Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 467

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

467

<< Nr. 466 | Index | Nr. 468 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Wüst, Michael

Ort: (Zürich)
Datierung: 10 IV 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 561-562




--561--

Gratiam et pacem a domino.
Venit ad nos, mi Michaël, hęc foemina, quę quęnam sit, ignoro,
vehementer obsecrans, ut te per literas a catabaptistis avellam. Cui
ego primum constanter negavi, quod petebat, subindicans, quam multa
non ante multos dies tecum super ea re disseruerim; at vicit importunitate
sua mulier ac istas inter meas occupationes extorsit, quibus
ego non tantum volo te ab illorum hominum hypocrisi deterrere,
nec enim ad hoc satis idoneę sunt aut instructę, quantum foeminę
satisfacere, quę te adserit nondum esse retinctum, sed metuendum
esse, ne longa istorum hominum consuetudine rapiaris in eorum vesaniam.
Quid, quęso, multis tecum agerem? Christianus es? Quid
ergo tibi commercii cum his est, qui se a Christianis separant? At
dicunt: nos Christiani sumus, ii vero, quos creditis, Christiani non
sunt. Quis, oro, vobis id indicavit? An cognitores estis cordium ac
renum [Ps. 7. 10 u. ö]? Qum Christum constanter corde teneant, ore
confiteantur, operibus emulentur, quantum dominus dat, qur iudicant innocentem
fratrem? Quot enim putas myriadas esse in ecclesia Christi,
qui vitę sanctimonia, morum probitate, oris parsimonia pręstantissimos

--562--

catabaptistarum antecellunt? Attamen, ut hoc interim illis donemus,
excellere eos sanctitate: quis quęso, spiritus eos docet, mox ut tantillum
supra alios promoverint, efferri debere? An Christus huius
arrogantie autor eis adducitur? an apostoli exemplum prębuerunt?
Quę unquam historię prodiderunt quosquam ab ecclesia Christianę
plebis secessionem fecisse, mox ut paulo meliores essent promiscuo
populo? Fecerunt hoc monachorum factiones; sed numquid propterea
meliores erant, quod tanti se ęstimarent? Taceo blasphemam catabaptistarum
loquacitatem, quę omnem omnium maledicorum virulentiam
superat, arrogantiam stultam, simulationem pervicacissimam; quid
enim non faciunt, ut videantur ab hominibus [Matth. 6. 1.5]? Deinde
facile abstinent magna pars illorum a deliciis, quod ex infima desperabilique
plebis colluvie ad hunc portum appulerunt, ut ex obscuritate
sua nobilitatem faciant. Quod si eis facultas adsit, Sardanapalos
videas ac Heliogabalos ludum ac iocum esse prę istis. Scio Grebelium,
utcunque peieret, non alia ratione animum a parentibus despondisse,
quam quod non suppeditarent, quantum illius licentia postulabat.
Vexat mentem humanam, nisi vehementer contra hos impetus
ac ventos firmata est, glorię cupiditas. Eam omnes celant, iuniores
tamen paulo infoelicius; semper enim deprehenduntur. Quocirca mentis
oculos adperi et vide, quid Christianum hominem deceat, non quid
isti faciant aut loquantur. Cupit hęc foemina te in urbem reducere.
Ego operam meam ac fidem tibi semper polliceor.
Vale.
10. Aprilis MDXXVI.
Huldrichus Zuinglius.
Michaeli W^#üestio, amico suo haud vulgari ad manus.