Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /usr/local/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 613

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

613

<< Nr. 612 | Index | Nr. 614 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 30 IV (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 120-122




--120--

Gratia domini.
Ut Luthero respondeas, et id pro tua, non illius dignitate,
magna cum aviditate pii expectant. Ad id forte conducet tibi, quod
de discrimine duarum in Christo naturarum ille scripsit in postilla
sua, in epistolam supremi sacri diei natalis Christiani. Lectio ea
sumpta est ex epistola ad Hebraeos in illud: "Per filium suum" [Hebr.
1. 2]. Leges, quod indico. Res nostrae sui similes sunt. Omnia modo
apud nos referta militibus sunt. Caesaris nomine conscripti vix
abierunt, et nomine Hessi multo plures colliguntur. Donet Christus,
ne quid nimis callidum. Armis nunquam est propagatum feliciter
euangelion. Mira et ingens rerum perturbatio timetur. Dominus suos non

--121--

deseret [1. Sam. 12. 22], sed, nisi omnia fallunt, severe exercebit. Turcum
enim tribus exercitibus nostros invasurum fines quidam certo pronunciant.
Singulos autem exercitus constare aiunt centenis millibus.
Iam caesaris exercitum in Italia aiunt hostibus imparem, et
timendum, ne in Siciliam cogantur traiicere. Eum, qui nunc Italiam
petit, verentur comeatus (!) inopia laboraturum. Ut autem feliciter
habiturus sit, viribus tamen suis interim Germania destituitur.
Quas utinam non atterant et motus Hessici. Hic frater aliquandiu
apud nos fuit, homo inocens, qui euangelii caussa sedibus suis pulsus
est, dignus, cui boni adsint, quanquam eruditione forte non adeo
valeat. Eum tibi commendamus; si iuvare eum non poteris, saltem
consolare, quod et nos fecimus.
Bene vale, ea curaturus, de quibus proximis literis.
Saluta omnes fratres, Leonem, Pelicanum (!), Franciscum

--122--

et reliquos. Capito abest Offenburgi, ubi tractatur de concordia
cum canonicis exulibus.
Argentorati pridie Calendas Maii 1527.
Martinus Bucerus tuus.
Huldricho Zvinglio, observando praeceptori suo.