Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 503

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

503

<< Nr. 502 | Index | Nr. 504 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 9 VII (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 651-654




--651--

Gratia et pax. Fortissime Zuingli
Quod Capito noster sępe magis ad iuvandum miseros quam prospiciendum
rebus suis propensus est, praeter pericula aliquoties iam
luculentam rerum etiam iacturam fecit. Ex sacrificulis ille noster
praeclarus nuncius est, qui ob euangelion exulant, vitae inculpatae,
nisi quod non valet summa ingenii dexteritate et soleat nonnunquam
a vino superari; omnino enim est capite, ut nostri aiunt, non bene
obfirmato. Hunc igitur ut simul aleret et nuncio uteretur, impensis
Cephalęi ad te misit, qui legatione ista tam egregie functus est, ut
per Friburgum ubique spargatur et incęperit hic cantio esse: tandem
proditionem nostram patefactam, deprehensum in nostris literis,
quid mali moliamur. Hoc scilicet adhuc inter reliqua fatis nostris
deerat. Scripsit Helvetiis Capito graviter, ut mihi videtur, satis,
quae indubie videbis. Caeterum a Wittenbergensibus non est,
quod per me aequi aliquid expectes, qui iam non minore, quam forte
tu ipse, illorum indignatione gravor. Pręcipue male propitium habeo
et dira minantem Pomeranum, cuius psalterium veritate conspurcavi.

--652--

Voluerat in me scribere, sed statuit Hercules ipse cum omnibus
monstris simul congredi. Tu dic Pelicano, vocatum in periculum
ipsum, me proditurum huius mei peccati authorem. Alii narrant,
postquam ingrati adeo sumus et tanti dissentientium a se sanctimoniam
facimus, dixisse indignantem, sibi posthac victurum et nihil deinceps
scripturum. O caro, o Satan, quae nobis negotia facessis! Nobis
pergendum erit in adserenda gloria dei, et videbimus arrogantiam
istam evanescere.
Tota Holandia et Frysia per Rodium et alios quosdam pure
iam sapit; resipiscunt quotquot et per Flandriam, Brabantiam atque
Geldriam sunt Christiani. Apud Saxones et Nurmbergenses
regnat adeo Lutherus, ut plerique in his nostris nundinis nihil nisi
Lutheranum voluerint emere. Vide, ut facile ex hominibus deos
facimus [Act. 14. 11. 12]. In ditione Marchionis Badensis efficit
Strauss quidam, ut nostris libris edicto principis interdicatur. Is
omni septimana unam concionem in nos habet et nuper, cum argumenta
ipsum deficerent, incępit cum lachrymis hortari plebem ad precandum,
ut deus vellet Christum sibi in pane servare, e quo, si ipsum
contingat eximi, actum esse de Christianismo. Ibi cordatus aulicus
et probe sentiens dixit in aurem primario inter principis senatores:
Struthio noster hic videtur facere, quod nautae solent, qui tum demum
ad precandum hortantur, quos vehunt, cum arti suae et remis
diffisi imminere iam nauffragium [!] sentiunt; ita iste caussae suae videns
nauffragium [!] adesse, nec potens argumentis et per scripturas illud

--653--

avertere, convertitur tandem ad preces; equidem nullum pro hac re vel
pater noster dixero, satis habens Christum regnare in coelis. Ita stulti
improba sua insectatione efficiunt, ut veritatis inde homines reddantur et
curiosi et amantes. Nurmbergensis Osiander dedit tandem ad nos
post diuturnum silentium et multoties provocatus literas, significans se
carnem adserere praesentem, de nobis vero dubitare; consilium suum
esse, ut per literas de re hac commentemur, si quo modo possimus in
eandem sententiam conspirare et dissidium hoc inter nos amoliri.
Rescripsimus ei libere, quod sentimus et docemus, et expostulavimus
cum eo de iniquitate, qua illic per magistratum libris tuis et Oecolampadii
interdictum est legendis. Ionae Wittenbergensi miseram
tuum primum in Fabrum libellum, in quo meministi te cum
Luthero facile conventurum, citra intercessionem illius, et monueram,
ut paci ac concordiae restituendae vellet dare operam. Rescripsit,
se legisse tua et Oecolampadii omnia, sed tam fortia non deprehendisse,
ut a simplicitate verborum domini cogant recedere; quare si
ad nostra conniverent, ligari se blasphemiae; cogitaturum tamen de
pace; nam hodie adhuc te, Oecolampadium ac nos ut fratres et
amicos se complecti, doctrinam autem nostram hanc nunquam probaturos.
Statui rescribere, his parum respondere, quae agit modo
et scribit Lutherus: nos non posse agnoscere ex spiritu Christi
studium illud esse, quo ille totum Christum in nobis Satanam facit
ac enixius nobis omnem fidem derogat, quam ulli fere papistae. Nos,
cum aliter fieri nequit, non postulare, ut nostra probent, quando, ut
aiunt, non possunt ea non blasphema agnoscere; damnent nostra, sed
scripturis, eisdemque sua probent; tantum sinant ab ecclesiis et nostra
legi, ut possint Christiani, quorum iuditium est, omnibus probatis
bona amplecti [1. Thess. 5. 21]; neque damnent, quae esse Christi in
nobis inficiari non possunt, ob hoc dogma, nos idem vicissim facturos,

--654--

orantes, ut nos tandem dominus in unitatem spiritus adducat. Equidem
certo scio, si tantum tua et Oecolampadii possent passim legi, brevi
videremus paucissimos Christianos a partibus adversariorum staturos.
Quid Capito et ego cogitaverimus de responsionibus vestris ad prologum
Lutheri, ad Oecolampadium perscripsi. Capito noster
fere luscus factus est; quod illi immissum est, ne nimium lasciviat,
mire alioqui petulans et a cruce alienus. Vix vidisti hominem, cui
plura accidant. Equidem soleo illi dicere multo charissimum ipsum
deo esse, quem tot tamque variis flagellis cedat.
Salutant te fratres. In domino vale cum tuis et saluta nostro
nomine Pelicanum [!],Leonem, Myconium ac reliquos.
Vale iterum atque iterum.
Argentorati 9. Iulii.
Martinus Bucerus, tuus.
Fortissimo Christi preconi Huldericho Zvinglio,
observando amico et praeceptori.