Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 339

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

339

<< Nr. 338 | Index | Nr. 340 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Bucer, Martin

Ort: Zürich
Datierung: 3 VI 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 191-196




--191--

Gratia et pax a deo et domino nostro Iesu Christo. Quod
nos, optime Butzere, inter eos collocas, qui, quod sentiunt, palam
ac fideliter produnt, candide tu id quidem facis, verum quam prudenter
aut vere, ipse videris. Τῆς ὑποκρίσεως enim vis tanta est, ut,
nisi me totus ipse fallam, omnia omnium consilia, facta et dicta vel
ex toto corrumpat vel, si ultra nequeat, aliqua parte vitiet, atque hoc
summum est in isto malo, quod, ut potentissimum est, ita artibus
pollet infinitis, imo hac ratione insuperabile est, quod artem, cum in
arte semper, invenit, perpetuo iuvenescit; quemadmodum enim in comico
isto servo fallacia alia aliam trudebat, sic istuc malum dolos
subinde novos scaturit, quibus tum nobis tum proximo imponit. Tentabo
tamen et ad epistolam tuam brevibus et sententiam meam temporariis
parabilibusque verbis exponere. Nihil opus fuisset (verbo
absit invidia), ut te tanta remorareris a seriis epistola, nisi ita ocio
abundetis apud vos, ut iis non hercle frivolis partem aliquam citra
iacturam impendere liceat. Mitto autem omnia, quibus et argumenta
tua, quibus a nobis dissentire videri poteris, refelli aut referiri posse
videantur et nostra sententia firmari; nam si hoc pacto iterum de
divinis scripturis contendere cęperimus, sophisticen vetere longe perniciosiorem
inducemus. Sequntur nunc capita. Legem non continuo
dicit secundum ceremonialia solummodo esse abolitam, qui negat
statuarum imaginum cultum inter ceremonialia censeri, sed quandoquidem
Wittembergenses de ceremonialibus id sentiunt, ut inter
ἀδιόφορα habeantur, vosque, videmini [?] libenter eos sequi, negavi ex

--192--

ἀδιαφόρων esse, quod non essent ceremonialium. Hic duo mihi se
suggerunt: unum, quo pacto lex sit abrogata; nam tu hic multum
laboris expendisti, alterum, quod non modo vetere sed nova quoque
lege ab imaginibus interdictum sit. Lex ei modo abrogata est, qui
firma fide ardentique caritate domino hęret; finis enim legis est caritas
[Röm. 13. 10]; hęc ubiubi est, in lege domini sui meditatur et cęlesti
spiritu rigata haud aliter fructum reddit quam lignum, quod ad derivationem
fluviorum plantatum est [Ps. 1. 3]. Cum dominus loquitur,
non terretur, sed sibi gratulatur de cęlestis verbi alimonia, luce, liberatione;
leges omnes, quibus ęgre a quibusdam obtemperatur, sic
dispensat, ut omnia in gloriam domini cedant. Hactenus, arbitror, in
eadem sumus sententia. Fiet igitur, ut exempli causa dicam, ut vere
fidelis mens quęque deum deperit, nihil penitus reclamet, qum dominus
dicit [2. Mos. 20. 4f.]: non facies tibi sculptile etc., non adorabis ea
neque coles etc. Sed dum simul videt infinitos, qui cum deo contendere
praeceptorumque eius rationem exigere audent, parcit non nihil
ac dispensat caritas, etiam in divina lege, donec impiorum corda per
spiritum cęlestem emolliantur, ut verbum capere queant. Hic tamen
est modus in rebus, quem nemo alius pręter eum, qui caritatem per
spiritum suum in pectora nostra diffudit [Röm. 5. 5], edocere potest,
ac dum ille iubet, prodeundum faciendumque omnia, ad quę mittit.
Hactenus, arbitror, aduc nobis convenire. Verumtamen antequam
ultra progrediamur, carissime Butzere, nobis, qui verbo pręfecti sumus,
sollicite spectandum est, ne legis antiquationem imprudenter
prędicemus, quo audaces quidam libertatis nomen audientes delinquendi
occasionem arripiant. Sunt enim, ut est procax malum ὑπόκρισις, qui,
etiam dum audiunt, eum modo a lege esse liberum, qui totus a deo
pendeat, illum unice deamet ac miretur, sese hoc pacto liberos esse
audeant simulare, ut peccandi licentia non nihil ęquior esse videatur.
Sic igitur ipse in perpetuo more habeo, ut legem nusquam omittam,
qua tamen et bonos ita duco, ut non minus libenter sequantur, quam
Herculem Gallicum turba ista ex auribus pendens; dulcis est enim

--193--

lex domini super mel ori fidelis animę [Ps. 19. 11]; malos autem ita
terreo, ut lex conscientiam eorum simul et remordeat et peccandi libidinem
vel publico pudore coerceat, donec Christus generetur in eis.
Fideles igitur domino erimus, si eas conscientias, quę spei malagmate
opus habent, euangelio solemur et eos, qui morbum suum non agnoscunt
et per carnis torporem nihil sentiunt, asperitate legis extimulemus.
Hęc volui obiter tecum agere propter quosdam, qui euangelium
haud aliter prędicant, quam qui tempestate Pauli de industria ad
odium eius perdebant potius quam prędicarent [2. Cor. 11. 5ff.]. Breviter:
iusto, id est fideli, omne verbum dei, sive legis sit sive promissionis,
cibus est, lux et gratiarum actio. Ad alterum redeo, videlicet
quod idola ex indifferentium numero non sint, qua parte non nihil
dissidemus. Tu enim idolum ipsum, ut lapis aut lignum et opus artificis
est, separas ab idolo, quod colitur. Argutum hercle confugium,
si sacrę literę uspiam sic de idolo loquerentur! Verum qum undique
de idolis, quatenus in precio habentur, augustę sunt, coluntur a gentibus,
loquantur, iam nihil erat opus hac distinctione, ne postliminio
Aristotelem reduceremus (ingenue enim loqui iubes, et nos per
literas tuas sentimus, te tam ingenuum esse, ut offendi nostris nequeas);
nam idola, de quibus nos disputamus, in eum usum iam ab initio facta
sunt, ut prostarent et colerentur. Unde de ipsis hoc, quod omnis
creatura dei bona sit [1. Tim: 4. 4], capi nulla ratione potest; non enim
manu dei, sed hominis eo consilio facta sunt, ut cultui servirent. Porro
quod Pauli verbis [1. Cor. 8. 4]: "Nihil est idolum in mundo" hanc
distinctionem protegere instas, et quod etiamnum ex εἰδωλοθύτων edere
liceat, sine apostoli iniuria vix fieri potest; nam cum dicit: "Scimus,
quod idolum nihil est in mundo", personam scientium induerat, qui
ratione ferme pari, qua tu, argutabantur nihil esse idolum, propterea
nihil interesse, dum oblata illorum ederent. Quibus duplici ratione
respondet: una, quod non liceat propter offensionem imbecillium,
altera, quam decimo tandem cap. [1. Cor. 10. 20] profert, quod cum
dęmoniis communicent, qui eiusmodi faciunt. Lege diligenter et invenies

--194--

neque idolum neque idolothytum Paulo indifferens esse, nimirum
loquente ut eo, qui a teneris in lege nutritus erat. Nec est, ut
quisquam dicat: ergo non sumus a lege liberi; nam hac ratione maxime
liberi erimus, si ab idolis et omnibus, quę vetat deus, simus alienissimi.
Fidelium libertas porro ea est, ut ab iis, quę deus vetat quoque
offenditur, simus quam liberrimi; nam quod deus aut angelus nec suilla
nec agnina vescitur, imo nec vesci per naturam suam quidem potest,
non continuo lege vinctus est et illiber. Nec tibi tam remotum exemplum
videri debet absurdum; Christianum enim tam longe abesse
oportebat ab idolis et omnibus, quę lege divina cauta sunt, quam
angelus ab iis abest. Adde his omnibus, quod fides vera constantissime
hoc habet, ut deus ille rerum omnium conditor nobis patris loco,
οικοηόμου et, quid multa, sufficientię opitulationisque omnis habendus
sit, quam fidem non ex scriptura haurire licet, sed ex spiritu cęlitus
influente, qui et ea aqua est, qua tingi oportere perhibet Christus,
multo igitur minus ab idolis, quę nos gentilium more deo nostro ereximus.
Hinc vides, quam infirmum sit argumentum, quo nituntur, qum
dicunt: an non licet imagine veluti scriptura doceri? Primum hoc a
papę sinu prolatum est; deinde quis est, qui scriptura doceatur? quot
hominum χιλιάδεις [!] scripturam habuerunt, at non crediderunt! nimirum
quod fides non est literę aut elementorum, neque enim a sensu
proficiscitur, sed spiritus intus docentis; exhilarantis et vivificantis.
Postremo non est eadem ratio imaginum, quę scripturę. Imaginem si
rudi proponas, nunquam ex imagine discet eum, qui cruci adfixus est,
agnoscere; nam imaginem quidem videt, rem ipsam non potest videre.
Ante omnia ergo verbo doceri oportet, et cum verbo doctus est, iam
tandem imaginem agnoscet. Fit igitur, ut, qui verbo iam doctus sit,
post educatur ad sensum, quo quid perversius fieri potest? Satis est
hoc tibi ad videndum, quam diversimode doceant scriptura, quę mentem
solummodo imbuit citra sensuum respectum, et imagines, quę ne
capiuntur quidem, nisi scriptura prius docuerit. Ex scriptura iam ad
verbum ascende. Vides nunc, quam simus belle fideles scilicet, cum
fides solius interni hominis sit et imagines solum sensum moveant, per
quem fides non constat. Sed hęc omnia fortasse tam arguta tibi videntur,
quam tua nobis. Proferam igitur alia duo, quorum alterum
frivolum est, alterum vero anchora huius negocii. Illud aliud nihil
quam ipse ego Zuinglius tuus, qui sola fide hoc expertus sum, quod
spes in alium nunquam mihi esset habenda, quam in deum vivum.
Unde fortasse primus divorum cultum evertere adgredi ausus sum,

--195--

quod, dum ex fide didicissem spem omnem in deum esse habendam,
mox diligentius omnes scripturę locos, qui vel pro nobis vel contra
nostram fidem stare videbantur, inspexi et ab iniuria liberatos oculis
omnium prodidi. Eadem tandem fide experior, quod homo per carnis
improbitatem opus suum perpetuo defendit, clamat imaginibus se redaccendi;
quod aliud nihil est, quam humano stercore velle divini
spiritus ignem in humano pectore tanquam in fornace incendere.
Pueri sensibus erimus, si per sensum perpetuo duci volumus, spiritu
certe vel reclamante vel nullo in nobis existente. Adde quod omnigenarum
divorum imagines et statuę huc solum tendunt, ut ad sensum
ab interiori homine avocemur, unde factum est, ut a creatore ad creaturam
conversi simus. Multo certius docemur perpetuo verbo, quam
imaginum glaucomate. Hoc autem est, quod in novo testamento
crebro vetantur idola, clarissime tamen Io. [1. Joh. 5. 21]: Τεκνία,
φυλάξασθε ἀπὸ εἰδώλων. Hic mihi non distinguas inter statuam et
cultum; nam quid nobis cum monimentis, quę in eum usum non sunt
facta, ut cultui prostituerentur, sed ad hominum gloriam aucupandam?
Sed idolum vetari scias, quod in eum usum factum est, ut augustum
esset ac preciosum in oculis hominum, non quod rem gestam prędicaret,
sed fumis nostris et incensis fuliginosum redderetur ac sensum
nostrum solaretur, quasi pietas et devotio a sensu pendeat. Iam hoc
non ignoras, quod, quantum sensui tribueris, tantum spiritui detraxeris.
Horum omnium testem habeo totam ecclesiam nostram, quorum qui
robustissimi sunt (quos ipse non a clamore, tumultu et frivolis istis
quorundam moribus, sed a fidei tum constantia tum operibus ęstimo)
huc omnes propendunt, ut infirmi et rudes verbo potius docendi sint,
quam imaginibus, quę nihil quam sensum movent. Hic tamen modus
hactenus servatus erit; nihil enim nisi ex caritate, hoc est dei sententia,
statutum est agere. Non putemus deum tam oscitantem unquam
fuisse, ut temere vetuerit imagines fieri, hoc est idola. Ipse
enim sciebat, quid esset in homine, φιλαυτία scilicet, qua eum sciebat
mox amplexurum esse opus manuum suarum [Ps. 9. 17].
Vale, servetque te incolumem is, qui solus conscientias nostras
imbuit, ad se trahit et vivificat, in quo sperantes unice letantur ac
eius voluntatem ab ipso intus docente discunt. Omnia boni consule.
Cętera frater noster Franciscus in domino fidelis omnia narrabit.

--196--

quę apud nos sunt. Unde nunc hic pepercimus, id temporis alio loco
. . . . . . . . usus erit ullus, epistolam hanc communica. Quę
postea apud nos fient, ex ordine per epistolam nostram, si deus ita
volet. scietis. Commendamus vobis dictum fratrem Franciscum, quo
vehementer gavisa est ecclesia nostra. Vehementer docet ac plurimum
subinde movet auditorum animos; ardet verbum, quod per ipsum
dominus docet.
Salvos iube omnes fratres, Capitonem, Zellium, Ottonem,
Gerbelium, Hedionem, Symphorianum a facie ignotum, omnes.
Ex Tiguro 3. die Iunii M.D.XXiiij.
Huldrichus Zuinglius tuus.
(Adresse fehlt).