Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 617

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

617

<< Nr. 616 | Index | Nr. 618 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Osiander, Andreas

Ort: Zürich
Datierung: 6 V 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 127-130




--127--

Gratiam et pacem a domino.
Sunt quidam hodie tam perverse docti et religiosi, Hosiander
colende, ut, quicquid ab eis dissentiat, etiamsi verissimum sit, reiicere
contumeliaque summa adficere non pudeat. Quales hac tempestate
(pro dolor) plurimi reperiuntur, dum pars carnem Christi corpoream

--128--

in coena dominica edi adserimus, pars negamus. Illi istis ignavorum
imo impiorum nomina obprobrant; hi contra illos spiritu inanes esse
dicunt. Quam equidem audaciam ferri censerem, si inter se mutuo
libris missis aut epistolis tantummodo digladiarentur, non etiam totos
sermones aut annos quoque consumerent in hoc, ut carnem aut in
coena retinerent aut vacationem a coena impetrarent. E quorum
numero sis nec ne, tu videris. Rumor certe magnus est, te in hoc
fuisse iam sesquiannum; volo enim libere tecum per epistolam agere.
Quantum, quaeso, putas interea decessisse pietati ac innocentiae?
Nobis certamen est cum cacodaemonibus et carne; missis ergo istis
ad superstitionem convertimur et contentionem? Carnem querimur
apud rudes auferri, haud aliter quam si religionis summa sit in commanducata
carne; interea pullulant pessimi mores, friget charitas,
suspecta redditur omnis in deum pietas. Cur hoc non videmus,
optime Hosiander, si religio atque innocentia nobis unice sunt cordi?
Qur his neglectis ad infirma elementa redimus [Gal. 4. 9]? quae, ubi
postliminio reducta erunt, summam impietatem secum trahent, quemadmodum
prius quoque fecerunt. Quae, oro, promissio facta est, si
carnem carnaliter edamus? Scio, ut a spirituali manducatione ad
carnalem desiliatis simplicibusque sic imponatis. En vobis haereticos
istos, qui ignorant, quid prosit Christi caro manducata, qum Christus
ipse dicat: "Nisi manducaveritis carnem filii hominis, non habebitis
vitam in vobis"; et: "Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem
meum, in me manet et ego in illo" etc. [Joh. 6. 53. 54]. Quasi vero obscurum
esse possit, Christum hic de spirituali modo manducatione loqui, qum
nos de carnali digladiemur. Quid igitur, obsecro, causae est, cur tu
apud ecclesiam tuam sic adversus veritatem debaccheris, homo satis
iuvenis iuveniliaque sectans desideria!?, id quod annuli in digitis concionantis
iactati (!) et mundior ista exquisitiorque vestis, non membrorum
tantum, sed veritatis quoque, quam usque adeo studes venusto
sermone amicire, ut auditores laborare satis cogantur, ut intelligant.
Qua tu re ad loquacitatem animos citius pertrahes, quam ad pietatem.
Traxisti iam, ut aiunt, prudentissimum soenatum in hanc sententiam,

--129--

ut flamma ferroque parent malo occurrere, quod profecto malum non
est, sed vera scripturisque sacris firmata sententia. Clamas apud
ecclesiam tuam, nos mendaciis niti. Deinde apud amiculos ea nobis
imputas, quod Norimbergam scripserimus Urbanum nostrum esse
factum et Billicanum, cum illi a vobis stent. Quasi vero ipse
Urbanus non dederit ad nos sua ipsius manu epistolam, qua testetur
se a nobis stare, et Billicanus ipse ad Oecolampadium et
coram Petro Gynoraeo, homine et pio et docto, non sit confessus,
se contra nostram sententiam nihil posse. Dii meliora, mi
Hosiander, quam ut mendaciis fulcire consilium sit eam rem, quae
suis ipsa viribus sic constat, ut nullis ventorum procellis, nullo fulmine,
machinis nullis, vi in universum nulla concuti possit. Quid enim
omnia, quae nunc postremum in lucem dedit Lutherus, sunt, quam
inanes offutiae? quibus intra duos menses sic respondebimus, ut de
tanto verborum exercitu ne miles quidem unus salvus evasurus sit,
domino sic veritatem protegente, ut mundus videat, quid atrum sit, quid
album. Quapropter, mi Hosiander, animum pone atque vicissim
haec nostra sine adfectu perlege. Iam indubie senties, quo loco res
sit, quomodoque tibi minime committendum sit, ut soenatum vestratem
huc inducas, unde referre pedem pudeat. Sentiet mundus aliter
Luthero saeviente. Quod ubi factum erit, quomodo stabunt isti, qui
aut contra veritatem pugnavisse, per errorem esse factum confitebuntur,
aut si in errore perstabunt, per impietatem miscere audebunt omnia?

--130--

Non praeteribunt tres anni, quin Italia, Galliae, Hispaniae,
Germania pedibus in nostram ierint sententiam. Quo se tunc
vertent, qui gladio ferreo nunc tentant, quod gladio spiritus perficere
non possunt? Tibi ergo, ut sanctus vir sis, cuius nos nomen tuum
Hosiandri admonet, sic agendum est, ut nunquam poenitens
dicturus sis: non putaram. Ipse plane dudum nominatim in te
scripsissem, cum propter sermones et epistolas, qui scripti tantum
in quorundam manus inciderunt, tum propter asinum istum Althamer,
qui dicitur te dictante omnia in nos nequicquam (tam
vana enim silentio quam responsione melius vincuntur) scribere; sed
urbis vestrae reverentia peperci. Debes ergo tu quoque cautius agere,
ne bene constitutam omnibusque gratam in odium aliquod imprudens
trahas.
Vale, et satis acerba, si apices adfectumque tuum expendas, solida
vero et salutaria, si animum nostrum, aequi bonique facito. Neque
enim tam impotenti animo sum, ut, si nihil de te sperandum esset,
tacere non possem, quin aliquid in te iacerem; sed bene mihi praesagiens
futurum, ut veritatem amplectaris, tam libere ad te scripsi.
Tiguri, VI. die Maii M. D. XXVII.
Huldrichus Zuinglius tuus ex animo.
Andreae Hosiandro, apud Norimbergam Christi euangelium
adnuncianti, fratri suo carissimo.