Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 364

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

364

<< Nr. 363 | Index | Nr. 365 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Hesch, Jodocus

Ort: Zürich
Datierung: 8 III 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 308-309




--308--

Iodoco Heschio.
Gratia et pax a domino.
Non erat opus, optime vir, ut tam anxie deprecareris culpam,
quae culpa non est, iam altera vice, priore per Franciscum
nostrum, altera per praesentium latorem. Hoc enim habet Christianorum
amicicia fratrum dissimile mundi filiorum amicicie,
ut, cum hii in gratiam redeunt, cunctanter se sibi mutuo credant,
illi vero discussis omnibus simultatis nebulis protinus in fratrum
numerum recipiant, quos paulo ante hostes iudicaverant. Sic et nos
mutuo faciamus: quos unus atque idem spiritus in eandem gracie

--309--

fiduciam convocavit, idem sentiamus, alter alterius onus subeat [Gal.
6. 2]. Quam equidem conditionem sic tecum subiturus sum, ut nulla
sit unquam ętas de perfidia nostra querimoniam ullam habitura; pollicere
igitur de nobis non uti de reconciliato hoste, sed uti de fratre,
quocum nulla unquam offensio intercessit. Que praesentium lator ad
nos attulit, optime curata sunt. Verum, heus tu, senatus noster indubie
maiorem fidem servaturus est, quam ulle possent litere, presertim
hoc rerum statu, quo, si vel iota unum excideret [Matth. 5. 18],
fieret tota Ilias. Ut ergo amicum ad nos misisti nullis munitum pignoribus,
quod equidem pro maximo pignore puto, vis enim tibi fidem
haberi, id quod purę plerumque consciencie postulant: sic et nos
eundem carissimum et fidelissimum fratrem nostrum ad te remittimus,
qui ore ad os, quod dicitur, omnia non modo referet, sed etiam aget
tecum. Quod porro ad me attinet, ne nihil a nobis habeas, hoc meo
me tibi chirographo sic adstringo; ut fratrem fratri decet, his etiam
legibus, ut, si mea parvitas tibi unquam vel hac vel alia in causa
possit prodesse, nulli sim nec ocio neque negocio parciturus, modo deserta
hypocrisi ad deum fortem, vivum venias ad bibendum. Summa:
omnia erunt tibi indubie tuta et secura. Verumtamen omnia noster
referet, quem nunc complicata epistola audi. Plura non permittit
epistola nec planiora. Coram autem omnia et aperte.
Vale, servetque te dominus glorię suę incolumem. Amen. Nihil
fraudis subesse suspicator; aut fraude mecum agat deus: id quod nequit
fieri.
Ex Tiguro 8. die Martii M.D.XXV.
Huldrichus Zuinglius, quantuluscunque est, tuus tamen totus.
(Adresse fehlt).