Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 60

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

60

<< Nr. 59 | Index | Nr. 61 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhenanus, Beatus

Ort: Zürich
Datierung: 22 II 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 138-139




--138--

Beato Rhenano Ζύγγλιος S. D.
Quod ad nos tam sedulus de M. Lutherio scripsisti, gratiam
habemus; sed et commodum his diebus abbas sancti Jωannis literas
cuiusdam Wittenburgii studii moderatoris misit, quibus hic illi gratulatur,
quod Lutherii scripta legat, hominis vere Christi imaginem
referentis; addit item, mox ubi Augustę a cardinali s. Sixti solverit,
recta Wittenburgam redierit [!], ubi nunc cum maxima omnium admiratione
Christum constantissime εὐαγγελίζῃ, ἕτοιμος καὶ δἰ αὐτοῦ
σταυροθῆναι [!]. Accepimus item a Frobenio munuscula, quę nobis
suopte genio cum placeant, non nihil tamen gratię illis addit, Frobenii
donum esse, cui nos peculiariter scripsissemus, nisi perpetuus
scribendi nobis torpor esset insitus negociaque nunquam finienda circumstreperent.
Mittimus hanc pecuniam, aureos nummos videlicet
quinque, argenteam aliquantum, ex libris contractam; superest pars
aliqua librorum, quę, ubi in ęs liquabitur, item ad eum defluet citra
tamen omnem rationem; nam capitulum hoc nostrum familiarium etiam
rerum rationem non fert. Michael Sanderius hoc cupit, ut primus
vel 2us peculiariter seorsimve complicentur asseribus, quantum fas est,
tenuioribus; 3us et quartus uni operimentis vestiantur, similiter quintus,
qui haud dividi potest, sextus item et 7us uno tecto habitare

--139--

contenti erunt, quod nec 8us et 9us, quorum uterque iustum pręstabit
librum. Chrysostomi opera eo modo, quo nobis sunt concinnati, in
duas scilicet partes ligentur, cętera Erasmica in cartaceos asseres
(hültzi schuriseli). Sed et "Enchiridion" item aliud intra cartas
Matthias arceat pro domino Henrico Utingero, viro humanissimo,
Tygurino canonico. Precium omnium, qum libros mittit, scribat;
mittat autem cum carrucario rmi cardinalis, qui iam his diebus ad
Alsatiam vina vecturus descendit. Petrus autem Gebuilerus
adventum eius observabit. Fac, mi Rhenane, ferveat interim opera,
ne mora his, quos tantopere permovimus, fastidium generet; pecunię
etiam nulla erit mora, quę vel nunc esset missa, si modus sciretur.
Sunt mecum pueri Claronenses, qui Fonteium audierunt, qui
opus habent Salustio; eum si Frobenius habet, mittat exemplaria
3. Myconius et "Paraclesin" et "Compendium" Erasmi leget quadragesimali
ieiunio; opus igitur exemplaribus plurimis; mittantur. Cęterum
Luther doctis omnibus Tyguri probatur et Erasmi compendium,
hoc vero mihi ita, ut non meminerim tam parvo libello tantam
alicubi frugem invenisse. Deus Opt. Max. faxit, ut hoc nobile pectus
diu spiret, quod nobis tam dulcia in Christi -mensa mellaria promat.
Fonteium admone, ut peste remittente, ut prędiximus, pro pueris
consulat, et saluta cum omnibus literarum Christique cultoribus.
Ex Tyguro anno MCCCCCXVIIII. 8vo Klas. Martias.
Beato Rhenano, viro vere Christiano. Gen Basel zum Saessel.