Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 350

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

350

<< Nr. 349 | Index | Nr. 351 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 31 X (1524)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 241-244




--241--

Gratia et pax a deo patre et domino nostro Iesu Christo.
Gratias ago charitati tuae, qui tam sedulo praemonendos nostros
curaris, quanquam forte serius praemonueris; erat namque definitum,
ut emitteretur adversarius data concione solita, et ut in nos post
hac nihil scribat non admissum per censores senatorios. Desperaverat

--242--

de praesidio Helvetiorum, caussamque eius agebant monachi
apud senatum imperialem Esslingae. Testatus est se noluisse infamare
neque senatum neque populum, quorum dignitati ac nomini
hodie nihil derogaret, scilicet neque nos ulla mala nota inurere; doctrinam
tantum nostram damnaret, quia damnata illa esset a conciliis,
papa et caesare; quibus cum opporteret esse dicto audientem, non
liceret sibi verbis quicquam nobiscum agere, scripto, si quiescere non
possemus, deberemus, quae contra nos edidit, impugnare; non esset
defuturus caussae suae. Cum itaque pertinaciter negaret vel coram
senatu solo et notariis excipientibus, quae dicerentur utrimque, nos
erroris, quem impegerat, convincere, emissus est. Non enim sunt animis
ἐν τῇ βουλῇ omnes adeo immotis, ut ad recantationem publicam ausi
fuissent compellere. Et ex plebe saniores satis dixerunt confusum
adversarium, qui nulla ratione potuerit adduci, ut ullo pacto hereseos,
cuius insimularat, coram argueret. Interim satis tranquille egimus.
Senatus nuper idola quaedam, nempe quae in peculiari veneratione
habebantur, submovit in primo templo; mox, qui ad meam ecclesiam
pertinent, omnia submoverunt, nisi quod in parietibus nondum sint
oblitae imagines (quod tamen brevi curabunt), et in primo altari dimissa
antiqua serpentis enei et Christi passi immagine [!]. Neque enim
eo adhuc promovit noster populus, ut tanta cum authoritate et tranquillitate
undique tollerentur omnia. Antichristus magnam etiam
adhuc turbam habet, et Antichristiani praedicatores a nupero
tumultu primum clamandi contra veritatem finem fecerunt. Spero
exemplum Waltzhudianorum multis additurum animum. Michi
etiam miraculi vice est; de quibus enim conclamatum putabatur, ii incruenta
victoria potiuntur. Vere exaltavit humiles dominus [Hiob 5. 11].
Episcopus noster pertesus fortasse regnum Christi videre vires cottidie
sumere, ditionis Maguntinae factus est praefectus, malens illic servire
sine Christo, quam hic regnare cum Christo. In quem aiunt,

--243--

mox atque in provinciam venit, cępisse sevire, noctu quodam illius
apostolo in Rhenum abiecto; sed potest falsum esse, quod audivimus.
Sententiae tuae de arcendis pseudoprophetis suscribo, quanquam
aveo nihilominus legere, quibus scripturae locis eam certo niti
censeas. Alterum nuper obortum nobis dubium est: scilicet homo,
qui concilium petebat, euangelici concilii capax non erat eoque dimissus
a nobis fuit. Casus autem erat: Duxerat in uxorem, quae
antea patrui sui uxor fuerat, persuasus pecuniola aliqua impetrare
posse se, id ut sibi liceret. Tale connubium quidam nullo pacto admittendum
nostrum aliqui censebant, eo quod lege domini Levit. 18.
[3. Mos. 18. 14] vetitum arbitrantur. Alii putabant charitatem posse hic
dispensare, tanquam de externa re; potissimum autem, si ita privatis
consuli queat, ut non magis ecclesia offenderetur, quam illi aedificarentur;
si enim ignorantia divinae legis convenissent iamque haberent
liberos, cur non permitti deberent in eiusmodi connubio, in quali
sanctos patres placuisse domino negari non queat? Vetari eodem
loci congressum cum sorore uxoris, ipsa vivente, et tamen Iacob
duas sorores habuit uxores [1. Mos. 29. 26-28], Abraham etiam suam
sororem [1. Mos. 20. 12]. Iam non minorem Christianis esse libertatem
post legem, quam fuerit illis ante legem, modo charitatis, quae
publicum privato commodo praefert, ratio non negligatur. Postremo
non liquere, an ducere in coniugem, quae ante patruo nupsisset, sit
revelare turpitudinem eius, ipso mortuo, cum etiam vetatur fratris uxor,
scilicet tantum ipso vivente [3. Mos. 18. 16]. Ut etiam a nobis quieti
tuae negotium fiat, quaeso scribas, quid etiam hic tibi dominus revelaverit.
Dominus tibi spiritum suum largius ac largius impertiat. Salutant
te fratres, Capito ac reliqui.

--244--

Saluta nobis Leonem tuum cum fratribus et coadiutoribus tuis
reliquis.
Argentorati pridie Calendas Novembres.
Martinus Bucerus tuus.
Vere pio ac erudito viro Ulricho Zvinglio, Helvetiorum
apostolo, fratri observandissimo.