Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 573

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

573

<< Nr. 572 | Index | Nr. 574 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Philipp, Markgraf von Baden

Ort: Zürich
Datierung: 11 I 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 14-15




--14--

Huldrichus Zuinglius Philippo Badensi marchioni S.
Gratiam et pacem a domino.
Respersit omnium, qui apud nos sunt piorum aures pietatis
tuę fama, clarissime marchio, quę me tam confidentem reddidit,
ut mortalium omnium postremus ad te, dominum meum observandissimum,
istas dare nihil sim cunctatus. Adstipulatae sunt
proposito tua illa insignis bonitas ac ingenii vere ingenui dexteritas
et, quae alios deterrere potuisset, amplitudo. Invitavit quoque super
omnia iudicii sanctitas, quae in principibus ut rara, pro dolor, est hac
tempestate, ita in te incorrupta nitet, ut nemo conscientia bona fretus
non audeat intrepide ad te accedere. Cum ergo Jacobus Struthio),
homo fortasse audentior quam doctior, loquentior quam circumspectior,
libellum in nos ediderit, se quidem non magnopere, te vero, illustrissimo

--15--

ac optimo principe, indignissimum, quo et eucharistiae veritatem subruere
et, quam in euangelii sui ministerio autoritatem dominus dedit,
contaminare ex professo etiam nititur, nihil cessandum esse duxi, quo
minus istius impudentiae responderemus, propterea quod esset a sacris
concionibus tuis. Certus enim sum, quod, quicquid tandem in considerationem
veniat, ubi veritas eius singulari prudentiae tuae planius exponatur,
nullatenus offensum iri posse. Est ergo eucharistię causa
nobis hoc libello denuo tractata; faxit deus, ut omnia in gloriam suam
cedant, non hercle quasi prius non sint affatim omnia prodita, sed ut,
qui contentiosi sunt, plane videant, verborum figmentis veri faciem
obscurare nequire, semperque futuros esse, qui illius amore non modo
silere, sed non in discrimen quoque venire nolint. Lege ergo, si licet
ac decet, eum libellum, neque hic quicquam dictum puta in sacrosanctam
pietatem tuam. Videbis haud dubie indigne facere, qui rem minime
compertam sic apud indoctam plebem traducunt. Boni facito pro tua
bonitate omnia et, ut euangelio eiusque ministris hactenus tanquam
Abdias [1. Kön. 18, 3ff.] patrocinatus es, perge.
Tiguri, 11. die Januarii 1527.