Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 48

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

48

<< Nr. 47 | Index | Nr. 49 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Utinger, Heinrich

Ort: Einsiedeln
Datierung: 5 XII 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 110-113




--110--

Ad Henricum Utingerum apologia Zinlii.
Scripsit ad nos amicorum nostrorum quidam doctissimus et amicissimus,
Henrice charissime, famam de nobis apud Tyguros dissipari,
potentis cuiusdam apud nos filiam a me stupratam eamque rem
(ut non est impar) plurimos offendere amicorum etiam. Cui non potui
non respondere calumnię, ne tu, scilicet singularis amicus, sed nec alii
falsis rumoribus nostram vitam aversentur. Habenas stilo laxans liberius
confidentiusque tecum agam. Principio igitur non te lateat, ab
hinc ferme triennium, me in animo proposuisse, mulierem non tangere,

--111--

quod Paulus bonum dixerit esse mulierem non tangere; id vero parum
fęliciter cessit. Nam Claronę dimidium inde annum, Eremi
annum, haud diutius, in proposito perstiti, quippe neminem Eremi
habens comitem huius instituti, scandalizantes vero non paucos, heu
cecidi et factus sum is canis ad vomitum, de quo Petrus apostolus.
En cum verecundia (deus novit) magna hęc ex pectoris specubus deprompsi,
apud eum scilicet, cum quo etiam coram minus quam cum
ullo ferme mortalium commentari vererer. Quod autem ad stuprum
attinet, en nihil moror satisfactionem parare. Potentis aiunt filiam
stupratam. Potentis esse filiam non inficior; nam id genus hominum
est potens, cui impune vel imperatoris barbam attrectare licet, nempe
tonsor. Filia est, nemo negat, nisi forte pater ipse, qui etiam eius
coniugem, filię matrem, mulierem fide probitateque conspicuam, adulterii
sępe insimulavit, fortiter magis quam vere; sed et filiam istam,
de qua sermo, ab hinc prope biennium, ex alimonia sua exclusit, nihil
vestium, nihil cibi impertiens. Verum quid ad me, quod talis viri
filia? Si virginem addant, hic nobis labor nascitur; verum facillime
excutiendus, posteaquam nonnihil vitę nostrę rationem attigerimus. Ea
nobis perpetuo fuit, nec alienum thorum conscendere, quod pallium
Esaias dicat brevius, quam duos viros contegere possit, nec virginem
vitiare, quod Pauli doctrina religiosum abhorrui, sed nec deo
dicatam prophanare, quod sacrilegii loco id vitii habeatur. Testes invoco
cunctos, quibuscum vixi. Hęc, inquam, dum aduc loqueremur
ut parvuli, sedulo observavimus etiam parvuli. Nunc autem ad ętatem
maturiorem ubi ventum est, putas, mi Henrice, (scio autem, te non
istius esse animi) adeo nos esse oblitum omnis equi, omnis olim instituti,
omnis innocentię, denique veluti asinum iam gravescente ętate
in Venerem propensiorem factum, ut, quod olim vitaveramus, nunc
nobis asciscamus malum? Non tam damnosam aleam ludit Zinlius,
qui etiam corporis sensuum cum dispendio nocturna versare manu,
versare diurna non cessat Gręcorum Latinorumque et philosophos et
theologos, qui quidem pertinax labor ęstus illos impudentes vel mitigat,
si non extinguit. Adde, quod huius rei tantus nos semper tenuit pudor,
ut etiam dum Claronę essemus, si quid peccabamus in hanc partem,
tam illud committebamus occulte, ut etiam familiares vix rescirent.
Sed age rem ipsam nunc prorsus attingamus, sacra mota (quod dicitur)
ancora, minime veriti opinionem vulgi, male ominatum existimantis, si
liberius in fęminam inveharis. Fuit hęc ἡμερινὴ παρθένος νυκτερινὴ
γυνή, hoc est diurna virgo, nocturna mulier, neque adeo diurna virgo,

--112--

ut non universus Eremi populus non nesciret, passimque in eam id vulgi
iactaret: quid obest capiti, quod etc. Hec enim unum et alterum
experta virum tandem et me passa est; immo, ut vere dicam, vix in
hoc traxit blandiciis plus quam blandis, nec, quod ad me spectat, ego
ignoravi, eam devirginatam. Nam ille (occultius nunc loqui decet)
quem tu insanum futurum iam vaticinatus es, eam stupravit, quę etiam
in tonstrina laborem patris levavit, quę levitate apud antiquissimos
quoque adeo infamis fuit, ut proverbium iactatum sit: in tonstrina.
Cum hoc igitur insano futuro sepe tonstrinam ingressos in nos oculos
coniecit, actum est, ut iam uterum ex me ferat, si modo vel hoc certo
scire potest. Hęc, inquam, apud nos summi et infimi decantant, nulli
tamen Eremi sunt, qui me stupri vel insimulent. Sed et tota gens
puellę non nescit eam stupratam, priusquam ego Eremum migraverim,
unde mihi nihil negocii facessitur. Est preterea quendam ex adiutoribus
Eremitanis experta, quod non minus vulgatum est. At nec
ipsa puella diffitetur. Eam nunc belli isti Zoili virginem resarciunt,
solum ut me, alienissimum ab hoc scelere, stupri reum constituant. At
forsitan id accidit istis, quod illis, quibus glaucoma in oculis ab obiecto
vehementiore aduc sedet, ut omnia, quę vident, flava existiment, nimirum
invidia cęci male, immo pessime iudicant pessimi παρθενομέτροι
hoc est: virginum metitores. Quod si Tyguri puellis tot viros expertis
aduc datur esse virgines, quę tandem dicetur aut nupta aut meretrix?
Hęc non modo stuprata, sed ferme spurcata Tyguri si dicatur virgo,
quę nec ab amicis, gratiam sane non parvam debebit, quod sibi ad
ignoscendum damnum aut delictum tam faciles iudices invenerit; est
enim nunc Tyguri partumque prestoletur; at Hercules nos nescimus
ubi loci. Nos tandem statum in hanc sententiam explicuimus: non
modo illam aut aliam, sed nullam, quoad viximus, virginem a nobis
stupratam; quod autem hęc ex nobis se ventrem ferre adfirmat, non
inficiamur; culpam apud Deum Opt. Max. dudum deprecati sumus. Id
illi quoque ęqui bonique consulere debebant, memores iustum septies
in die cadere atque Petro imperatum septuagies septies ignoscere [cf.
Matth. 17. 22]. Qui dum forte ingerent futurum, nos consuetudine teneri,
respondeas, nihil in hoc esse periculi - nihil tamen spondeo memor,
quod circumdatus sim infirmitate - nunquam enim aureis illis suis
Venus vinxit catenis, ut Hephestius ille male celer nos deprehenderit.
Quod ad sacerdotium attinet, deum testor ingenue, cederem, si
viderem ad illud adspirare viros theologos et non matęologos, aut iure
obstreperos magis, quam iuris peritos. Proinde res nostrę bene habent

--113--

et dominus Geroldzegius magnis nos pollicitationibus oneravit,
quibus necdum respondimus; quare non opus habebis nostri gratia
aliquibus importunari: nam si Christus per nos blasphemabitur, nihil
movebimus. Nolumus hunc in periculum venire. En apertius loquimur
(nam diu scribendo fatigati sumus): si nostra hęc calumnia constanter
a Zoilis nostris dispergitur, profecto Tygurini omnes, dum
me evangelizantem audirent, hoccine [!] vitio ad maloscogitatus abducerentur,
et sic Christus periclitaretur. Ideo consultius esse puto, rem
recte expendas, num eius periculum alicubi in vobis versetur, atque
deo dein magis pareas quam hominibus [cf. Act. 5. 29]. Quod si subinde
dominis placuerit de nobis aliquid, promissis respondebimus haud ut
rupta fidelia. Musicum nos esse non nulli sunt causati; nae illi sunt
impudentes asini ac alieni prorsus ab omni consideratione; rei familiari
hac parte consuluimus. Nam illi mimum aut musicum qum audiunt,
stipem depromere coguntur; nos (quod dicitur) intus nobis canimus
gratisque audimus iucundam symphoniam. Multa (ut tandem finiam)
satis scurriliter effutivimus; sed hoc genus hominum aliter non intelligit.
Quicunque videntur tibi conveniendi convenias, si lubet: nos firmi
stamus proposito. Reverendus d. prępositus dudum erat literis compellandus,
consulto tamen obmissis. Myconium patere hanc nostram
blacterationem rectius quam satisfactionem legere, aut quos placuerit.
Tibi scribuntur, tibi stamus et cadimus. Rem tamen omnem, quod
ad meam suggestionem attinet, cela! Has alias literas, quibus scriptę
sunt, distribuito, precor et nos etiam, si sinistre cesserit, solito amore
prosequere, quod invicem nos quoque pręstabimus.
Vale meum decus et presidium
Ex Eremo divę Virginis MCCCCCxviij vto [!] Nonas Decembris.
Omnia optimi consule. Saluta d. Engelhart.
Adresse fehlt.