Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 599

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

599

<< Nr. 598 | Index | Nr. 600 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: (25 ff. III 1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 71-72




--71--

Gratia et pax.
Ago gratias pro diligenti tuo contra iratum nimis Lutherum
patrocinio, quod certe non merueram, a vertendis illius operibus per
te pridem dehortatus. Sed tum fidem typographo obstrinxeram. Ita
de Pomerani psalterio quoque monuisti, cum fere opus ad umbilicum
perductum esset. Antequam de tuo patrocinio certior factus essem,
ipse mihi patrocinatus fui. Mitto apologiam cum iis, in quae ille ita
debacchatur. Si quando vacaverit, legas meas nugas, quo moneas, si
quid praeter decorum aut gloriam Christi; tu certe meam de te
expectationem facilitate et suavitate orationis longe superasti, etsi
absoluta expectarim.

--72--

Vale et recrea nos scribens de successu apud vos regni Christi.
Vale iterum et iterum.
Saluta nobis Leonem, Pelicanum (!) et fratres alios.
Salutant te Capito, Hedio et alii.
Martinus Bucęrus tuus.
Huldrico Zvinglio euangelistae Tigurinorum vigilantissimo,
eruditione et pietate suspiciendo.