Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 351

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

351

<< Nr. 350 | Index | Nr. 352 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zürich

Ort: (Strassburg)
Datierung: (Mitte XI 1524)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 245-250




--245--

Gratia domini vobis augeatur, fratres charissimi
Duas duntaxat cerimonias a Christo institutas accępimus, baptismum
et caenam dominicam, quare foedum est eas nos non habere
uniformes, presertim ubi iam populus verbo dei coepit fidere et papisticis
legibus nihil tribuere.
Hactenus forte caussa fuit, cur infirmitati quorundam hoc dederimus,
ut cerimoniis non nullis superioris saeculi, quae cum verbo dei
per se non pugnant, usi simus; nunc vero totae ubique ecclesiae
fastidiunt, quicquid non certa verbi authoritate nititur, neque parum
multi sunt, qui, dum populi infirmitatem caussamur, nostram nobis
opprobrant.
Videretur itaque tempus esse, ut abiectis vestibus papisticis ac
omni superioris saeculi ritu, qui non certo scripturae oraculo investus
est, caenam dominicam deinceps celebremus.
Scriptura docet in conventibus ecclesiae prophetandum esse et
orandum [1. Cor. 11. 4.5], quod iam pridem hic observamus, ut nullus

--246--

conventus sit absque enarratione scripturae et publica prece, et non
utimur nisi lingua vernacula.
Caenam dominicam celebramus ritu et modo, quem hic simul
descriptum mittimus; nam ab initio unusquisque fere suum morem
habebat. Hinc est varietas in libellis, qui [!] de caenae dominicae
ritu nostro, nobis ignorantibus, typographi, dum suo student lucro,
excuderunt.
Offendit autem vos, quod hactenus vestibus papisticis sumus usi,
et quod elevamus panem et calicem, qui ritus est offerentium, eoque
liberet deinceps a narratis verbis euangelicis edere panem et bibere
calicem edendumque et bibendum fratribus praebere citra elevationem.
Aeque displicet, quod panem domini servavimus hactenus in
sacrariis illis, ubi passim solitum fuit populo adorare.
Iam vehemens pugna oborta est a Carolstadio, qui nihil criminis
non impingit iis, qui in pane domini corpus et in vino sanguinem
domini contineri praedicant, putantes: dicente domino "hoc est
corpus meum" [Matth. 26. 26, Marc. 14. 22, Luc. 22. 19, 1. Cor. 11. 24],
"hoc" referendum ad panem, eoque panem esse corpus domini, quomodocunque
id contingat; deo enim omnia esse possibilia [Matth. 19. 26].
Carolstadius autem contendit "hoc" referendum ad vivum corpus
et verum sanguinem, ut verba ita intelligas: panem accipite et
commedite in meam comemorationem [!], item et calicem bibite, "hoc"
(demonstrando seipsum) est corpus, hic est sanguis, de qua hostia tot
prophetae praedixerunt, quae mox imolabuntur pro vobis etc. Inter

--247--

argumenta, quibus hanc suam sententiam conatur roborare, sunt haec
fere potissima:
Orationi huic "hoc est corpus meum" additur immediate "quod
pro vobis traditur". Id non potest competere ei, quod ederunt et biberunt
apostoli, sed soli vivo Christi corpori, neque ei, quod modo
habet glorificatum, sed ei, quod tunc tradendum erat; igitur solum
nos panem habemus.
Τοῦτο generis neutri est, ut τὸ σῶμα, ὁ ἄρτος autem masculini;
igitur "hoc" ad vivum corpus Christi, non ad panem debet referri.
"Cum dicent: Christus hic, Christus illic, non est credendum"
[Matth. 24. 23]; ergo eucharistia panis Christi est, non Christus.
In caena dominica annuncianda est mors domini, donec ipse
veniat Christus [1. Cor. 11. 26]; ergo non est in pane.
"Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam"
[Matth. 16. 18]: hic similem demonstrationis mutationem videmus; "hanc"
enim Christum, non Petrum, ad quem sermo erat, demonstrat.
Cur Paulus panem maluit quam corpus domini appellare, si
simul corpus domini est panis iste?
Nusquam iussit Christus nos corpus suum conficere, ut iussit
praedicare et baptisare [Matth. 28. 19]; ergo edendus panis poculumque
bibendum cum memoria oblationis semel factae, et praeterea nihil.
Expediit nobis, quod Christus carne abivit, et caro nihil prodest
[Joh. 6. 63], et panis et vinum aeque ad sacramenti rationem possunt
sufficere in caena dominica, ut in baptismo aqua. Ad quid igitur
dicemus esse corpus domini in pane et in vino sanguinem?
Has orationes "corpus", "est in pane" nullae docent scripturae;
igitur repudiandae a nobis.
Nulla miracula deus edit, nisi ad confirmandam doctrinam suam;
tale non est, si etiam faciat panem suum corpus esse etc.
Si recte panem sumimus etc., ita in cogitanda morte occupati
erimus, ut non vacaverit cogitare, quid panis, aut quid sub eo sit; ad
quid igitur dicemus adesse corpus domini?
Ultimo, si panem esse dicimus etc., ruunt semel omnes superstitiones,
quas ortas dolemus, circa domini mensam etc.
Hae fere sunt Carolstadii rationes, quibus et nostras cogitationes

--248--

aliquas adiecimus. Non minus septem libellos vir iste edidit, omnes
eiusdem argumenti, ut videatur orbi conari velut vi irrepere, ut, sicut
unus titulus non sit satis illicibilis, alio ad emendum permoveatur.
Quo id faciat spiritu et quo Lutherum ita proscindat, novit dominus
[2. Cor. 11. 11]; nos temere neminem volumus iudicare, quanquam vehementer
nobis doleat tantum exortum inter tantos viros dissidium, et, ut
verum fateamur, cum caena dominica res sit externa, qua omnes docuimus,
quicquid sub pane sit, nihil fidendum, nescio, an debuerit tantae
dissensionis tamque pertinacis contentionis occasio esse viris apostolicis,
praesertim quibus congredi et prolixe inter se commentari licuerit.
Diversa sententia, nempe "hoc" ad panem referendum, ut simul
verus panis sit et verum corpus domini, non videmus, quibus rationibus
nitatur aliis quam contextu orationis et potentia dei, denique fide
cottidie praesentia fieri, quae dudum gesta sunt, ut, si hodie credo
accipiens panem domini, certe hodie pro me corpus domini traditur,
hoc est hodie fructum huius percipio.
Nobis, fatemur, non omnino liquet, quid hic vel sentiendum vel
praedicandum; nam neutra sententia certis adeo scripturae oraculis
nobis persuasa est, ut eius fidem haberemus. Iam loqui non debemus,
nisi quae credimus. Huius autem certi sumus rem externam esse illum
panem et calicem, quicquid sit, eoque per se nihil ad salutem facere,
memoriam autem dominicae mortis esse et salutarem et necessariam;
ideo nostros hortamur, ut in hunc usum panem domini edant et calicem
bibant, dissimulantes caetera. Huius habemus certam fidem, quare et
cum fiducia sic docemus, de reliquis fluctuamus, igitur silemus.
Hactenus de caena dominica proposuimus, de quibus vestram
sententiam cognoscere optamus.
De baptismo item audimus, sed nondum legimus, Carolstadium
a Luthero dissentire, nec tamen in aliis, quae nos multum moveant,
queve non possimus conciliare, quam de baptizandis parvulis, quos ille
contendit non baptizandos contra Lutherum.
Nos, cum externa res sit baptismus et ad memoriam duntaxat
mortis dominicae, in quam credentes sepulti sumus [Röm. 6. 4], institutus,

--249--

forte non gravatim ferremus parvulos baptizari, ita tamen, quod adulti
iam certo tempore a prespyteris [!] vel diaconis catechizarentur.
Nihilominus, dum parvuli baptizantur, placeret prophetiam et
orationem adhiberi, quae aliquanto scripturae iis, quae modo passim
in usu sunt, magis responderent.
Ritus caenae dominicae, quem observamus.
Prespyter [!] solitis hactenus indutus vestibus, nisi quod vilioribus
utimur, cum aram accessit, dicit: in nomine patris et filii et spiritus
sancti [Matth. 28. 19]. Mox conversus ad plebem, dum gradus ante
aram descendit, hortatur plebem, ut domino sua peccata confiteatur,
et ipse pro tota ecclesia confessione aliqua ex scriptura deprompta
vel ei conformi domino peccata confitetur et orat veniam. Ubi rursus
ascendit, vertit se ad plebem et euangelion aliquod insignius de remissione
peccatorum, sed brevissimum, annunciat, ut Iesus Christus
venit, ut peccatores salvos faceret [1. Tim. 1. 15]; huic credite, et salvi
eritis - vel aliud huic simile.
Ilico ecclesia tota canit aliquem psalmum Germanice, postea
Kyrie et Gloriam, omnia Germanice, ut forte in libellis hic absque
nostro iussu editis legistis. Quibus cantionibus finitis oratione aliqua
premissa, sed scripturis consona, lectionem aliquam ex Paulinis
epistolis populo prespyter [!] stans ante aram, versa ad populum facie,
praelegit et enarrat, sed brevissimam. Mox iterum versus aliquis ex
psalmo canitur a plebe. Post quem euangelicae hystoriae lectio aliqua
in suggestu a prespytero [!] legitur et explanatur, quae iusta concio
est. Concione finita symbolum canitur a plebe. Quo finito hortatur
prespyter [!] plebem, ut pro spiritu sancto oret patrem, quo singuli, ut
corpora sua exhibeant domino sacrificium etc. [Röm. 12. 1], item ut
hostiam laudis gratam offerat [Hebr. 13. 15], inspirentur.
Mox prefatio et post hanc oratio aliqua pro magistratu et tota
ecclesia a prespytero [!] dicitur. Hac finita verba euangelistarum de
cęna dominica recitat et panem atque calicem more hactenus solito
elevat populoque ostendit. Inde orationem habet ad deum, qua explicat,
ad quid memoria ista habenda a nobis, et simul gratias deo
agit, qui filium suum pro nobis tradiderit. Huic oratio dominica subiungitur.
Qua finita sumit ipse prespyter [!] panem et calicem moxque

--250--

eos, qui petierunt mensa domini communicare, advocat et, usu explicato
huius mensae adque imitandam mortem domini cum hortatus
est, tradit panem eis et vinum, repetens verba caenae dominicae.
Quibus dictis tota ecclesia canit hymnum: Got sy gelobet und gebene=
dyet, quae cantio est quoque excusa in libellis, quos hic ediderunt.
Qua finita prece brevi solennitas absolvitur et plebs cum benedictione
dimittitur.
Loco vesperarum psalmus unus et alter Germanice canuntur a
plebe; mox prespyter [!] caput aliquod ex veteri instrumento legit et
enarrat; ilico psalmo alio et post eum prece brevissima officium absolvitur.
Egrotos saniores domi, si omnino velint, mensa domini communicamus,
infirmioribus domum eucharistia adfertur, ut antea. Olei
usus evanuit; ita crysmatis nunc evanescit. Nuptiis benedicimus praemissa
hortatione aliqua de iis, quae ad officia coniugum pertinent.
Mortuis gratulamur et oramus pro vivis; caetera omnia aexequiarum
sustulimus.
Habetis nunc, charissimi, quae observemus in ceremoniis quaeve
aboleverimus quaeque vellemus abolita, item quid animi habeamus in
pugna inter Lutherum et Carolstadium, quae omnino, si non
praecaverimus, domini regno negotium facesset. Ut iam igitur in
eadem regula unanimes et solidi ad ecclesiae profectum ministrare
queamus, obsecramus, in domino nos confirmetis et, quantum fieri
potest, nobiscum in domino conspiretis atque, ut conspirare vobis
possimus, moneatis, quae in his omnibus dominus vobis revelaverit.
Is semper nobis propitius adsit. Amen.
Summa festinatione, quod de nuncio sero rescivimus, haec scripsimus,
quare condonate impurius haec esse scripta.
Unterschrift und äußere Adresse fehlen. Auf dem vierten leeren
Blatt verso die Notiz von Bullingers Hand:
Capitonis et Buceri epistolae circa Carolstadium.