Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 414

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

414

<< Nr. 413 | Index | Nr. 415 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: (Bern)
Datierung: 29 XI 1525

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 440-443




--440--

Gratia et pax a deo.
Opportunissime misisti, frater et praeceptor candidissime, libellum
tuum contra pseudobaptistas, nimirum non minus pro nostra quam tua
sollicitus ecclesia. Nam ad diem dominicum proximum Actorum
caput 18. et 19. [Act. 18. 8, 19. 1 ff.] cum prae manibus habeam, quid
mihi tua interpretatione, quae plane tua non est, sed eius, qui per te
omnia agit [1. Cor. 12. 6], clarius accidere potuit? Utcunque et Thomas
et ego delati simus aput te, eo tamen insanię nunquam devenimus,
ut puerorum baptismum negaremus. Collocuti sumus sępe de hac
re, sed illius animi nunquam fuimus, ut katabaptismum affirmaremus.
Seducit multos scripturarum plana allegatio Baltazari. At ubi ex te
imposturam et praeter eam testamenti rationem viderint, procul dubio
aliter sentient. Sed ut te quietiorem reddam: senatus nostri decretum
est, ut, quotquot rebaptisentur aut quippiam sua temeritate attentent
- iam iam sententia lata est - ut mox proscribantur. Laurentius
Horritiner, Gallensis, e pseudobaptistis mire dicaculus filium habet

--441--

aput nos, qui aliquando, ut imprudenter ita et importune absque omni
iudicio, aput complices et convivas de baptismo effutit, quem Thomas
Wyttenbachius sic compescuit, ut ne os aperiret. Patrem illius
expectamus; sed ubi primum Bernam venerit, exterminabitur. Paucissimi,
immo nulli ferme sunt, quibus catabaptismus placeat. Confabulantur
multi, obiiciunt ex Actis exempla, quibus non baptismi
institutio, sed fructus verbi per apostolos praedicati indicatur; sed
quod sint, quibus ex corde placeat, nullos scio. Fabiano loquere,
ut e scrupulo liberetur. Trempium tuum admone, aput
quem omnia potes, libello tuo. Pręterea, ubi Sebastianus Hoffmeyer
aput vos fuerit, fac, ut et ille fratri suo aput nos ad ravim
scribat! nam et is Gallensis illius consortio gaudet. Id tibi tandem,
ut uno verbo animum meum habeas integrum, persuasum sit de me:
quam diu domino placuerit gregi Bernatum me praeesse, nihil temere
attentabo neque adseram, sed doctiorum exercitata dexteritate in
scripturis utar. Oecolampadius me secundo admonuit, item et
Bucerus, qui et tibi consentiunt, ne hanc contagionem proserpere
sinam. Quod si Thomę satisfactum nondum fuerit, ut tamen non
credo, id efficiam, ut omnia ad te scribat. Cęterum quid de episcopo
Hönstettensi actum sit, ex ore omnium audies. Miconium saluta

--442--

atque illi gratias age de fraterna admonitione. Filius suus optime
se habet, sed interim caveat pater, ne Marcolfo illi quippiam commendet;
nam literę intercęptę sunt in quodam pago nobis vicino et
ad senatum nostrum delatę. De tunica et pileo, num receperit, nondum
constat. Mihi filius est et frater Felix ille Myconius; nihil de
eo turbetur pater. Sat est. Tu me commendato utere atque omnia
mecum age, quae domini verbum et ecclesias promovere possunt.
Vale.
Ocyssime ea hora, qua Claudius a Madiis et literas et
libellum obtulit.
29. Novembris anni MDXXV.
Bertoldus Hallerus, ex animo tuus
et discipulus et frater.
Omnia boni consule.
Libellum tuum nondum legi, cum iam primum in manus meas
venerit. Sed mentem meam nunc habes de tota catabaptismi causa,
ut potius emoriar, quam vel rebaptisem vel rebaptismo consentiam.
Et nunc audio Trempium quoque libellum recepisse. Sed si per
ocium liceat, scribas illi. Scribat et Sebastianus fratri suo. Interim
salutabis nomine nostro Leonem, Casparem, Miconium,
Nicolaum Fürstein, Hallerum et omnes, et si quae digna scitu
fuerint aut necessaria, cum Hallero nostro communica. Postremo,

--443--

ubi consultum Tigurinis tuis videbitur oratores ad nos mittere, fac,
ut mittatur vel unus eloquens, et mirum in modum conducet.
Huldricho Zuinglio, Tigurinorum episcopo doctissimo,
cum primis observando.