare pergratum, quod hortaris, ut,
vestro exemplo admoniti, si quid tale nobis obtingat, caute agamus.
(11) Postremo inquis: scio ad hoc vetari cultum imaginum, ne adorentur
neque tam augustae habeantur etc. Habeo gratiam. Hic
sentis nobiscum nobis Christianis non interdictum idolis, ut nulla externa
re, qui scilicet ab elementis mundi, hoc est traditionibus de externis
rebus mundi liberati sumus [Gal. 4. 3. 9.], sed cultu idolorum.
Quia igitur coluntur a rudibus, debent tolli, idque mature. Nam si
omnino non liceat habere idola, hoc est, si imagines et statuae non

--179--

essent indiferentes[!], non admitteres nobis eas in foro aut pro parietibus
habendas. Adulterium per se vetitum est; igitur nunquam licet
adulterari. (12) Miror autem, qui mox subiicias: inter cerimonialia
censeri non possunt subindeque abolita putari, quasi vero tantum cerimonialia
abolita sint, et non potius lex tota, non ut nullus eam observes,
sed quod ea te non damnet. Nam hoc unum est legis offitium,
ut patefacto peccato damnet conscientiam, non ut ad bonum vel dirigat
vel impellat, quod utrumque est spiritus sanctificantis. Deinde, si non
potest connumerari inter abolita preceptum nullam habendi imaginem,
qui admittis tu igitur in foro habendam? Nullam habere imaginem
Iudaicum existimo, nullam colere Christianum. Idolum enim nihil
est, utque immolatum idolis nunc edere licet, quod Iudeis non licebat,
ita uti licet idolis ad hoc, ad quod deus artem sculptoriam creavit
et pictoriam. Ut igitur et ego tandem finiam: idola, ut res externas
omnes, media puto, sed quia arte Satanae factum est, ut
colant ea homines, debent demoliri, sed per ecclesiam aut certe
Heliam. Ratio huius esto: non ędificant. Nostrum autem est in
ecclesia offendicula tollere et omnia ad aedificationem facere; igitur
oportuit amoliri ea. Non dominus vetuit, ne quisquam idolum habeat;
sic enim nusquam et nullo usu habere liceret, et fieret idolum aliquid,
quod negat Paulus. Ecce, ter charissime Zuingli atque eruditissime,
haec volui fusius ita ad tuam epistolam respondere, quae, non dubito,
boni consules. Sed oro te vicissim, quando hic sententiam meam
habes clarius, quam antea, responde, quid in ea probes, quid secius.
Debemus enim mutuo nos erudire, ut idem sentientes in eadem permaneamus
regula. Et scis non parum referre, quid, rogati rationem
fidei nostrae, respondeamus, quamque certa ea et apertissimis nixa
scripturis esse oporteat. Quod Wittenbergensibus intellectum tuum
captivum ducere non concedis, laudo, neque angelo de cęlo [Gal. 1. 8]
in rebus fidei assentiendum est, sed soli verbo dei, quod ętthernum [!]
est; sed simul, quia in proferendo hoc multum et feliciter desudarunt,
tecum eis permultum quoque defero, nunquam tamen ipsis, sed verbo,
quod adduxerint, crediturus. Neque enim possumus ignorare, quantam
ecclesiae pernitiem attulerit, quod tanti homines fecimus tamque
temere eis fidem habuimus. In calce epistolae narras, quod me beat,
nempe egregium mundi contemptum apud tuos. Ora, ora Christum

--180--

nobiscum, ut idem et nobiscum efficiat, maxime autem, ut, firmati
verbo, hominum bullas non plus aequo metuamus; nam quod tu quereris
περὶ ἀντιχρίστων βουλευτῶν ὑμῶν, idem quęri et nos oportet.
Ad haec non adeo adhuc nobiscum radices egit euangelion, ut vacent
omnium corda metu, ut taceam caetera mala. Christus vos servet.
Ex animo saluta nostro nomine doctissimos et pientissimos commilitones
tuos, Leonem ac reliquos, et commendate nos ac opus
nostrum precibus vestris Christo, magnopere precor, agnoscentes
interim me, vestrum fratrem vestri plane studiosissimum.
Argentorati 19. Aprilis.
Salutant vos Capito, Hedio, Zellius, Symphorianus ac
reliqui fratres et in verbo domini cum fide laborantes, et incrementa
spiritus vobis precantur.
Martinus Bucerus vester quantus est.
Dilecto deo Ulricho Zvuinglio Tigurinae ecclesiae pastori,
eruditione et pietate eximio, fratri charissimo.