Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 656

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

656

<< Nr. 655 | Index | Nr. 657 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 26 IX (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 223-224




--223--

Gratia et pax, Zuingli observandissime.
Ut Capito tibi scripsit, ita ne dubites, quae monuisti de Cellario,
grato nos animo accępisse; sed quia apertam lucem tenebras
vocare oporteret, nisi fateremur illum ex asse pium, ita cavebimus ab
eo, ne quid alienae a dilectione suspitionis admittamus. Sed fateor
equidem tibi, magno redimerem, ut nostrae de baptismo sententiae,
nam mihi tecum eadem est, accederet. Sed dum nobis videtur secundum
scripturas esse infantes baptizare, propter charitatem autem,
si qua ecclesia consuesset adultos duntaxat baptizare, ad tempus posse
ferri baptismi dilationem, ipsi prorsus contrarium videtur secundum
scripturas esse adultos baptizare, charitati autem posse donari baptismum
parvulorum, donec melius ecclesiae edoceantur. Dumque institutionem
domini obiicimus, qui olim praecępit a puero, imo a primis
fere vagitibus ecclesiam suam coagmentare, respondet: id typum fuisse
populi electorum, qui in utero statim sanctificantur. Cum vero rursum
obiicimus, utcunque id typus fuerit, per se tamen utilem cerimoniam
fuisse, qualem sane et nos sumus experti, ita a cunis populum
dei colligere, respondet se certum esse, abolendum baptismum
parvulorum. Tam abesse autem, ut ipse hac caussa quicquam velit
turbari, ut etiam, si sibi infans contingeret, esset eum baptizaturus,
rebus habentibus ut modo. Addidit quoque, si tu nominatim in eum
scripsisses, sanctum adeo habere tuum ministerium, ut, si etiam fortissimam

--224--

responsionem haberet paratam, nollet eam tamen edere, quia
visum sit domino te modo in ecclesia mysteria sua dispensare, quae
et felicissime dispenses, quamquam hac in parte nos tecum halucinari
non dubitet. Dum igitur omnia Christi nobiscum confitetur ac inculpatissime
vivit et nihil minus probat, quam anabaptistarum furores,
non possumus ob unum hunc nevulum eum abiicere. Caeterum nobis
"Elenchus" tuus tam probatur, quam catabaptistis improbatur, id est
supra modum, et pernecessarium fuit, quod facinora nocentissima impostorum
detexisti. Quae per dominum Franciscum mandasti,
haud frustra mandasti, speramus. Redintegramus prelium magis quam
bellum, cum quatuor nostris excelsis reliquis, in quo, si dominus victoriam
dederit, spes est, et alia pleraque non inutilia secutura.
Bene vale et saluta symmystas, peculiariter vero Pelicanum
nostrum et dominum Franciscum ac senatorem vestrum, qui hic
cum missulariis fuit.
Argentorati 26. Septembris 1527.
Martinus Bucerus tuus.
Slesitis nos theologum ordinaveramus Bonifacium Wolfhardum,
qui cum Oecolampadio aliquandiu ęgit, missuri eum, si rescripsissent,
idque cum Theodoro illis significavimus. Illi autem
interim nihil rescripserunt, cum tamen percęperimus Theodorum ad
illos tempestive pervenisse. Vereor literas intercidisse. Si ad vos
Theodorus scripserit, reddite nos certiores.
Huldrycho Zvinglio, Tigurinorum episcopo sanctissimo,
observando praeceptori.