Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 407

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

407

<< Nr. 406 | Index | Nr. 408 >> 

Absender: Sytz, Alexander

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 14 XI 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 423-425




--423--

Gratia tibi et pax a deo patre nostro et domino nostro Ihesu
Cristo etc. [Röm. 1. 7], dilecte frater, mi Udalrice.
Cum prompto ex Rutlingen ad te scripsi meam et mentem et
statum; qua autem et oratione, non possum non sperare ad manus
tuas devenisse. Postea vero paucis diebus plebanus ex villagio Oberhusen,

--424--

semimiliari a Rutlingenn, vir quidem bone vite, optimus
ecclesiastes, qui propter pericula presertim veris cristofforis nunc rure
vivere timenda ad Rutlingen ad veros sui stipendii collatores sese
dederat, nichilominus tamen frequentissime suam visitabat ecclesiam
et fideliter pascebat gregem suam. Uno autem dierum et completo
sermone dum in templo existens, proch dolor! capiebatur a regulo in
Urach et qui post multa tormenta passus, nullius autem professionis
reus, ductus est ad Stuotgartum et ad veram, ut aiunt, latronum
speluncam suam exspiravit vitam, nunc in arbore pendens, secundus
cum quodam prespitero altero eodem die similiter. Quorum memor
esse velit, cuius super omnia ineffabilis est misericordia. Hinc vero
rumor increpuit, ne in Rutlingen ex confederatorum faucibus tutus
suam vitam ducere possit nec ego nec quisquam alter euangelisantium.
Quid multis? Civitas erat merore et angustia obsessa, nec id infortunii
ducebam exspectare, acquiescens concilio nostro salvatoris
Mathe j.o. [Matth. 10. 23]. Ideo eripui me ad Argentinam, ubi
ecclesiastica vita michi persumme placet. Sunt michi Wolffgangus
Capito ceterique confratres michi amicissimi, quod michi omnium esset
iucundissimum cohabitare eis, qui adeo strenue in nostro Cristo
militant. Sed medicorum multitudo me plurimum molestat, qui et
ipsi penuriam clamitant; quare minime victum et amictum acquirere
possum. Qua autem inopia prius verser, ipse perspicue considerare
possis ex ea spoliatione et iniuria, quam prius ex istis sacrilegis sim
perpessus. Quare, dilecte mi frater et consolator optime pauperum,
per tuam veritatem, pietatem et fidem te obsecro, etiam atque etiam
exoro, memor esse mei velis coram tuis fratribus et primatibus promovendo,
si congruo salario assumi possem in eorum phisicum, aut
in Bern, aut Salator, quos audio medicos affectant [!], quibus nunc

--425--

carent. Et si quid de me boni polliceris, profecto non falleris; fidem
optime conservabo. Nam in cura diligentissimus ero omnium, idque
pro certo de me ipsa fama praedicat, non minus pauperrimis propter
Cristum, quam nummosis propter nummos. Sed ceterum, quod et
omnium diligentissime te exoro, ut presentem gerulum nomine meo
commendatum habere velis, si eum ad quandam famulaturam promovere
possis, sicuti ab eo accepturus sies [!]. Nam ad unguem eum
probavi, qualis integerrime sit fidei et omnium diligentissimus servus;
nulla negligentia in eo. Insit paupertas eius cordi tuo. Quicquid in
eum beneficii collaturus sies [!], haud aliter quam in me ipsum collatum
putares velim. Sed petitioni mee acquiesces, sicuti optime possis,
et spero indubitato, eum alterum tuum fore credas velim, quem peculiari
iure tibi ascribere possis, cum omnium michi optatum esset tibi et
gratificari et benefacere haud aliter quam alteri parti anime mee; et
si quid impetraveris, certiorem me reddere velis ad Argentinam
diligentissime te rogo.
Vale.
Die Martis post Martini anno 1525.
Alexander Sytz, doctor in Argentina.
Venerabili viro ac ecclesiasti optimo Huldrico Zwinglin in Zirch,
fratri suo semper percolendo.