Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 532

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

532

<< Nr. 531 | Index | Nr. 533 >> 

Absender: Rhegius, Urbanus

Empfänger: Zwingli

Ort: Augsburg
Datierung: 28 IX 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 726-728




--726--

Huldericho Zuinglio Christi graciam ac pacem.
Quë "De peccato originali" nominatim mihi dedicasti, charissime
frater, magna sane animi voluptate pellegi. Libello enim exiguo (si
folia spectes, sed ingenti, si rerum pondera) satis superque declarasti,
syncerius te sentire de peccato originali, quam suspicati sint quidam,
quos hac tua lucubratione placatum iri nihil dubito, etsi sit, quod
male cautus lector et invidus calumniam rapere possit, ut est dies
hęc. Cum enim quaeris, an Christus universum genus restituerit, an
ecclesiam tantum, respondendo antithesin facis Adami et Christi atque
operum utriusque, teque potuisse respondere ais, tantum profuisse
Christum sanando, quantum nocuerit Adam peccando. Mox addis:
"Noluimus tamen istam sententiam proferre, quod nonnulla obstent et
non video, an aliqui eam tenuerint". Haec sunt, quae prima fronte
duriora videbantur; non quod de te, viro docto et integro, quiddam
sinistri suspicer, sed quod vitilitigatoribus vererer ansam praeberi
calumniandi, quasi Origenicum quiddam subsit. Origenes enim
hoc apostoli textu Ro. 5. [Röm. 5. 19 ff.] permotus adseruit sanguine
Christi non unam tantum hominum partem, sed universum omnino

--727--

genus perpurgari tandem et salvari. Iste igitur sensit efficaciter tantum
profuisse Christum, quantum obfuerat Adam, cum omnes tam
homines quam dęmones tandem salventur, id quod tibi multę lectionis
homini iampridem librum "περὶ ἀρχῶν" Origenis legenti obviam venit.
Remedium Christi etiam pro mille mundis sanandis efficacissimum
esse dicent, cęterum remedii participes fore eos tantum, qui credunt,
credere autem non nisi electos Ro. 8. Act. 13. [Röm. 8. 28 ff., Act.
13. 2]. Proinde universales illas ad credentes tantum referri, non ad
quoslibet. Quod de filiis Abraham promissionis ratiocinaris, non
displicet. Denuo legenti si quid occurrerit, quod scrupulum iniiciet,
ad te perscribam. In transcursu enim atque in media turba libellum,
ut primum exhibebatur, raptim legi.
Verba Marci 16. [Marc. 16. 15 f.] contendis non intelligenda esse
absolute, sed de adultis, qui euangelion audierunt. Cui quidem sententię
obstant nonnulla, quae iam non vacat scribere prae negociis.
Quid autem dicemus ad hanc generalem apostoli sententiam? Non
potest fieri, ut quis deo placeat, nisi fide [Hebr. 11. 6]. Credere igitur
oportet salvandum. Salvari neminem scimus, nisi in Christo sit;
Christo inseri non nisi fide posse arbitramur. Qui Christum non
recipit, huic non datur potestas, qua filius dei fiat et hęres. Porro
in salvandis fidem propriam exigi, non sufficere alienam, vel ille locus
ostendit Habacuc [Habac. 2. 4] [*Hebräisch] .
Hęc rapui verius, quam scripsi, urgentibus me negociis in loco
ad scribendum minime idoneo. Proin boni consules tumultuariam
scriptionem. Scribam ad te brevi fusius, charissime frater. Quod
ad eucharistiam attinet, Augustę nihil est periculi. Veritas triumphat,
mussantibus nonnullis, sed nihil efficientibus, quippe egregie ineptientibus
in re non intellecta.
Vale, unice frater.
Ex Augusta 28. Septembris 1526.

--728--

Saluta ex me Pellicanum, virum optimum, Leonem et reliquos
verbi ministros.
Sententia Exodi [Exod. 23. 15] [*Hebräisch] , ut ab Eccio opponitur,
tibi videtur repugnare propter verba Deute. 16. [Deuter.
16. 17] [*Hebräisch] . Fac intelligam, quid velis, quando
scripsisti oppositum potius intelligi eius, quod hactenus intelleximus.
Tuus Urbanus Rhegius.
Rana et Agricola boni viri sunt: si quid peccant, non peccant
malitia in casu nostro de eucharistia.
Clarissimo viro Huldericho Zuinglio, theologo, Tigurinę ecclesię
episcopo, suo in Christo fratri. An huldrich Zwingli zuo Zürch.