Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 572

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

572

<< Nr. 571 | Index | Nr. 573 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 6 I (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 13




--13--

Gratia et pax Christi tecum. Dilectissime Zwingli
Henricus ille, scriba senatus nostri, omnium, qui hic agunt, fratrum
facile integerrimus et in asserendo euangelio Christi dexterrimus, utique
dignus est, qui tuo colloquio abundantius fruatur. Per hunc nunciare
poteris, quicquid nos facere velis in gloriam euangelii. Accipies
autem ab eo, quo in loco res nostrę sint. Scripsi nudiustercius quędam
Pellicano, ut audirem eius consilium. Eius rei et hic Heinricus
conscius; nihil enim ab illo occulto. Poteris data opportunitate
cum eo loqui. Jussi autem Pellicanus negocium tibi aperiret. Sane
animus meus, ne quid agam in hac re, quod euangelio iure detrimentosum
sit. Domini fuerit dare gratiam. Proinde si vacat, tu vel
Pellicanus rescribite, aut cum illo consilium communicate. Cętera
Heinricus nunciabit, quomodo vilescant missę ęt cetera.
Datę Basileę 6. Januarii.
Tuus Ęcolampadius.
Hulrico Zwinglio suo.