Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 552

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

552

<< Nr. 551a | Index | Nr. 553 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Oecolampad

Empfänger: Strassburg

Empfänger: Capito, Wolfgang

Ort: (Zürich)
Datierung: 29 XI 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 778-783




--778--

Gratiam et pacem a domino.
Quid, carissimi fratres, pater filio suo Iudoco per epistolam
significaverit, equidem ignoro; at hoc scio, quidquid tandem scripserit,
vobis non magnopere curandum esse. Trahit enim hominem adfectus
fratris, quem, ut nostrorum vitia postremi discimus, bonum aut saltem
aequabilem virum esse putat, cum sit Catilinarii gregis perditissimus.
Sic autem ἀφ̓ ἑστίας res habet. Habuerant comitia ἐν Θερμοπύλαις,
quibus convenerat, ut senatum populumque Tigurinum
denuo hortarentur, ut vel unam missulam admitterent. Id ubi Bernam
nunciatum est per eum, qui legatione functus fuerat, quidam candidus
ac fidelis urbis nostrae amicus sic occurrit: Quid frustra sumitis

--779--

operam? Nonne videtis in diem minus ac minus profici apud Tigurinos?
nec immerito. Dicitur enim non modo apud istos, sed passim
ac vulgo missam esse missam faciendam. Tum, qui legatus fuerat:
Non fuisset, inquit, istud temere a nobis decretum, si non essent
Tiguri, qui precibus, quamvis tacitis, nos expugnavissent? Hanc
vocem amicus indicavit. Quid ergo nobis oscitandum erat? Omnia
ergo circumspicientibus videbatur hulcus istud pensionariorum, potius
proditorum ac praevaricatorum, aliquantum exulcerandum esse, maxime
cum omnes liquido viderent cuncta in comitiis μισθοδοσίᾳ corrumpi
consilia, neque hoc solum, sed etiam eadem ratione conduci μισθοφόρους,
ut euangelio resistant, quomodo principibus contra patriae
salutem adsistant. Adparebat etiam istud: gregem Catilinarium
perpetuo concursare ac gratulari, si quid adversi passa esset ecclesia,
eosque omnes, qui in suspicione essent alienae pecuniae, pertinacissime
stare contra euangelium. Quid multa? Adparebat eos omnia facere,
quae solent corrupti homines, qui lectione vobis non possunt esse
ignoti, qui Salustios ac Cicerones olim perlegistis; nobis vero non
possunt non esse notissimi, qui experimur vivam proditionem. In hoc
ergo statu cum res essent et homines isti ad omnem occasionem se
magis esse metuendos, quam hostes ipsos factis dictisque omnibus probarent,
fateor: constantissime invexi in proditionis flagitium ipsumque
sic admotis omnibus arietibus concussi, ut conscia pars aperte videret
murum concidisse, quamvis alii, quod metus erat, iram ac indignationem
simularent, alii tamen, quod res erat, aegre dissimularent. Excidit
per eas orationes non imprudenti, sed volenti, haec similitudo:
Cardueles semine canapi vivere, at non nisi trito; si et hos patriae
proditores ac mistophoros non possent testimoniis (ad quam isti anchoram
confugiunt) convinci, quis enim tam stultus sit ac sui negligens,
ut in tanto crimine arbitros admittat? tormentis ergo, quae per
canapi funes, qui et ipsi torti ac veluti semen triti sunt, apud nos
irrogantur, inquirendum proditorem, sed neminem esse tormentis tentandum,
nisi de quo aliqua extarent indicia. Dixi quiddam me quoque
in hac re scire. Hoc autem non vanus feci. Repertae enim
erant literae quaedam, quas omnes putabant me ignorare, super quibus
optimi quique diligenter consultabant ac clanculum; sed et aliunde
pluribus tum viis tum modis multa didiceram. Constituitur ergo dictatura

--780--

ad praesens malum, non Romanorum more, ut unus aliquis
summae totius rei praeesset, sed optimates viri undecim, quibus inquirendi
ac disponendi provincia demandatur. Inquiritur; inveniuntur
multa tum levia tum ardua, sic tamen, ut, qui aliquando edixissent,
quorum erant conscii, infitiationem meditarentur. Sic enim solet vulgus
ac tepidum illud hominum genus, quod etiam ad iudicis machaeram
pallescit. Ibi Grebelius, pater Cunhardi Grebelii, qui fuit

--781--

catabaptistarum coryphaeus, capite plexus est, vir nobilis ac summae
apud nos auctoritatis, quod a caesare, Gallo, pontifice Romano
plus mille quingentos florenos filii praetextu accepisset. Adde (quod

--782--

ipse non olim arbitratus sum), quod Cunhardi, filii eius, uxor
marito ante menses aliquot mortuo apud socerum haereditatem petivisset,
quae ex triente uxoribus apud nos evenit; repulsa est a socero
hac responsione, quod filius nihil peculii habuisset. Ac postmodum
inventi sunt quadringenti adhuc aurei, quos ille nomine filii in suum
receperat marsupium. Fugiunt Grebelio interfecto quidam alii, portis
nequicquam serratis; nam patruus Iudoci in plaustro stercore omisso
evectus est. Sic scilicet in stercore salutem invenire debent, qui
ventris stercorisque causa patriam produnt. Laborant nunc pro reditu
isti, innocentiam praetexentes, quod Grebelius maior fuit, quam ut
conscium se negotiorum istorum hominum faceret, quamvis hac parte
imprudens fuit, quod ipsi eius negotiorum conscii fuerant. Est et
alius quidam, nomen est N. N., tortus, homo mancus, cui brachium
sinistrum, quod dextero brevius esset, mox inter initia dissiluit flagitioso
homini ac audacissimo; hanc remoram iniecit dominus flagitii
cumulo. Viget adhuc dictatura et inquisitio. Nos inter haec omnia
ad constantiam non minus adhortati sumus, ut malum tollatur, quam
exempla protulerimus, quibus hoc hominum genus imperitis fieret
cognitum. Καὶ ταῦτα μὲν ταῦτα. Contra Struthionem apologiam
excudet chalcographus ante natalitium diem domini. Expostulationem
Latinam ad Lutherum nondum orsi sumus; dabimus tamen, si
dominus velit, ad nundinas Francfordanas. Plutarchi "Vitas"
arbitror utiliter legi posse; at exemplar Aldinum, cum sit nimis
carum, praestaret, ut Cratander in duos tomos scinderet, ac ad dictas
nundinas priorem daret, posteriorem ad autumnales. Si ergo

--783--

Argentinenses, Basilienses, Norimbergenses nostrum consilium
approbarent, fieret, ut centenarium unum aut alterum certo se venditurum
sciens ocius ad hanc operam sese accingeret. Mihi certo omnes
auctores contemplanti unus iste videtur non tam ob stilum quam ob
argumentum honestissimum graeculis nostris manibus terendus.
Valete, fratres carissimi, ac dominum pro nobis orate.
Penultima Novembris ad lucernam M.D.XXVI.
Oecolampadio ac fratribus Argentinensibus, maxime Capitoni.